Abrahami Gorlaei Antverpiani Dactyliotheca, seu, Annulorum sigillarium quorum apud priscos tam Graecos quam Romanos usus e ferro, aere, argento & auro promptvarivm : accesserunt variarum gemmarvm quibus antiquitas in sigillando uti solita scalptvrae

발행: 1601년

분량: 337페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Una domus binassuperi complet Atur rbes,

Et iveteres diti culmine condit opes.

Vidimus chare es LATII gaudete BATAVI)Ardua ROMANOs lumina ferre miros. Ut imis immensi trabea ulere QUIRINI,Vidimus lituos dux TIBERI N E tuos. Vidimus optatas LATIO βulgere secures, Aureaque in titulos urgere rota uos. Vidimus indantem Doliis procedere currum

Dum premit aranter murice CAESAR equos. Vidimus horrentes immania cor a tyraNUM, Sceptraque consenetas, incula ferre manus. Vidimus AEGIDAE malidis Hst CECROPIS arces, AEue olucremee iant diva Minerva tuam. maximus hic nondum LATIO sat notus IACCHUS, ui TR svi AE proles mystica matris erat. se pater magno demi sum nomen IV Loobstupuit tantas SCALIGER luteropes, si pater mactae miratus munera ROMAEC A E S A R E A M natus CAEsARE vidit humum. Ignea G O R L A E I meteres meus tostit honores,

si rapidas sati non sinit esse manus. Aut toties doctas quoties lubet ambit ATHENAs, In B AΤAvi s maneat cum tamen illa sevis. AvREA qui regnaus, ARGENTEA, FERREA E

32쪽

Et tria SAΥvRNosecuta maior habet. IVPITER exul abi: ρrofugum mutamur in agrum urea qui nobis tempora reddat, erit. usi Io u poterat geNitor, nisi IVPPiTER esset, Ipsaque cumferro iungeret aera suo, Iuque manu fere iampos feritatis amore Relliquias meterum ridere gentit opsin, Auri quesolentpristi digitos ornare LATIN II on digitos. totas instruit Ege manus. ROMA uo=-ς GOR LAE E tuae DATE FAusTA QUIRITES

In triumphorum moles operosa minaxque uam toties ROMAE con*icis esse. tua est.

Longa dies ROMAM domuit, ROMA omnia: cest Temporibus victus MARs pater, ilia tibi. uaeque latet L AT ii pars iam sibi re ditur, ergo Ne careat LAT 1ΑM qui sibi reddit humum. Scilicet ignotos digiti qui monstrat bonorer

MONSTRETVR DI G1Τis EXTERA TURBAT VIS. Ludibundus scripsi DANIEL HE INSIUS.

33쪽

ABRAHAM I

DACTYLIOTHECAM SUAM

Pra loquium ,

De Anulorum origine resis eorum generibushυμ apuέ Priscos.

P s v M gestare digitis Anulos non esse nuperi instituti tam notu quam quod notissimum ; quo vero tempore horum usus primum coeperit non aeque constare arbitror. Q Plinius Secundus, qui multus est in hac materia Anulari & copiosior quam reliqui Scriptores omnes cum Graeci tum Latini, Troianis temporibus posteriorem csse male putauit, ductus auctoritate Homeri, apud quem nullibi extat Anulorum mentio, utpote qui nodi, non Anuli nota, in condenda & obsignanda pretiosiore supellectile prisci illius aeui,homines v s referat. Fabulae primordium a rupe Caucasea tradunt , Promothei Vinculorum interpretatione fatali, quem Poetae Iouis ira,quod ignem e coelo furtim stirripuisset, Caucaso ad alligatum feriint ue liberatumque postremum ab Hercule Iouis indulgentia ; hac tamen A lege,

34쪽

In Poliriris.

