장음표시 사용
261쪽
Ingravescente itaque in nrbo , eoque posthac saepius graviusque recur-ῆ ente, ad maciem Aegrotus vergere visus est, pallidoque ac pene lurido perfundi colore: Moesitis evasit, ita debilis, ut suo muneri . vix paululum sufficeret . Depressa admodum saepe & rauca voce loquebatur :atque ut plurimum, inclinato anterius Peci ore, quam aliter spirituam
minore cum labore ducebat . . t 'Vicissi tridinariis ejuscemodi tam diuturni morbi insultibus diversimode per biennium posthac laboravit, juxta receiafitas eXtrinsecas causas , 'naiserrime sic vitam trachlcen S.
Novissime molestum formiculationis ut nominant) sensum patiebatur
circa Pectus, ejtisque posteriorem praecipue partem . EXtremiS autem diebus , cum coenasset, praevio cruento modico excreatu, occasione tu sis , per vomitum inopinato sangstinem eduxit , eoque penitus Obrutus se vivis repente discessit XV. Kal. Januarii MDCCXLΙL , australi dominante Coeli constitutione. Ut de praedictorum omnium causa certiores sieri possemus, ejusdem Cadaver quamprimum Anatomico Cultro subiecimus : demptoque steri ob invenimus Pulmones a naturali statii paululum recedentes , si laxam nimis eorundem texturam excipiamus. Dexter tamen eorum iobus dia-phragmati & costis admodum inhaerebat: nec ulla sanguinis , aut seri ut passim in hisce casibiis evenit) ibidem effusio aderat. teria Aorta, circa Aecum , prolatata paululum erat; magis autet tatranS curvaturam duos circiter transversos digitos , videlicet in descen dente ejus trunco, eaque parte, qtia dorsi Vertebris adhaerescit . Hic autem non prolatata tantum , verum etiam dissiti pia Ploria polleritis cernebatur , scissuramque diuturno utique antea tempore factam ibidem ostendebat. Etenim undecunque, ad scisi tirae margines , Arteria haec ducta erat crasta satis callo, cujus ope Spinae strictitis adhaeserat , ut ne gutta quidem sanguinis effluere inde potuisset. Rima haec oblunga erat&lata, ita tamen , ut ejus labia , Agi Aortae paralella , duos circiter transversos digitos inter se distarent: quatuor vero, quae Agis directionem secabant citra rimam hanc idem Aortae descendentis truncus , tum quo ad figuram , tum quo ad tunicarum dispositionem , naturali pene conformis remanserat. Anterior vero ibidem ejusdem Aortae pars, ad Pulmones &Cor Vergens, quae praedietae rimae e directo opposita erat, ne hilum
quidem prolata erat. Quilibet etiam alii minores arteris si , aut venosi Cordis , aut Pulmonum rami incolumes prorstis erant, consuetamque omni fariam constitutionem servaVerant. Dum enarrati sanguinis praegressi fluxus per excreat ulla , multoque magis per vomitum', rationem , & modum inquirebamus , Tracheae ramos grun to sanguine scatere adhuc observavinatis, ac praesertim Ventriculi cavitatem , quae eodem penitus oppleta erat , id quod satis esse
262쪽
mihi videbatur, ut repentinae sere subsequutae mortis causa pateret. Recensit lim hoc descendentis Aortae Aneurisma sedulam utique Medici expetit indaginem: si ejusdem originem, positum, durationem , atque
exitima, nec non subsequutorum quorumlibet θ tomatum rationem assequi funditus velimus. Porro non me latet, descendentis Artae prolatationes occurrere posse, easque tales, ut ab irruentis illuc sanguinis immoderato impetu Dorsi vertebrae usque pene ad spinalem medullam consumi possint: ut nuper indicavit Clarissim iis Albertinus in Coment. Acad. Lo Asiensis . Mirum ideo mihi admodum evasit, quod repertum hoc Aneurisma, tamdiu abidem permanserit, absque quod subpositae vertebrae quidquam laederentur: nisi hoc praegressae ejusdem trunci disruptioni, ac proinde subortis ibidem callosis marginibus ctim inde excurrentis sanguinis impetus pari ratione Obtunderetur ) tribuere quispiam velit. Verum quod ad eiusdem originem attinet cum pravam, aut quomodocunque acrem sanguinis diathesim inculpare ex praegressis haudquaquam liceret) patere satis superque arbitror, Aneur sina hoc inchoatum timc fuisse, cum Bibliopola noster animo vehementer prius commotus scitissimo passu rixantes Amicos silos corripere, strenueque componere
aggressus fuit. Qtiod violentae subitaeque animi perturbationes quaelibet sanguinis
placidum naturalem motum varia ratione pervertere adeo possint , ut
