De commodis quibusdam ex singulari infantum calvariae stuctura oriundis : Programma quo ad audiendam orationem muneris professoris medicinae publici extraordinarii ... D. Decembr. MDCCLXXXV habendam omni qua decet observantia invitat D. Frider. Henr.

발행: 1785년

분량: 31페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

11쪽

ribus, mediis minoribus, rima longa Versus tuber ducta, diremtis; in serior indivisus, in margine inaequali medio, appendicula auctUS. a squaminosa denique sub rotunda, superne in marginem sim i circularem , tenuem, ero sum excurrentia; inferne apophysibus acutis obtusisque, petroso Ossi, annuloque iuncta; eXterne parum conUella, eminente processu iugali;

interne concava.

Sed perpaucum sane est, quod haecce ossa squammosa et minus adhuc, quod Vicinae sphensi deorum portiones ad perficienda infantum calvariae latera conferunt, multoque laxior omnino deprehenditur cohaesio inter haec et reliquam calvariam U, firmior inter eadem et basim cranii. Pauca restant breuissimis monenda de horum ossium substantia communi, quam diuersam quidem esse pro Varia aetate, nullo tamen non tempore teneram, eX iamiam dictis elucet. In media cartilagine, uti omnium ossium, et horum matrice, primum apparet principium os eum, quod ab initio fila simplicia, moX inde composta reticula, et denique hisce inter se coalitis, lamellas bracteolasque Variae magnitudinis et figurae, versus anibitum emittit, ita positas, ut minuta interstitia et hiatus in utraque visui sese osserant superficie. Prima itaque reticularis est substantia, quam mox excipit spongiosa, hic diploe dicta, cum vitreae ini-B g tio.

Satis magnum, qua ealvariae fines circumscribi videntur, hiatum. hic loci observavit et delineavit Cel. MAYER in Analom. Κupser- talain, Fascicul. I. Tab. I. fg. II. m.

12쪽

Isttio. Bracteolarum vero vertices ad superficiem undequaque emissi, strata super strata positi, et erecti, dum, uti

supra ex ALBINI mente de incremento latorum ossium

in genere iam dictum est, retunduntur et reprimuntur quasi , crustam demum efformant aliquatenus compactam, futuram tabulam externam. Simili prorsus modo oritur et interna, Vitrea dicta. Utraque tamen adhuc multis picta parvulis hiatibus foraminulisque, atque pertenuis, cum simili interiecta diploe confluere videtur in unam, minus firmam, Iaminam osseam. Aliqua nunc quidem ipsis hoc modo conciliatur soliditas, sed ob tenuitatem, porositatem, IaXamque particularum cohaesionem, ossa tamen admodum tenacia, molliaque adhuc non esse non possi int. Quo magis vero, marginibus angulisque adpropinquatis, quin, consumta demum cartilagine, iunctis, ossa, figura, ambitu, magnit dine, apophysibus cet. augentur, eo magis quoque bracteolae intumescunt, primis noVa strata accrescunt, ita ut hiatus, quibus interrupta fuit utraqua crusta, coarctentur et denique penitus evanescant. Tali modo tabulas compactas, internam eXternamque nunc magis magisque solidescere,

ideoque ab inclusa diploe evidentius distingui, et totam calvariam firmiorem fortioremque reddi, nihil habet, quod miremuri Attamen silentio non premendum, adeo succi- plenum esse puerile corpus, ut ossea quoque substantia humiditate aliqua emolliri, et tamdiu obsequium et flexilit tem prodere soleat, dum in incremento adhuc pergit. Quarto aetatis anno sat insignem talem tenacitatem supe esse, infra exemplum docebit. Quam Vero diutius, ad prorsus peractum scilicet corporis incrementum Usque, plus mi-nm morari, nescio quid obstat, ut affirmem l An itaque

calvaria

13쪽

cat Uaria unquam nisi raro eXemplo, plenaria gaudeat soliditate, antequam caput in comparatione ad reliquum corpus