lege, uti in memoriam poenae Vinculorum Anulum gestaret ferreum, cui faxi fragmentum esset inclusum :hoc fuisse Anulum,hoc Gemmam; hocque exemplo mortales io gratiam & honorem Promethei Anulos primum induiue digitis. Fabulae etiam proximum; quod de Gygis Lydorum Regis Anulo, quo circumacto ge stantem nemo cerneret, fertur,quamvis eius rei auctorem habeamus Platonem. Nobis certo constat longe ante bellum Troianum Anulorum usum fuisse celebre, idque ex Sacra Hebraeorum Historia, quae omnes ali, rum gentium Annales antiquitate & Fidei cerutudine exccdit.Tradit enim Moyses Pentateuchi Lib. 1. Pharaonem AEgypti Regem post somnij regij interpretationem a Iosepho factam, Anulum digito suo detractum eiusdem Iosephi manui indidisse. Et eodem Libro paulo ante refert inter ea quae pignori sibi a Iuda dari postulabat Tharuar, poposcisse Anulum . quamVis VOX Hebraica, qua ibi utitur Moyses. Sigillum non Anulum denotet proprie, idque σαυεκδ Mῆς pro Anulo sigillari. Fuit itaque pervetustus huius gestaminis Vsus, nec facile dixeris quis primum instituerit. Regum & Principuo ab initio fuisse insigne verisimile, deinde gliscente paullatim luxu sine discrimine sumptum.Venit autem e Graecia uti plaeraquς alia ad Romanos, nec a principio adeo frequens nam praeter Numae&Serub Tulli Regum nullam in Capitolio statuam Anulos lia buisse auctor est Plinius,frequentior usus non ante Cn: Flauium Annij F. depreh*nditur. P. Sempronio Longo & L. Sulpitio Coss. quo tempore tanta Senatus indignatione in plebem exarsit ob Cn. Flauium Libertino

patre genitum de Apph Caeci Scribam, in Aedilem Cu

rulem

35쪽

rulem ac Tribunum Pl. inuitis Patribus creatum , ut anulos ab uniuerso eo ordine abiectos referant Annales. Fuit autem deinceps promiscuus Anulorum usus.

Victoria demum Pompei Magni de Pyratis Asia &

Ponto ad Anulos gemmasque moTes Romanorum omnino declinauit. Simplices primum fuere Anuli, e metallo simplici, ferro, aere argento aut auro; po stea multis hoc modis vitiauit luxuria, gemmas addendo exquisiti fulgoris, censuque opimo digitos onerando. Ferreo anulo utebantur Spartani Macedones: ferreum a matre dono habuisse Seleucum Regem tradit Appianus, quem cum iuxta Euphratem casu amisisset, iisdem in locis postea, uti matri pnedictum erat rerum potitus est. Longo quidem tempore ne Senatum quidem Romanum Anulos habuisse aureos constat, siquidem ijs tantum, qui Legati ad exteras gentes ituri essent publice dabantur: neque alijs uti mos fuit, quam qui ex ca caussa publice accepissent, idq. in publico tantum; nam intra domos ferreis utebantur & Mario cum de Iugurtha triumpharet Anulus in digito ferreus erat, nec ante tertium Consulatum aureu sumpsisse traditur. Diuo Augusto Decurias ordinante maior pars Iudicum in ferreo anulo erat, scribitque Plinius auorum memotia multos illustres viros Praetura functos in ferreo consenuisse anulo , sicuti Calphurnium Manilium L. Fussidium, idemque tradit sua adhuc aetate sponta anulum ferreum & sine gemma a siponso mitti solitum. Exaere argentove quis primo gestauerit mihi incompo tum. Fuisse tamen horum apud VetereS frequentem sum ostendit ingens eoru qui cottidie eruuntur numerus. Ex integris etiam gemmis neglecto metallo feri

36쪽

solitos , is quem penes me pulcherrimum ex Sarda habeo argumento est. Placuit δc tandem vario artificum ingenio ipsa metalla miseere,auru aeri, argento, ferrove quod etiam seruitia in summa corruptela morum factitarunt) addendo. Habeo & quibus cum circulus to ius sit aureus , sigillum tamen est gemmae loco a genteum: & e contra quibuS circulus est argenteus, sigillum vero aureum. Sunt & quibus sigillum ipsum est mobile, & hinc inde versatile. Casium Litteratiores appellant anulum qui simplex est & sine gemina , quo Flamines Diales apud Romanos v sese constat similis hodie ex auro sponsae datur loco scrrei Veterum. Modus gestadi Anulos no vnus apud antiquos Romanos,ut & nobis hodie: sinistra manu gerere admodu erat familiare: hinc Plinius: Manus &prorsus sinistra maximam auctoritatem conciliauere auro. idque studio dc data opera in principio autumat factum, ab eo quem p ' inuentionis puderet, nam si honos securus fuisset, dextra,ait erat ostentandus: si impedimentum in ea quis obiecerit, longe maius in laeua praetendi posse, qua scutum rapiebatur, nisi forte auaritiae hoc datum quis pu'