vasa ipsa , eaque praecipue quae Cordi proximiora sunt , pariformiter laedantur , nemo est qui ignoret . Hoc satis evincunt animi pathemata quaeque, a quibus & Cordis vehementes palpitationes, universales la Lilitudines , lypothimiae, aliaque hujus cernodi gravia accidentia proficiscitntur, morte ipsa aliquando subsequente. Attamen, si tunc quum animus
perturbatur maXime, Corpus una violenter commoveri atque distorqueri quomodolibet , supponamus : eo potior emerget ratio , propter quam& sanguinis velocitatem augeri magis, atque ejusdem irruptiones in Va
forum tunicas vehementiores evadere , statuendum erit : ita ut Vasata
dilatari atque d; scindi facilius queant, ibique praesertim, ubi aut laXior
praeestiterit illorum textura, aut juxta externos praehabitos Corporis concitatiores motus o irruentis sanguinis momentum validius successerit. Hoc adamussim in en narratis circumstantiis verum fuisse animadvertimus. Ex anatome enim satis constat, Aortae Arteriae descendentem truncum Dorsi vertebris tam stricte alligari, ut, cum istae eκ quavis causis vehementer distrahuntur, contrahunturve, aut quomodolibet commoVen tur, pari pacto & illa pati debeat: eoque magis, si praeter eXternam prae dictam causam , praeterfluentis sanguinis concitatior tumultuosus motus, ac proinde validius ejusdem momentum accesserit. Sane hoc Bibliopolae nostro tunc contigit, cum anhelo animo ad rixantes Amicos sitos se ocontulit
263쪽
contulit, vimque vi repellere coactous fuit interno nempe si immo aesta
percitus , atque Corpus quaquaversus contorquendo . Vehemens idcirco dolor & ardor ad Dorsi vertebras illico subortus est, qui distractas tunc fuisse nimis, indeque diloricatas, laceratasque Aortae posteriores itInicaS, indicabat: ut ex ipsius Cadaveris inspectione postmodum innotuit. Dolor autem iste per quinquennium fere semper permansit , acutu Smodo magis, modo minus evadens, pro Varia Anni temporuna, motus & victus, animique pathematum ratione: unde parisormiter concitatu plus , minusve sanguinis motus eveniret; ut ex congruo istiusmodi morborum ratiocinio e X dictis evincitur. Tractu vero temporis gravior, &contumax magis dolor ille redditus est, ac magis frequens: praecipue quia tum vino , tum ejusdem spiritui quo quidem, praeter caeter os
nihil aptius est ad effraenatos sanguinis ciendos motus) liberalius indulgebat: utpote qui morbum hunc pro Rheumatico simplici haberet , penitus ite contemneret: sicuti & inexperti plures Medici, Vera Praxi carentes , judicare passim solent. Potior ideo haec forsan catis a fuit , cur discissa antehac , ut diximus, Aortae tunica dehiscere eo magis debuerit. Ad hoc etiam specialiter contritisse putaverim, ponderosi mallei frequentem pertractationem, dum colligandas librorum paginas ut mos est ) vehementer percutiebat. Ex iteratis enim hujuscemodi conatibus, spiritusque laboriosis contentionibus , validior ad interiora , maximeque ad Praecorae a & spiritales partes , sanguinis fit affltixus, ibidemque, diu, quam par
est , perseverat, ideoque primaria majora vasa , aequa proportione , disetenta diutius permanent , atque si quae ex iis laxiora sint , aut qxiomodolibet diloricata) dilatantur magis , atque dehiscunt. Hisce praelibatis, facile cuique evadet, congruam hinc praegre star in
quorumcunque variorum symptomatum rationem assequi, ac praecipue re
censiti doloris , & ardoris , qui per triennium spinae Dorsi qhiasi in desinenter infixus, molestissimus ti e evadens , ad Scapulas postea, ad ClaViculas , & Costas &c. propagari diversimode visus est: pro varii concitati magis & aestuantis sanguinis directioniblis , atque arietationibus , a quibus haec potius quam illa distendebantur vasa, ac pari pacto nervea fila-rnitia in spasmo icas cogebantur contractiones. Id ipsitim ex Doctissimi Albertini observationibus evincitur in Coin. Academ. Bonon. pag. 388.)ubi animadvertit , Aneurysmata orta longius a Corde dolores vehementissimos identidem traxisse: non quo eis , frequentissime olυiis, squammis essent referta his enim in Venero quoque Aorta fere tota scatebat , nec dolores aderant )sed quod vel ob peculiarem suae Aurae modum san u/nisque impuJum, ac in olem impensius, celeriusque in suis fibris distraherentur; υeI tendinem , seu nervorum truncum aut aliam sensiom partem, in primis contra os aliquo suis id fibul pellerent. Qi iod ad propositum nostrit m ad amussim confert.