iustam acquisiverit proportionem ΤSatis nota est pulchra observatio de capitis infantum mira proportione, quae, prae reliquis signis similibus, formam pueris ab adulti specie, nullo simul habito ad magnitudinem corporis respectu, facillime distinguit. Insigne habet Volumen atque mollitiem, embryonis rudimenti, humanam iamiam prae se ferentis speciem, caput, quod e maius tenaciusque est, quo remotior foetus a partu, humidiorque eius temperies; eo magis vero proportione nimia decrescit et soliditate augetur, quo magis, post partum, infantis corpus increscit simulque nimia destituitur humiditate; donec in adulto, et caput et reliqua membra, debita tam dimensione, quam duritie, iucundissime inter se consentiant. Evidenti haec esse videntur testimonio, largiori rivulo h mores adire iuniorum caput, idque ideo prae reliquis partia hus maiori scatere humiditate, per adolescentiam ad mediam et extremam usque aetatem, incredibili modo paullatim iterum diminuenda. An inde derivanda calvariae infantum volumen et mollities, adultorum et senum proportio modica et fragilitas, vix dubium 8 Corroboratur sententia, si non solum partium, uti Vocant, continentium, sed etiam contentarum simili modo se habentium, consideramus naturam, cerebri iuniorum scilicet substantiam adeo mollem et

pultaceam quasi, ut indigestae molis, distinctas partes aegre ostendentis, habeat speciem, quae tamen in aetate proVeis ctiori adeo solidescit et exsiccat quasi, ut haud raro in senibus admodum tenax et duriuscula observetur.

14쪽

Ex modo dictis, quae ad propositum scopum lassiciant,

bona quaedam potius quam mala infantibus augurari, alienum quidem a re videri posset. Nec sane destituuntur detrimentis , ipsis ab ossium calvariae teneritudine illatis, quae ossa lubentius cedere compressioni, ictui, lapsui, et smilibus; facilius ab aliis injuriis eXternis, e. g. frigore, calore, humiditate cet. assici, eoque promtius, quo tenuiora adhuc sunt, neminem fugit. Quin eandem ob causam partes hae sic dictae continentes, minime solae laeduntur, sed damnum, quod capiunt, commodissime partibus quoque contentis impertiuntur; quo fit, ut mollissimum et iniuria.

rum maXime impatiens cerebrum Vario modo prematur, Con cutiatur, contundatur, pungatur, corrugetur, laXetur cet. Verum enim vero ita compositum est summe admirandum

animale corpus, ut quae mali ominis ipsi esse videntur, Vel pro re nata omnino quoque sunt, certisque non semper adeo apertis ex causis abesse nequeunt; altera eX parte creberrime ad avertenda mala undique ingruentia, suo tempore deprehendantur aptissima; haud secus, ac si rerum creatarum Auctor et Conservator ipsas cuiuslibet aetatis infirmitates, consulto ac sapienter ad eiusdem destinasset conserUationem. Saltem cui placet attento easdem perlustrare animo, earum maximam partem iis causis nocentibus, quae aetatem quandam plurimum invadere solent, is certe inveniet oppositam. Exempla in calvariae infantum ossibus obvia, assertum satis probant. Non est, quod altius hauriam et multus sim, in nimium remotis, probabilibus plane indagandis commodis, quae embryo in matris gremio delitescens e cartilaginea quas capiat calVM ria, quae certe ob levissimam resistentiam, partium intern

15쪽

Isrum s contentarum evolutionem mire adiuvat minusque avi laeditur externa. Quin praeter hoc contra iniurias externas ita omnino defenditur embryo tenellus, et liquoris

amnii copia circumfusus, et ipsius matris inclusus partibus, Ut ViX propriis egeat armis. Attamen absque dubio calvae ossium et peculiaris substantia et neXus mox embryoni pro 'sunt, et quamvis reclusus initio sit usus et abditus, iii posterum tamen eo magis manifestatur, quo magis laetus maturior caUum uteri replet crescentis, decrescente simul liquoris amnii copia, et uterus, foetum arcte obvolvens, mole auctus, iplius matris abdomen distentit. Quo fit, ut nunc foetus caput globosum, magnum, ceteraeque parteS, plaga, ictu, lapsu, percussu cet. matri inflictis, vario adfici possint modo . Tales omnino casus haud raro insequuntur mala graviora et matrem et prolem infestantia e. g. haemorrhagiae, inflammationes uteri, abortus, infantis convulsiones, et mors ipsa. Interim Verum quoque, quo maturior sit foetus, eo magis eius caput in pelvis aperturam superiorem recondi ibique defendi, nec Negandum, plura prostare exempla matrum , quibus durante vel iam exspirante graviditate abdomen Valde percussum fuerat, absque ullo, quod metuebatur, prolis damno, et raro ita foetum

laedi, ut proprio Vulnere, contusione, concussione cet. periclitetur potius, quam morbis eX plaga quidem ortis, sed a matre demum ad laetum propagatis. Evidentiora, certioraque sunt emolumenta in ipso partus negotio conspicua. Benefica Lucina, mira calvae fabrioca, ipsi felici partui optime prospexit naturali, in quo uteri fundus et parietes tam propria contractilitate, quam vir, bus

