Lucubrationes in Surrentinorum ecclesiasticas civilesque antiquitates nuncupatae sanctissimo domino nostro Clementi 12. pont. max. a Philippo Anastasio patriarcha Antiocheno pridem archiepiscopo Surrentino. Pars prima altera

발행: 1731년

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

531쪽

. Emeram aliosque a

Nota

De Christian. Surrent. Antiquit. civitatem Aversanam ad cor redeuntem excommunicationis vinculo, quo erat irretita , absolveret . Epistolam incipere perhibet : Cur ei tas cte. , &datam Viterri r 8. Kal. Octobris anno IV. Pontificatus ipsius Clementis, atque esse epistolam s s 7. in Regesto Vaticano . Hic fortasse datus suit A chiepilcopus Ecclesiae Surrentinae a Clemente IV. pro Petro , cujus depositionis sententiam ab Alexandro IV. latam confirmarat . Hic secundus est, cui in serie Archiepiscopo. rum Surrentinorum additum cognomen Contra priscum Ecclesiae morem , quo Episcopis olim s miliae nomen minime apponebatur, tamquam his, quibus, uti Abrahamo exire de terra sua , o de a gnasione sua , praeciperetur . Familia vero de Alexandro nobilissima quidem est inter Neapolitanas , e qua maxime Commen dandus Jurisconsultus ille Alexander de Alexandro , qui eximium opus, quod inscripsit Dierum Genialium, summa eruditione resertum concinnaVit, atque Illustrii simo Andreae Aquavivae Duci Adria

nuncupavit .

XXII. FOHANNES MASTROGIODICES RENTINES ANNO ta s. um esset Johannes Canonicus Surrentinus,

a Capitulo illius Cathedralis Ecclesiae electus fuit Archiepiscopus , ct confirmatisnem obtinuit a Nicolao III. anno Domini Ia 8.

532쪽

Lib. III. 473

1 o. Kal. Juh anno Pontificatus illius I., ut nolintum est in epiliola D p. fol. I 33. teste Ughello . Μortem oppetiit anno Ia 8 . Hic est hubusce n

minis secundus . .

De nobilissima Surrentina Μagistri Iudicum, , seu de Μastroglodice familia abunde , ac pro dignitate egit elegantissimus scriptor Italicus Scipio

Ammiratus . Non est tamen praetereundum ex

eadem hac gente fuisse Iulium Episcopum Uvit rariae , S Montis Corbini , ut heic admonet Ughellus , qui creatus suit Episcopus die a I. N

vembris xyaσ. , excessit anno 1 3 8. , cujuS me minit Capacius .

XXIII. MIRABELLVS TRANSLATUS AB EPISCOPATU SANCTI MARCI

ERat hic Episcopus sancti Μarci, seu Argem

tanus in Brutiis c qui Episcopatus suffraga neus pridem Μetropolis Consentinae , at modo exemtus quum anno I 283'. V. Kal. Martj Johanni defuncto datus suit successor ab Honorio IV. Pontificatus sui anno I. r ediis iis election, bus , quibus Capitulum Surrentinum primum Bartholomaeum de Sabriario Neapolitanum , &deinde in iactiones abiens Arnoldum Τrojae Cainnonicum Archiepiscopum destinaverat , quod habetur in Regesto Vaticano epistola 3ao. sol. 87. Ughello teste . Ooo a XXIV.

533쪽

σ De ChriHian. Surrent. Antiquit.

XXIV. M A R C U S ras8. HUnc Μarcum praeterit Ughellus, vel potius

a Μirabello minime distinguit. Credit enim illum appellatum Μarcum Μirabellum, S resertusque ad annum 13 os . vixisse. Diptychon vero Surrentinum Μarcum hunc alium prodit a Μira- bello , ut habetur in Aula Archiepiscopalis Palatj ;quibus in monimentis Μirabellus usque ad amnum Ias7., quo obiit , Ecclesiam Surrentinam administrasse dicitur ; anno Ias 8. creatus Αrchiepiscopus Μarcus, ille quidem ab alia translatus Ecclesia, non hic ad annum 13os. in vivis suisse . Quei factum sit, ut hunc Μarcum vestransilierit, vel consederit Ughellus, non satis asisequimur, oscitantia id fecisse non audemus de tanto viro asserere . Hoc unum monemus solitum ipsum Ughellum, quando ex Regesto Vaticano , vel aliunde nullum testimonium mutuari potest de aliquo Episcopo, quem Diptycha Surrentina invehunt, in sua serie quidem collocare , sed addere de illo Episcopo fidem tantum esse penes ipsa Dirtycha Surrentina . At vero cur praeter morem Μaγcum hunc in Albo Surrentinorum Episcoporum cujus exemplar ipsi Ughello traditum suerat descriptum alto silentio praetereat , haud assequi potuimus . XXV.

534쪽

Lib. III. 6 77XXV. F RAN CISCU S 13os. FRanciscus fortasse electus suit a Capitulo Su

rentino anno I 3os. Ceterum, quod scimus, confirmationem suae electionis obtinuit a Gemem te V. anno Pontificatus Ι. Christi autem anno I 3ocr. 3. kal. Μaru . Hic decimas a Regia Camera petiit anno 13os. , ut testatur Ughellus .

