Viatorium, hoc est, de montibus planetarum septem, seu metallorum; Tractatus tam utilis, quam perspicuus, quo, ut Indice Mercuriali in triviis, vel Ariadneo filo in Labyrintho, seu Cynosura in Oceano Chymicorum errorum immenso, quilibet rationalis, v

발행: 1651년

분량: 268페이지

출처: archive.org

분류: 화학

171쪽

, 4 α Tractatis de septe

numerari non estdubiu,tum propter mlluleabilitatem ejus, tum splendentem subiastantiam , quae ex argento Vivo, metallo rum omnium spermate, originem duxir. Vt enim in republica seu statu politico sunt diversi mores, habitus & ossicia civium , quorum alii praesideat cum honore, alii iunt nobiles, alii ignobiles & ma' 'Nuarias exercentes operas, ita in hac md-tallurgia seu Septemviratu metallico quaedam sunt in censu & pretio, quaedam non,quaedam mollia & non assuera ignibbus,quaedam dura & assueta,quale & fera rum habetur,servus,ut ita dica, niumrImo Stratiotes seu mnitiae peritus & Marescallus,qui regi & reginae,Soli & Lunae ut & Saturnus Cancellarii, Iupiter thesaurarii & Mercurius legati ad exteros mittendi vices obtinens. Venusvero Gynaecio addicta)serviat. Qualem politiam in ipsis planetis coeli,quorum nominibus xlii teriestres similitudine quadam appellantur , obse vare liceat, nempe rege tenente medium sui regni, caeteros consiliarios , Saturnum, Iovem& Martem, utrinque stipare ejus latera,ad quem pro-κ imὰ accedentes se humiliter submietant, ne quid ejus maiestatis splendori &

172쪽

'montibus VPlanetarum i I

authoritati detrahant,remoti vero sublita natus , ingrediantur tardius & tutius, retro,citraque,non tamen ab orbita veritatis, hoc est, Ecclipticae linea, nimium. recedentes. Mercurius regi proXime adhaeret,ut satelles, a cujus radiis obfiiscatur, at Venus tam vesperi, quam mane sua luce regis propinquitatem manifestat. Luiana ver Veluti Regina,a Sole lumen mutatuatur, quae ut &caeteri) ne officiat ejus splendori proxima, tςnuior, remotior, plenior apparet,ut reliqua coelestium luaminum admiranda , & homini contemplanda munera hic praetereamus. QIlae etsi ita se utrobique habeant tam supe rius, quam inferius, tamen non ideo as.cribere possumus Marti inferiori superioris Virtutes, nec e contra superiori inferioris. Dicuntur enim haec potius Scprae supponuntur, quam probantur, Cum illustrationi rerum maxime conVeniant

comparationes, etiam non in omnibus .

coincidant. Mars itaque bellis igneisque furoribus praefectus iam considerandus est quatenus ad triplicem dictum usum adhibeatur,nempe ad aurum, tincturam de medicinam.

173쪽

a Tractatus de Septem

I. De ad aurum

Ad argentum vel aurum ex Marte conficiendum , credo, quod paucissimi respexerunt, tum quia durus, intractabi. lis, fusionis expers, niger & pauci argemes vivi, tum quia Philosophi ejus rarissimam mentionem faciant,& quasi quemlibet ab ejus tractatione dehortari videatur. Nam, quia durus, resistit operatio- 'ni artificis , quia non funditur, nec me

tallis congregatur, quia niger unde clavi infixi ligno, id inficiunt, & coloribus nigris tinctorum adduntur) sulf ris terrestris copiosissimi in eo indicium est: pauci argenti vivi , hinc ferrum te 3 ius &porosius perfectis, caeterisque imperfectius, licet fixius. At haec proprieistates , quae in ferro desiderantur , auro maxime adesse debent. Qui itaq; duristiem, fusionis defectum, nigredinem &sulfuris terrestris abundantiam, argentiεque vivi inopiam a ferro artificiose tolle re poterit, Idque aequatis qualitatibus in