16쪽

hus auxiliatricibus adiuti, protrudunt fortiter truncum, et hic iterum caput foetus, secundum axeos pelvis directionem. Nan solae matris partes molles, e . g. uteri orificium, Vagina, reliquaque VulVa, hac via, subigendae sunt, non certe semper tam facile dilatabiles, sed praecipue quoque pelvis aperturae ViX cedentes. Nam Jscet vera esse videatur, ubique sane suffcere haud potest, dilatatio, quae humiditate turgescentibus adscribitur pelvis cartilaginibus Donec itaque in uteri Orificium intraverit foetus caput, omnes vires in priorem diriguntur calVariam; mox autem in ulteriori progressu accedunt prioribus viribus, et compressiones, et resistentae laterales, atque sic caput, cunei ad- instar, per dictas transprimitur parteS, ita, ut maiusculum forte, conicam seu oblongam accipiat formam. Id vero plane impossibile esse, si iam calvariam ponamus osse factam, abunde liquet, quia ita comparata, in capite, pelvis dimensiones respondentes parum solummodo superante, in vincibile poneret obstaculum. DupleX autem monendum esse videtur commodum, quod ossium nostrorum praehentet substantia et compages, tam in hoc casu Naturali, quam in aliis consimilibus, qui praeter naturam accidunt. Unum

est, quod ipsa substantia ossea, mollis, flexilisque, iam per se

facile cedat, neXUS Vero ossium, eorum Obsequium mire augeat; dum scilicet membranae cartilagineae, quae spatium inter ipsa os a postum occupant, eorum appropinquationem inter sese lubentius permittunt: quo fit, ut caput, amissa priori globosa, oblongam s. eonicam induat formam, cuius ope sese aperturis pel Vis ad faciliorem aptet transitum, earumque ad figuram sese fingat. Alterum in eo positum est commodum, quod cum mollitie insignem simul iunctam

17쪽

iunctam habeant elasticitatem et ossa, et haec iungentes cartilagines, cuius ope, ossa, Vario licet modo ex situ posita naturali, vel compressa, facillime tamen in pristinum rediguntur statum, quo cum pariter capitis restituitur forma et integritas. οFacilior haecce restitutio certe in variis etiam consideranda est speci' us obliquitares, tam foetus solius, quam simul matricis. Irritroque enim casu linea, per foetus truncum et caput ducta, quam cogitare mihi liceat tanquam curUam, uti ipsum pelvis axem , non tegit hunc aXem, secat potius, et in latera pelvis cadit. Quamobrem caput infantis dum caVum pelvis non sequitur, sed hinc inde orae praecipue aperturae superioris impingit; necessario et calVaria eo usque impellitur, donec Ocius tardius caput Vel sponte, vel artis auXilio delabatur. Hoc modo cal Variam impressione, cerebrum Vero compressi e plerumque assici, haud dubium, sine noYa insigni tamen hoc fieri, nisi nimia fuerit pressio, crebra docet eXperientia. Quin et dubitare licet, an non quilibet nascendus tali compressione benefica, ad tempus, sensuum Vigore orbetur, ne violentiam, qua in lucem propellitur, nimium percipiat, quum sane Vix ullusnalaatur ab illa plane immunis Τ Saltem et paullo fortiores impressiones in stu obliquo frequentes, si modo satis mature succurritur, partium dictarum elasticitate flexilitateque pulchre deleri solent. Attamen equidem auctor nemini essem, iccirco plus sidere huic nisui, quam par est, ut ne forte partes tenerrimae diutius adfectae, mortifere laedantur, nee foetus nimia cunctatione apoplecticus pereat.

Iungere

18쪽

Iungere utili dulce, et medici omnino est practiei,

quantum nempe in negotio haud raro taedioso id fieri potest. Et quis ea est morositate, quin remediis potius gratis ac, mitioribus, quam nauseo sis et crudelibus restituere studeat sanitatem y At altera ex parte Virum constantem, cui vita hominum curae cordique est, non decet, eX specioso humanitatis et elegantiae studio, seu querelis perterritus aegrotantium, remedia reiicere a gra , in quibus tamen salus est. Tale sane auxilium in medicina obstetri. cia est usus instrumentorum , inprimis secantium. Quae, licet in prudentis obstetricantis manu saluberrima , dolendum est, adeo Vehementer plerumque reprobari, ut id ipsum obstat, quo minus eum habeant istanum, qui i ure meritoque inde exspectari posset: quia nimirum creberrime aegrotantes ipso hoc terrore retentae, Vel tempus ad operationem idoneum Vanis perdunt remediis, Vel illam plane et pertinaciter aversanturi Sed, cur instrumentorum in arte ob-