DE Riccardo nihil peculiare in posteros, n stramque memoriam manavit , nisi quod mortuus fuerit anno I 3ao. , ut legere est apud Ughellum.

XXVII. FRATER MATT EUS DE CAPUA NEAPOLITANUS ORDINIS MINORUM ANNO 13ao.

Η Ie frater Ordinis Μinorum Alumnus Roberto Neapolis Regi , S uxori ejus Sanciae gratus in primis , acceptusque animo fuit . Calabriae Dux Carolus Roberti Regis primogenitus eodem consessionum administro utebatur. ΑJohanne XXI. in locum defuncti Riccardi Amchiepiscopus Surrentinus suffectus suit V. Nonas Octobris ,Johannis Pontificis anno V., Arae Christianae 13ao. Musdem Matthaei mentio extat in

535쪽

8 De Chrissilio. Surrent. Antiquit.

Regesto Neapolitano I 3a . , extremarum tabula rum Μariae Reginae Caroli II. uxoris executor relictus anno I 3aσ. ut & Caroli Ducis Calabriae,

qui obiit anno I 338., nec multo poli vita idem Μatthaeus discessit . Num a Capua praeclarilsima civitate, an vero e nobilissima gente sic dieta cognomentum sumserit, dubitat Ughellus . Rubvocationi locum fecit latini sermonis corruptela , quo qui recte utuntur, praepositionem A absicerent, 1 criberentque potius ad exprimendum gentilitium cognomen et Frater Μatthaeus Capua ; quemadmodum dicitur Gessenius Penula, Cornelius Merula oc. Ad designandam nativitatis patriam Capuanus di, cendus esset; quemadmodum Cicero Arpinas, T rentius Apher, Aristitetis Stararites oc., neC prae positio usurpatur , nisi succedat expresse verbum , vel subintelligatur, ut quum Τerentius dixit: Eae Andro bee ancilla; de qua re abunde de more DeGpauterius .

Nos circa enatam ob labefactatum sermonem dubietatem , vel aequivocationem verosimilius putamus Μatthaeum Archiepiscopum Surrentinum a Capua cognominatum esse , quod ab ea gente iblustribus virtute viris clara , & seudorum copia celeberrima natus suerit; praeclarissima sane C, pum familia summis merito laudibus exornata M. Scipione Ammirato , aliisque hujusmodi rerum scriptoribus proindeque in Aula Surrentina recte Neapolitanum dici.

XXVIII.

536쪽

XXVIII. PETRUS ARCHIEPISCOPUS SURRENTINES AN i 333.

HIc est hujus nominis tertius ; de quo nihil Not. aliud extat in Diptychis Surrentinis r addi que Ughellus mortalitatem explevisse sub Benedicto XII. anno I 3 I. quod non esset improbabile, neque Chronologiam laederet, si tantum Benedicti annos spectares , qui in summum Pontificem electus suit XIII. Kal. Januad 133 . , rexitqu

Pontificatum annos 7. menses ., dies σ. ., itaque extremum diem clausit mense Aprilis anni I 3 a.

At vero dissidet a tempore sequentis Archiepiscopi Andreae Serialis, cui initium Episcopatus statuitur anno x 3 o. Dissidet etiam ab Epocha decessoris Antistitis Μatthaei , de quo, ut diximus , mon, menta vitae extant usque ad annum I 338. Quare series Aulae Archiepiscopalis omnino corrigenda , S Petrus hic reserendus ad initium anni I 33s.

XXIX. AND RE AS SER SALESURRENTINUS EX CANONICO FLECTUS IN ARCHIEPISCOR

ANNO I3 P.SUrrentinus dicitur, scilicet Patritius ex nobi- Not. lissima familia Sersalium ; de qua plurim amentio apud Scriptores Neapolitanae nobilitatis ; ir se Ipsa ascripta est Curiae Neapolitanae Nili nuncin

537쪽

Noto

8o De Chri Ban. Surrent. Antiquit. patae . Scipio Ammiratus, etsi Robertum Capua num Principem ex amplissima , nobilissimaque Μastro judicum gente ortum faciat : nihilominus e Serialibus genus traxisse aliquando indicavit .

ut in a. parte . Andreas vero hic e Canonico Surrentino in Praesulem evectus non anno salutis I 3 o. , ut in

Aula Surrentina scriptum , sed insequenti anno I 3 I. VII. vero Pontificatus Benedicti XII. 7. Idus Μarq , ut ex Regesto Vaticano resert Ughellus , qui usque ad annum I 3 s. Vitam protraxisse eum tradit.

XXX. PETRUUS a 34 .s Etrus hujusce nominis quartus ex Episcopatu

Barutensi ad Surrentinae Ecclesiae Cathedram translatus suit a Clemente VI. anno I 3 s. s. al.