citrinitatem tingere, is faciet ex eo am

174쪽

te. Quod cum quidam animadverterin experientia frustrata vel ratione ducti, ferrum imbiberunt cum auro , eIque cum auro. miscuerunt, unde non facilὰ separari potuit ut Geber testis est , at pondus saltem non calorem , auro auXerunt: ideoque fuit potius impostura , quanχ augmentatio aut transmutatio quaedam. Alii eu ferro Mercurium cum minera libus certis extraxerunt, Cumque in a. a. Mπtariun ut ipsi testantur , soagularunt adjecto auro naturali; fermenti loco: aurum sed quantus error inde consecutus sit, ς.qgηιεπὴ

noverunt illi , qui eorum libros lege- rint. Aurum verum & legitimum in omnibus probis a vera arte expectatur, sophisticum , & quod non in omnibus examinibus perduret deceptoribus tractandum relinquitur. Non enim chymicorum libri scripti sane in perniciem Populi aut reipub. : at male intellecti Mopere falso expressi , eum fere finem in multis sortiuntur per accidens. Vt ille qui hominis alicujus imaginem per plasticen ex caera suis coloribus ita expressit, ut ipse homo, cujus est imago, Vide tur , non tamen vitam , hoc est, sensum M motum,adjecit,non sua arte perfecisse

175쪽

14 6 Tractatus de Septem

verum hominem dici potest , ita nec al-chymistae illi deceptores , vel alit horum

sequaces,non putantur aurum verum se cisse ex materia, in quam non Verae auri proprietates, quasi vita & forma , in et troductae sunt, quales antea enumeratae & praecipue ex propriis auri eXam nibus dijudicantur : Cum itaque hau proprietates non fuerint in eo auro sic coagulato ex Mercurio Martis , inde nec omnia examina sustinere potuit, &Ccontra , nec Verum aurum , licet avi speciem, repertum est. I

II. Ad Tinauram.

Ad tincturam forte nonnulli ex Mar

te eXtrahendam intenti fuerunt , quo rum conatus an ab eventu comprobati

sint, merito quis dubitet, qui tincturae verae subtilitatem, Martis crassitiem, iulius puritatem, hujus impuritatem , &sic reliqua cujusque adjuncta, consideret. Aurum in palatiis regum & principum residet , ue Nobilitatis paludamentum,& obtinet nobilissima officia , ferrum in angulis delitescit & peragit vilissima

Slavorum opera per mundum. In cau-

176쪽

MontibMFianetarum. sa est , quod illud rarum , hoc in copia, illud pulchrum hoc deforme, illud i

nerum , quali incorruptibile & aeternitatis specimen, hoc asperum & ignibus facile luperandunt, penitusque deliruendum : Quae omnia in auro sunt propter tincturam aut formam ejus praetentem; in ferro autem ob eandem absentem. Vnde longissima distantia inter hoc &illud videtur, tanquam inter eXtremari ... Nihilominus qui omnia etiam inspera- .Hiuar.

in tentare voluerunt, Martem calcinarunt ad Tincturam , sed pulverem nigrum , deformem primo I postea rubrum , levissimum, quem CROCu M. Vocant, invenerunt , ad chymiae hanc ' i intentionem inutilem. Quomodo enim mortuum omnino in vitam revocari aut mortuos alios resuscitare queat,

cum egeat ipsum vi alterius λ Quomodo impurum purificet aliud λ Quomo- , do leve & omni humiditate exutum possit recuperare qualitatem humidam& argenti vivi copiam, qua alia metalla repleat & vestiat ξ Quidam in aquis

acribus solverunt & sic in crocum re- ti di degerunt, eadem finis frustratione. Haeeuim aquae malitiam Martis non tollunt, .

