Lucubrationes in Surrentinorum ecclesiasticas civilesque antiquitates nuncupatae sanctissimo domino nostro Clementi 12. pont. max. a Philippo Anastasio patriarcha Antiocheno pridem archiepiscopo Surrentino. Pars prima altera

발행: 1731년

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

511쪽

s ChriRian. Surrent. Antiquit. scopi, ignorentur; eam supplere , quoad fieri pose set , nobis animus suit , sed quum aliis occupationibus distenti essemus , alio divertendum suit .

XI. LEOPARDUS , QUI PRIMO ARCHIEPISCOPUS SURRῖNTINUS FUIT DECLARATUS AN sit 3.

Noto

1e satis

Rchiepiscopale munus , ac potestatem usquia ab institutione Praesules Surrentinos obtinuis latis probavimus libro primo . Verum Pallio, S Μetropolitae nomine, insigniis , ac decore donatus primo fuisse Leopardus dicitur in serie . Quo autem anno id contigerit non liquet . Diptychae Surrentinae , ut refert hellus, a Johanne IX. auctam hac dignitate illam Ecclesiam tradunt anno si r3. Verum hoc anno posito, si Platinae vestigiis insistes , Leopardus non ab alio, quam a Landone Papa patria Sabino Pallium potuit obtinere ; Lando enim anno sI3. Romanae Sedi praeerat . Secus vero, si Baronium sequaris existimantem Johannem X. anno saxa. sancti P tri Cathedram ope impudentissimi , ac potentissimi scorti Τheodorae occupasse , quam temporum rationem eruit ex Leone Ostiensi , qui inquit r

Quo coinito Papa Pohannes X. qui ex Episcopatu

Ravennate triennio ante Romanam Sedem invaseratoc. triennio scilicet antequam Saracenorum inva

sio contigeret, quae ipso Ostiensi auctore evenit anno Incarnationis Dominicae s. Unde Johannis X.

512쪽

Lib. III. Oss

intrusionem anno si a. designat . Id vero minus exacte . Rectius autem paulo post anno sI3. Pontificatus Johannis initium addicit . Siquidem ea celeberrima Saracenorum clades accidit mense Augusti anni sis. Johannes vero Pontificatum aggressus sub finem mensis Januas. Α Ianuario igitur anni sI3. numerando usque ad Augustum anni v I s. emergent anni duo solidi, & tertius ad semissem productus . Unde m ito Annalium P rens paulo post exorditur ab anno si 3. Johannis X. Pontificatum . Quapropter juxta rectissimam hanc Chronologiam a Johanne X. Leopardus pO tuisset Pallium consequi; etenim Johannis IX. circa

annum so I. Pontifex Romanus extitit .

Neque cuique 1crupulum faciat, quod Iohannes Antipapa , atque intrusus credatur. Post enim ad piam Saracenorum victoriam a Romanis, & electoribus verus haberi Ponti sex coepit. Unde nonnullos Archiepiscopos Pallio donavit praecipue V num Archiepiscopum Amburgensem virum saneti si simum; S epistola tertia An Μetropolitani ordinationem confirmavit , Geraldum pervasorem damnavit , ipsique Agio Pallium misit. At Ughellus nihilominus aliter sentit. Scripsit enim aberratum in Diptychis Surrentinis . ubi Leo- pardum a Johanne IX. Pallio donatum scribunt; verosimiliusque existimat id decoris assecutum a Johanne XIII. anno salutis sσ8. postquam Ecclesia Capuana eo honore decorata suerat ; quae primum, teste Baronio , in Campania, totoque Regno

513쪽

Nota

sis De Christian. Surrent. Antiquit. gno Archiepiscopali dignitate , & Pallio donata

suit a At vero monimenta Surrentina tantum annos 3. Path usum eam Ecclesiam accepisse memorant, silentio praetereuntia a quo Romano Pontifice tantum beneficium nacta fuerit: quumque annum recenseant, 'non a Johanne IX., qui ab ann. so I. usque ad so3. Cathedram Romanam tenuit , sed a Johanne X. Pallium accepisse satis indicant . Neque contendimus , quamam ex Campanis, vel Regni Ecclesiis primo Archiepiscopalis dicta sit, dummodo quis non inficietur Surrentum in fundatione Μetropoliticam potestatem obtinuisse , ut libro primo capite 3..demonstravimus .