Juh , ut liquet ex Regesto Vaticano epistola 22. sol. 3 o. apud Ughellum . Corrigendus igitur annus 13 p. qui primus dicitur Archiepiscopatus Surrentini hujus Petri in laudato saepius Catalogo ;cujus loco ponendus annus I 3 s. ut diximus.

Porro huic inscriptioni statim subditur : Vuo tempore fuit pectis , o fames unimersalis . Quod ad

ditamentum rectius Petro III. copulatum suisset, quando Europa, ejusque amoenissima pars Italia , naturae sane delicium , malorum colluvie urgeri praecipue , afflinarique coepit ita , ut aerumnae aer mnis, calamitates ingruentibus calamitatibus exci

538쪽

perentur e fame , labe , terraemotu , hello adeo Vexata, ut terrarum orbis in occiduo esse videretur . Anno I 3 o. re frumentaria Florentia potissumum laboravit . Anno I 3 3. Venetum mare ita intumuit, ut urbis aedificia direptum ire minaretur . Tum horribili terraemotu vehementer comeus ae solidissimae ejus moles corruerunt, civesque incredibili terrore consecit , praegnantib usque , mulieribus sere omnibus abortum intulit ; ad Italiam vero, praesertim Romam suppetias misit Benedictus XII. ex Avenione, ubi degebat . Anno I 3 8., qui fuit UII. Pontificatus Clemei tis UI. , saeva illa lues per Orientem gras ata est, quae Florentiam insecit, cujus virulentiam mirae elinquentiae coloribus ex premit Johannes Boccacius Ιt lici sermonis antesignanus . De eadem Franciscus Petrarcha , ct Cartus , aliique . Lubet heic referre verba ms. Codicis Vaticani , in Clementis VI. uberiorem narrationem: Hujus tempore fames vatidae fuerunt pene per totum universum . Lemanno V. suae coronationis mortalitas terrisiues , fortissima incepit per totum universum mundum , ci ramis per tempora ita , o taliter , quod de centum personis tam marium , quam mulierum , o tam j menum , quam senium vix supermiserunt in exitu dicte mortatitatis , sme epidemiae decem personae , o aliqua parte mundi pene quisque de centum. Et Aninnynius de gestis Clementis VI. ultra annum sae

viisse resert hanc pestem , ct duos annos se

quenteS.

539쪽

8a De ChriHian. Surrent. Antiquit. Illud tamen non omittendum animadvertere , quod anno scilicet I 34 p. , quo Petrus hujus nominis IV. ad Archiepiscopatum Surrentinum traductus , pestilentissimi illius morbi vis, ac furor

ita elanguerat, deserbueratque , ut videretur pro sus extimstus . Anno etiam currente I 3 7. , qui perperam, ut diximus, inaugurationi nostri hujus Petri Surrentini ascribitur, mense Juim , regnante , Clemente VI. famigeratus ille Nicolaus cognominatus De Reneto multum Romanas res turba vit . Facta enim populi praesidio secessione Capitolium invasit , Senatusque antiquam potestatem sibi ascivit , plurimam exinde gloriam consecutus etiam apud exteros Principes viros , a quibus i gatos accepit , celebratusque est a celebratissimo Francisco Petrarcha nobili Italico carmine . Veram Cometae instar e proprio egressi vortice cito

XXXI. GULIEL MVS 13 . Ρ Etrus hujusce Guillelmi decessor usque ad am

num I 3σo. vitam protraxisse creditur apud Ughellum , quo anno Guillelmus Archiepiscopus Surrentinus renuntiatus dicitur . Sed Petri adhuc viventis mentio facta reperitur anno I 3σσ. in Regio Regesto. Unde merito hunc Guillelmum, sive Guglielmum anno I 3σσ. auspicatum esse Archiepiscopatum , in Aula Surrentina notatur .

XXXII.

540쪽

FRanciscum hoc anno 13so. quem primum a sui Archipraesulatus suisse, series ab Archie- ειρς piscopo Pelio compacta videtur innuere , mortem potius obiisse statuit Ughellus , qui anno I 378., Archiepiscopatu Surrentino eum auctum tradit, quousque vitam sortasse protraxerat decessor Gublielmus .

XXXIII. ROBERTUS BRANCIAS UR MENTINUS I 3so. BRancia familia ex Atavis Amalphitanis n, N.

tuit praecipue tempore Ladistat Regis Ne politani circa annum I Oo., de qua plura Capa' Capae. cius; qui tamen sallitur , dum scribit Robertum Antistitem Surrentinum ad Ecclesiam Amalphitanam translatum suisse anno I 7o. Hic enim Robertus, quum esset Canonicus Amalphitanus propter morum probitatem regendam Ecclesiamia, Surrentinam accepit a Bonifacio ΙX. anno I 3so. Io. Kal. Aprilis , quam optime administravit amnis sere viginti . Inde ab Amalphitanis expetitus ad illam Cathedram translatus fuit anno IAI o. ubi tandem vitam clausit IAa 3. Hujus rei extat Surrenti monimentum in Sacello Ecclesiae Μeti politanae hujusmodi:uuem non emebit ad aethera minus p

SEARCH

MENU NAVIGATION