177쪽

s 4 8 Tractatus de Septem

sed potius augent & sic ignem , quod .ajunt , igni addunt quod in aqua forti

communi experimentari licet, in quam vitro contentam sit limaturam ferri inji-εias : mox quasi in momento ita esteria vescere acta percipies , ut manu tenere nequeaS. Causa eii , quia ignea vis aquae fortis exasperat sulfur terrestre , copiosum in ferro existens. Vnde aquae potentialis caliditas in actualem reducitur& ferrum consumitur. Eadem videtur causa , quod ferrum ignitum , aquis extinctum, non subito sit adeo frigidum, ut manu tuto tractari possit, aurum au- . tem contra , quia sulfur in ferro terre stre retinet caliditatem, etiam post ex- vinctionem , aurum autem ejus sulfuris non particeps, statim refrigescit. Sunt,

I ..... aceto diitillato ex limatura Mar-

ωγu tlS colorem rubeum eliciant, ad oculum splendentem, veluti caeruleum cum eo

. dam & calce viva ex aere, sed hi colores potius oculis atrident , quam quid spei polliceantur ad rem quaeivam , ideoque suis authoribus, pro illecebris spectan

tium reliquantUr. Verum nostrum non est omnium subtiles circa Martem , uu& alia metalla inventiones ac opera

178쪽

Montibus Fiane tam m. r q

tiones hic exprimere, cum fere sint inumerae , nec uni cognitae, at saltem ex li- milibus de similibus admonitioneS dare, quibus observatis, bonae voluntatis arti tex a phantasticis operationibus abstine-. xi , atque ita necessario ad legitimas sub jecti Philosophici praeparationeS ,Viato xio hoc nostro quasi manu adduci pote-

rit. Concludimus igitur circa omnes cum Marte factas eXperimentationes,

quod sint dissicillimae & perplexae , DUCquicquam boni promittentes, nisi forte silius Iovis & nepos Saturni agnoscatur, qui sorori suae Veneri junctus ipsam per matrimonium filio regio beabit, & Martem una cum Saturno, Iove, Mercurio,

Venere & Luna in amplissimum Solis regnum evehet, quod cotingere non posse cum ferro communi, facile tibi persuadebis. Ferri enim nullus usus est, nisi in bellis , oppugnationibus & caelibus, vix in medicinis & hominum morbis

profligandis nisi rarissime, de quo moX dicturi sumus, si saltem figuram Hieroglyphicam tibi ob oculos posuerimus, ut

sequitur.

179쪽

Trinuus de Septem MVTII SCAEVOLAE FACINUS;

quo Serυus pro rege occisus. , Nihil frequentius in historiis & picturIsoccurri , quam illi fortissimi Heress

180쪽

Montibus Flanetarum. III Romani Mutii Scaevolet facinus memo-xabile , quocirca id huic negotio lubentius applicuisse volui. Hic ad Porsenam

regem ut Tarquinium, regno S urbe exulem , restitueret) Romam obsiden- . tem profectus , in castra tentori aque ejus venit , ubi purpuratum quendam, arbitratus regem, sua manu occidit. Verum comprehensus: & ad regem addu-etus, dextram, qua caedem perpetrarad&in persona aberrarat, ignibuS admotam combussit absque ulla sua: miserationis aut doloris signo. Qu) magnitudine animi inusitata perculius rex liberum dimisit, seque potius amicum Romanorum , quam hostem postea declaravit : Hinc Martialis ' Vrere quam potuit contempto Mutim igne, Hanc stes are manum Porsena non potuit. Sic saepe numero servi pro dominis occumbunt , ut vere dictum sit i uicquid delirant reges, plectuntur Achivir Verum hic error, ut nec perpetrantem a regicido excusat , ita nec occisum pro domino magnifice extollit, cum

casus & consilium longe inter se differant : simili modo si quis caput holiis vul-nprare destinarit, & pedem strinxerit,

SEARCH

MENU NAVIGATION