XII. SERGI US ANNO si18. DE hoc Sergio exigua nimis monimenta sunt

in Dioecesi Surrentina . Eum secundum Archiepiscopum facit Ughellus , ac sedisse opin tur circa annum Domini millesimum ; famamque esse subdit ad Ecclesiam Neapolitanam fuisse trans latum, quod ex serie Episcoporum in aula Surrentina accepit. Verum id invexit Marinus Frec-cia in additionibus , quas attexuit libro I. de , Subseudis , ubi de Provinciis, ct Civitatibus Regni agens inquit et Gregorius in C. ... q. . . . scrisit Nositibus , Populo Neapolitano de Episcopo Neapolitano, quem elegerant , quia nesse erant Nobiles a popularibus in regιmine urbis , prout plerae-

514쪽

que cietitates in Regno , quo tempore: quo modo non e I tempus , altas etiam proprium Episcopum e sede expulerunt , o Sergium Surrentinum Episcopumisi contatuerunt in Pontificem , ut Iegisur in cir nicis Episcoporum Neapolitanorum tempore . Quo in

loco perhibet Neapolitanos , ejecto suo Episcopo,

hunc Sergium ad suam regendam Ecclesiam accivisse ; idque accepisse fatetur ex ms. Codice suae Bibliotheca . Sed rem in dubium revocat Ba tholomaeus Chjoccarellus , qui addit hunc Sergium , si unquam is extitisset , inserendum in ,1eriem Neapolitanorum Antistitum post Athan sium II. , quem obiisse tradit anno 8 o . Si semientiam nostram exquires , scito , nos nihil pro sus tribuere Μarino Frecciae , praesertim quum Chronicon aliquod ms. Bibliothecae suae laudat , nisi alia adminicula , ac testimonia factum probent . Collegit sane Freccia nonnullos ms. C dices, sed multo plures , quam revera collegerat, se habere assirmabat . Unde quidquid nocte somniabat, Vel opportunum rei, quam agebat, sibi videbatur , non dubitabat literatorum hominum

auribus committere: cujuspiam a se animo essictims. codicis auctoritatem obtestans . Sed ars deis

tecta post ejus obitum , quum nonnulli Codices ab illo laudati , nec in sua Bibliotheca , neque

alibi inveniri potuere; ut fatetur non uno in loco Cl occaretius . Atque hinc est , quod multa imcongruentia invehat, multa jejune nimis attingat,

ut est quod de nostro Sergio; alia iis Codicibus ,

515쪽

r 8 De Chrissian. Surrent. Antiquit. auctoribusque tribuat, quibus divinandum pollus fuisset ; quum ad designata ab eo tempora non pervenerint . Haec nos sentimus , credant alii, quod lubet.

Verum profecto est dedisse, sed multo post ,

Circa annum IIII. Surrentinos Neapolitanae Ecclesiae Archiepiscopum eorum civem Petrum virum undequaque spectatissimum , pietate , doctrina , gelo, vigilantia illustrem, atque in haereticos insensissimum, praesertim Patarenos , quos nedum Summi Pontifices , & praecipue Gregorius IX. , sed ipse etiam Federicus II. acriter persecutus est . Sed heic non praetereundus Chiocearelli lapsus serentis hunc Petrum ante consecrationem confir-D. Exsta=. masse Immunitater , atque exemtiones concesses ab *ς - Arehiepiscopo decesserer quod arguere se fatetur ex principio Diplomatis, atque ex subscriptione , ubi Petrus se vocat Neapolitanum electum ita : P trus Dei gratia Neapolitanus etidias . At non animadvertit Chioccarellus Archiepiscopos, etsi comsecratos semper electi nomen retinere , quoadus que Pallio donentur. Ad Sergium remeantes quo anno vixerit, figere non audemus; at quum secundus putetur Surrenti Archiepiscopus ab Ughello, nullo modo debemus dissentire . Circa Io oo. igitur credimus

Surrentino Archiepiscopatui praefuisse. χΙΙΙ.