setricia ustatorum hie mentio facta sit, dicendum est. Si animo lustramus scilicet, quae, partus dissicilis promovendi gratia, insantum capiti applicari solent, ea vel ad comprimendum et educendum, Vel ad aperiendum et diminuendum invenimus destinata. Duplicis Vero huius negotii et possibilitas et securitas, maXime supra de calvariae structuara dictis, nituntur. Si itaque capitis foetus diametri, respondentes pelvis diametros ita superant, ut caput ob nimiam latitudinem, per pelVis caVum naturae viribus propelli ulterius nequeat, tunc artis est, hisce naturae viribus succurrere auxilio, quo, iusta, quae capiti foetus cum pel- vi matris intercedere debet, mutua proportione restituta, facilior

19쪽

facilior aperiatur capiti transitus. Foroipis ope id fieri, constat. At sane sola capitis prehensione, eiusdemque Validiori attractione, negotium deterius eVaderet potius, capite tunc magis incuneato, quam absolveretur. Compressione ideo, maxime hic attendenda, simul opus est, qua demum capitis ambitus spatio, quod permeare debet, ita adaptari potest, ut, linea axeos seu diametro capitis perpendiculari aucta, eiusdem diametri reliquae, antea nimiae, nunc contractae, cum pelvis diametris apte congruant. Qua de caussa simul figura capitis globosa non potest non mutari in oblongam, i. e. in eam ipsam formam, quae sola eius transitum vel faciliorem reddit mirum in modum , vel omnino possibilem l Q ut autem fiat, ut talem interdum sat magnam permittat compressionem infantum calvaria,

iamiam dictum est, cui id solummodo addere liceat, illam, in partu dissicili, qui forcipis usum exigit, adeo augeri et posse et debere interdum, ut ossa non solum propiora ad sese accedant, sed haud raro quoque unius ossis margo, quoad membranae scilicet nectentes id patiantur, supra ipsam

alterius moveatur marginem. Tantae compressionis ope partum admodum promoveri, facile liquet, at mirum Omnino, tanta violentia teneram infantis valetudinem atque integritatem satis parum turbari plerumque, dummodo foetus caput, nec diuturniori, nec nimio comprimatur impetu. Probant partus, varia ex caussa, imprimis ob capitis

magnitudinem procrastinati, Vbi haud raro caput, modo supra dicto, prolongari solet; probant infantes forcipis openati, quibus Vix non semper remanent, tam calvaria ac

minata, quam sorcipis ad latera capitis impressiones. Mox C a enim,

20쪽

enim, naturali partium elasticitate et Vi vitali, in posteriori casu impressones delentur, in utroque, capitis iusta redit fornia, adeo, ut, ceteris paribus, raro adVersus inde

profluat e VentUS.

Nec secantibus omnino carere potest ars obstetricia, in strumentis, eX quorum apparatu ea solummodo huc pertinent, quibus foetus, in utero materno praeprimis iamiam demortui, diminuitur cranium. Sunt utique casus, hic speciatim non determinandi, ubi forcipis applicatio vel plane locum non habet, Vel saltem minime amplius suffcit, sive caussa 1sit caput in cuneatum, ob nimiam pel Uis angustiam, ob molem propriam ingentem cet. si Ve in Vincibilia a paristibus mollibus matris possita obstacula. Necessaria in tali casu cranii diminutio, pro re nata, duplici perficitur modo, vel aperiendo scilicet, Vel dissecando. Ad apertionem commodum certe locum praebet sic dicta fontanella, quae plerumque illa occipitalis esse solet, licet apertionem ad

priorem usque fontanellam continuari, saepius suadeat necessitas. Simplici hac cranii perforatione eiUS cavum saepius quidem satis eVacuatur, inque tam eXigilum, collapsis ossibus, contrahitur Volumen, ut tandem partus absolvi queat; attamen, si non suffecerit, ad eXtremum auxilium, disiectionem, haud raro est confugiendum. Quemadmodum vero ossium sectio fere ubique, sic, in nostro quoque casu, mittam habet difficultatis et laboris, minio me quidem ob causiam commUnem, quae in Ossum duritie latet, sed propter angustiam et sensilitatem loci, in quo ossa, per se satis obsequiosa, sunt scindenda. Taedii pleno itaque et molesto negotio, diffractis exemtisque ossium

SEARCH

MENU NAVIGATION