tauerit, quo stilicet minus attererentur. Dextra etiam

gestari Qlitos illustri ex sacra Historia exemplo comprobari potest, dico ex Ierenata propheta apud quem Deus in hanc formam loquitur: Etiamsi esset Conia Filius Ioiahim regis Iudae sigillum in manu dextera mea, tamen inde euellam ipsum. Ex quo loco colligitur anulos signatorios dextrae manui aptari solitos,utpote digniori & magis conspicuae. Digitis qui minimo proximi sunt ge- , rere mos fuit primum, postea pollici proximo induere, idque etiam in Deorum simulacris: deinde iuuit & mi' nimo

37쪽

nimo dare: qui indici dabatur κορι γ qui minimo

ἁ-su dicebatur Graecis. Galliae Britanniaeque in me dio dicuntur usae, qui solus olim apud Romanos excipiebatur, quia infamiae contumelia notatus ab Athenie-sibus, ην--γος dictus ob eandem caussam, quasi, cinaedus & scortum. Caeteri omnes onerabantur, atque etiam priuatim articuli minoribus alijs; erant qui tres vrai minimo congerebantur : huc spectat illud Martialis: Sardonchas,Smaragdos, Adamantra aspides Uno Portat in articulo Stella, Seuere, meus. Alij vero huic unum tantum dabant praesertim quo 11-gnanda notabant. Hinc fuit vi maior anulorum sigillarium qui hodie reperiuntur pars circumferentia sΠερι pa Graeci dicunt adeo sit arcta seu angusta ut nisi raro admodum alij quam minimo digito aptari possint. de hoc Anulorum genere Plinius: Conditur, ait, Vt res rara,& ad iniuriae usus indigna velut a Sacrario promitur; & unum in minimo digito habuisse pretiosioris est in recondito supellectilis ostentatio. Maximinus Caecvt & hoc ούς παρεργον addam, pollice erat tam Vasto, Vt, referente Iulio Capitolino,uxoris dextrocherio uteretur pro anulo. Illud non omittendum, antiquis persuasum fuisse in anulari digito esse venam quae a corde derivata eo pertingeret, hincque digitum illum prae reliquis magis aurea corona condecoratum, gemmasque additas

quo vis earum abdita subsidio huius venulae in cor deferretur, idque muniret aduersus venena , pestem aliasve iniurias internas & externas: in quem finem , qua parte inseritur anulo gemma, ab aduerso aurum non habet, quo scilicet ipsam cutim contingeret, promptiusque Vi-

38쪽

6 res suas cordi fundere possit,cum omnis actio, teste Philosepho,sat percontactum, sed haec λ-οι ληρω. Constat enim ex corporum sectione & Medicorum scriptis, noli magis anulari quam alijs digitis a primo hominis ortu concessas venas arteriaiste, quae a principio suo & fonte in singulas corporis partes distribuuntur ita, ut digitus anularis in hac partirione peculiari non gaudeat priuilegio,aut naturae indulgetia Vt non necesse fuerit ob hanc causam eum reliquis praeferri digitis. Caussa finisque gerendi anulos ab initio fuit luxus opum mostentatio quo lautioris fortunae a tenuioris conditionis hominibus distingui se cupiebat, dc quamvis, uti diximus, primi anuli rudiores & ex si inplici metallo extiterint, argu montumetamen erant opum & splendidioris fortunae, postea cum gemmae addi caepere, haec vera luxuriae aestimata gloria digito urbis aut fundi gestare pretium, nec stio an in ullo magis peccatum magnitudine pretij, ut non immeri- Lib. 1 Cv. to eXclamauerit Plinius. Pessimum vitae scelus fecit qui anulum aureum primus induit digitis; proximum huic qui primus ex auro denarium signauit, quod δί ipsum latet auctore incerto. Histe initi js coepit auctoritas in tantum amorem elata ut Polycrati Samio Tyranno foe-licitatis suae squam nimia fatebatur esse ipse) fatis piameti in unius Anuli voluntario damno videretur, planeque dc abunde ab inuidia eius se redimi putaret, si hoc unum doluisset. Assiduo ergo gaudio lassus, profectus nauigio in altum anulum mersit: at illum pistis eximia magnitudine regi natus in culinam domini rursus fortunae insidiantis manu reddidit. Sardonychem hanc gemmam fuisse aitPlinius,ostensumque si libet credere, adhuc suo tempore Romae in Concordiae delubro cornu aureo Augustae