516쪽

XIII. PHILIPPUS HISPANVS TARRACO NENSIS ANNO σ1s. HOC TEMPORE SANCTUS ANTONINVS ABBAS PRAECIPUUS PATRONUS SURRENTUM ADUENIT.

HEie iterum mire Chronologia turbatur , adique confunditur in Diptychis Pelianis , quae dissident a seipsis , ct ab aliis historicis, a

quibus neque recte emendata sunt . Secum equidem pugnant recte statuentia pram sulatum Philippi anno σ19. , quo regente Eccleinsiam Surrentinam, constans traditio ill , sanctum Antoninum Surrentum convenisse , sed discosedant collocantia Philippum post sergium , quem

tenuisse Ecclesiam anno sI8. perhibuerant .

Haec discrepantia sertasse , gravisque lapsus .

evenit ob vacillantem sententiam , quam serebant seriei Episcopalis compilatores de tempore , quo floruit sanctus Antoninus Abbas; ipsi hinc e Chr nologia Antonj Caraccioli, inde ab antiqua traditione abducti; qua nutatione duplicem ruperunt in scopulum . Ughellus Caraccioli rationes maximi iaciens putavit, sanctum Antoninum nono seculo Surre tum adiisse , dum Philippus praesulatum gereret anno 83o. Verum a Caracciolo , & a veritate aberrat . Caracciolus siquidem fert, sanctum Μmm a Min

517쪽

Nota

Nota

sci De Christian. Surrent. Antiquit. Antoninum Surrentum concessisse anno 827. obiisse anno 83o. Oportuisset igitur , ut ejusdem auctoris sententiae adhaereret Philippi Hispani praesulatum anno 827. addicere . A veritate vero discedere evidenter evincitur ex iis , quae in prima dissertatione praecedentis I bri statuimus ; ubi inversum a Caracciolo temporum ordinem in suum locum lucu lentissime r Vocavimus; quapropter Diptycha Archiepiscopalis aulae Surrentinae hac emendatione prorsus indigent ; collocandus Philippus Hispanus ante Agapb

tum circa annum csI8.

XIV. FAC BUS COTIZ BONONIEM SIS ANNO o 28. , GUO TEMPORE SANCTUS ANTININUS OBDORMIVIT IN DOMINO. REctissime annus hujus Praesulis Cotig alibi

dicti notatur , quo Eccles1am Surrentinam moderante, sanctus Antoninus obdormimit in Domino , qui, ut superiori libro diximus , circa annum o 3 o. ad Coelos evolavit .

XV. ANNgS ANNO 1 oso. SEDIT IN SYNODO ROMANA ANNO

aliquantulum repleta suisset vacuitas illa Episcoporum continena annos I I. Concilium Ro

518쪽

manum , de quo in Diptychis mentio , convocavit Nicolaus ΙΙ. anno Iob. Episcoporuuias xi 3: , in quo haeresim iterum ejuravit Bere garius . In eo tamen non extat subscriptio Johannis Surrentini. . Eodem prorsus anno idem Summus Pontifex Synodum celebravit Μelphiae in Lucania , qua per errorem scripta est , ac nuncupata in eodem Concilio Amalphia , quae longe diversa civitas , ut recte animadvertit Antonius Pagius ; nosque de ea Ecclesia libro primo verba iacientes im