Dilororicata sic posterius Aorta , atque disrupta , cum spinae Dorsi, ut
264쪽
disimus, eallosis suis nurginibus undecunque adhaesset, sanguinis nil,
lom intis gurgitem ita coercebat, ut occasione concitatioris cujusvis ipsi iis motus, immoderative aestus, effluere nihilum posset: licet tunc, ob violentas laesi vasis distractiones , dolor atque ardor , pari proportione , succederet. Neque hinc validior fiebat: quia anterius dila
Haec omnia rite perpensa cum satis ostendant, cur, ex vehemeruioribtis . Corporis animique motibus , Omplomata quaeque ingravescerent aequa ratione eorundem vicissitudines explicant , quibus diversimode veXabatur, gravius nempe Hyeme ac Vere, levius Aestate & Autumno: Id quod ex diminuta, aut aucta magis perspiratione, ac proinde varia rotius sanguineae massae mole, perquam facile deducitur: sicuti in prioribus observationibus probavimus. In ordinati ideo quivis sanguinis motus , quamcunqtie eXternam ob causam facti, supposiva Aortae di sta laestione, variis hujusce morbi Phoe- nomenis ansam praebebant , quia callosi ejusdem parietes, majorem , quam par erat, resistentiam sangi lini parabant , & obicem e unde in Pulmonaribus Vasis divi nimis ipse consiliens, atque turgescens, spirandi difficii
ratem, & angorem, seti Pectoris molestam oppressionem in en narratis eircumstantiis ipsi adserebat . Hinc facilius tunc spirabat curvato anterius
Pectore , quam sectis: quia laesa arteria , sic minus tensa evadens , sanguinis gurgiti minus obstabat.
Cum ex eodem obice , ac praecipue , Ob vehementiores morbi instillus, ac proinde ob violentas affectae Arteriae contractiones , eo minor ali quando ejusdem capacitas evaderet : major tunc erat sanguinis velocitas
in Abdominis vasis , multoqite major in Arteriis Ventriculum pervaden- tibiis, quae ideo tali in Hystericis & Gravidis passim attendimus) ab irruentis crebrius & validius sanguinis momento nimium distentae, atque verberatae, inverstim ejusdem ventriculi motum efficiebant. Tandem, obiteratos hoste ictus , ga, carum illarum Arteriarum tonus laxior evasit adeo, ut superante sanguinis momento dehiscerent prorsus, atque magna ibidem effusio succederet , quae mortem attulit. Crambem utique recoquerem, si alia si tomata, quae toto hujusce morbi cursu observavimus, singillatim explicare aggrederer . Neminem enim latere arbitror , quod innumera eaque varia, pro varietate assectorum Corporum) a perturbato quomodolibet sanguinis motu derivari possitiat mala: dum ipsus diathesis hinc pervertitur , atque aequa proportione labefactantur quomodolibet solida: atque utrinque inordinatus magis magisque in dies redditur humorum omnium cursus. Hinc tabe laborat corpus: evanescit naturalis faciei color vox demissa & rauca evadit: pros xernilntur vires omnes: soldinus irrequietus sit: Animus ipse porturbatur iamdum: ac tandem actiones omnes paris Ormiter laeduntur.