39쪽

gustae dono inclusum. Herodotus tamen & alij Smaragdum fuisse asserunt. Inter Caepionem & Drusum ex anulo in auctione nauali inimicitiae coepere, Unde purdendum dictu, origo Socialis belli & exitia rerum. Notiij Senatoris anulus XX mill . Sestertium aestimatus, non ne patrono suo caussa proscriptionis &exiiij fuitρ Postremit in tanta Romanorum in hoc gesti mine vesania

fuit,ut anuli ad anni tempora commutarentur eo lu-Xus peruentum ut leuiores aestate ponderosiores hyeme

gestarentur. Quo spectat illud Iuvenalis. Ventiletae;Ziuum digitis siudantibus aurum. Proh rerum dominos gentemque togatam i quorum maioribus interdiu & noctu scutis ponderosissimisque armis grauare graue non fuit, ijs scilicet molestum erat solidiores aestate induere anulos.Elagabalus Princeps ad

omnia foeda natus, cottidie nouis digitos onerabat anulis, quosque pridie gestarat. postridie rursus sumere dedignabatur profligatae vitae homo. Sed haec perditae

luxuriae vestigia.Verum enimvero quantumvis ad ornatum luxusque ostentationem primum adinventos libenter fateamur anulos, originemque concedamuS pU-dendam ; factum tamen deinceps ut ad honestiores Vsus traniati sint, signandi dico munus: quam etiam Vni caminueniendi anuli caussam apud Macrobium assignat AtteiΗs Capito. Anulis vero signare esse antiquissimi instituti ex plurimis Sacrae Scripturae locis doceri posset, praecipue ex Geneseos Cap. 38. I 8 ubi vox Hebraica cholam, hoc est sigillu, pro anulo sigillari a Moyse usurpatur. Et Exodi 28. ΙΙ. item, Exodi. 39. 6. 14. idem Moyses meminit sigillorum & gemmarum sculptarum inter ornamenta summi Sacerdotis. Isabet praete-

Sat. Ia

40쪽

Z d. cultu

rea Achabi Samariae Regis uxor literas quibus Naboth. iniuste occidi iubebatur, regio sigillo obsignasse legitur.

Romani ab exteris acceptum hunc anulis signandi ritum, tam avide amplexi sunt, ut non solum in Epistolis

vltro citroque mittendis, aut rebus pretiosis condendis uterentur, quin etiam cibos &potus hac ratione a rapina vindicarent, clausique etiam ipsas dignarent. Certe matronam quod loculos,in quibus erant claues cellae vi nariae, resignasset, a suis inedia mori coactam inter vetera exempla legimus. Hinc & illud Comici: Omnes releui serias: scripsitque M. Tullius matrem suam lagenas etiam inanes obsignare selitam fuisse,ne dicerentur inanes aliquae fuisse quae furtim essent exsiccatae. Anulo testamenta subsignabantur,poterantque omnes testes uno anulo id facere,idemque quando non erat arra Velocior, ad sponsiones exilicbat. Aegyptiorum Sacerdotibus nullum animal licebat attingere quod facro sigillo non fuisset notatum. In Lemno insula Sacerdos Dianae Rubricam terram ex antro quodam effossam, Capri'noque sanguine subactam, Caprae imagine in anulo e pressa signabat, nec aliter vamui exponebatur:vnde Lutum hoc σφραγίδε, quasi dicas signaculum, vocarunt

Graeci. Erant itaque olim ,sicut & hodi anuli fidei &voluntatis nostrae symbola & mentis secretae fidi indices: unde Alexander Magnus anulo Hephaestionis ori indito silentium illi hac ratione imperasse legitur, ne sei- licet, quas illi monstrarat litteras, alicui vulgaret. In fidei & amoris coniugalis signum sponsus sponia olim mitteb t anulum, quem pronubum appellat Tertullianus;nec,teste Isidoro Hispalensi, taminae utebantur alijs anulis,quam quos virgini sponsas miserat, neque am'llius

SEARCH

MENU NAVIGATION