Coegit eodem anno Synodum Beneventariam

extra urbem in aede sancti Petri juxta Sabbatum flumen, in qua depositus Abias Albertus Μoria-chus Benedidtinus, quod Cellam , seu Sacellum sancti Vincentj occupaverat ; in cujus Synodi praefatione recensentur aliqui Cardinales , tum plures Archiepiscopi, inter quos Johannes Surrentianus, qui post Segium Archiepiscopum Neapolit num ita subscripsit : Ego Poannes Archiepiscopus Surrentinus . Emendandus igitur Ughellus , qui seriem Episcoporum secutus hunc Iohannem sub Nicolao ΙΙ. subscripsisse tradit Concilio R

Quo peculiari anno creatus fuerit Archiepiscopus hic Johannes , non liquet . Diptycha , nescimus , qua auctoritate adducta primum Archiepiscopatus Johannis annum Ioso. faciunt. Certum quidem est circa annum Ioss. Surrentinam Dio

519쪽

σα De Grinian. Surrent. Antiquit. cesim administrasse . Quandonam obierit , igno

tum quoque est. Reperimus tamen usque ad amnum Io II. vitam produxisse; eo enim anno EC-clesiae Casinensis consecrationi ab Alexandro II. saetae interfuit Johannes ; ut ex Anonymo Casi nensi se accepisse testatur Ughellus . Et reVera quamvis Leo Ostiensis , ubi hanc consecrationem describit, Archiepiscopum Surrentinum inter suis' se testificans, illius nomen non promat: tamen ex Historiola consecrationis hujus , quam nuper post Caracciolum recudit Μuratorius, quisquis auctor sit, hunc Johannem adfuisse cognoVimus. In Elencho enim Archiepiscoporum , qui inter suerunt , post Johannem Archiepiscopum Neapol, tanum septimo loco legimus : Dannes Archiepisco'

pus Surrentinus.

Diximus quisquis sis auctor ; quoniam non nobis clam est controversum esse apud eruditos . Antonius Caracciolus Historiolam illam formis exprimens Petro Diacono Casinensi tribuit; quapropter ab Angelo de Nuce reprehenditur; quum auctor scribat, quae oculis hauriebat suis; sed Ρωtrus Diaconus id temporis ne natus quidem erat . Hinc opus putat potius Leonis Ostiensis. Optime quidem Abbas de Nuce , si intelligendus Cara ciolus de eo Petro Diacono Casinensi , qui Casinense Chronicon continuavit , & tot alia opera elucubravit; is enim quinquennis oblatus suit iam isto Benedicto sub Girardo Abbate anno in s. Verum , si loquitur Caracciolus de illo Petro Di

520쪽

cono Casinensi, qui fuit magister Petri Diaconi posterioris , de quo diximus ; non adeo dignus

videtur Abbatis de Nuce censura . Petrus enim a Diaconus Casinensis major Petri Diaconi Casine sis minoris magister circa ea tempora, quibus consecratio contigit , scientia, ac doctrina florebat , ut videre est apud Johannem Baptistam Μari. Potuit igitur hic Petrus a nobis major vocatus hanc consecrationis historiolam intexere , ni eam comcinnavit Leo Ostiensis, quod non omnino improbamus .

XVI. BARBATUS ANNO rino. HIc est ille Barbatus Archiepiscopus Surrenistinus , qui Gregorium presbyterum Episcopatu Stabiensi initiavit , cujus rei diploma, seu Bullam habes apud Capacium , & Ughellum; Snos etiam alibi attulimus .

Hic idem Ecclesiam sancti Angeli in monte Gauro vulgo Falto eidem Gregorio concessit, ac deinde Sergio Stabiensi itidem Episcopo confirmavit; qua de re nos fusius, quum de Episcopatu Sta-hiensi , & Archiepiscopatu Surrentino sermonem

habuimus . Hoc P sule sertur universa Italia horrendo te raemotu concus a semidiruta pene fuisse . De quo terraemotu haec memoriae prodit Petrus Diaconus et Hoc praeterea tempore anno scilicet IIII. , cui capite superiori explicarat, ) terraemotus magni per univer

SEARCH

MENU NAVIGATION