Abrahami Gorlaei Antverpiani Dactyliotheca, seu, Annulorum sigillarium quorum apud priscos tam Graecos quam Romanos usus e ferro, aere, argento & auro promptvarivm : accesserunt variarum gemmarvm quibus antiquitas in sigillando uti solita scalptvrae

발행: 1601년

분량: 337페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

plius quam binos aureos in digitis habere solebat. Quod

in primis nuptijs, idem ait, anulus a sponso sponsae datur, fit nimirum vel propter mutuae dilectionis signum, r. vel propter id magis, ut codem pignore eorum cordat 'iungantur, Vnde & quarto anulus inseritur digito, ideo quia in eo vena quaedam, ut fertur, sanguinis ad cor voque perveniat de qua re quid sentiendum paullo ante monuimus. Ab hoc signandi usi Graeci & Latini Anulum uno consensu Symbolum, quem Prisci Graij a digitis Δακτύλιον Latini Ungulum dicebant,nam anuli nomen a circulari figura desumptum vulgo notum est, quod & podici ob candem caussam datum, Anum enim

quasi anulum Vocamus.

Quae Anulis insculpi Qtebant variae diuersarum rerum erant effligies,prout cuique libitu foret aut in mentem venisset: modo Deorum Dearumve, modo hominum animaliumque brutorum imagines fingendo, modo rei gestae Historias exprimendo. Diuorum emgies in anulis an gestari coueniat diffuse apud Macrobiu disputat Alicius Capito, & Plutarchus in Numa. Fuit autem olim ut SI hodie duplex exprimendi estigies in quacunque materia modus. Scalptura & Coelatura illam γλω-- ἀιων vel δαγ φικὸν, hanc ἀναγλυφων , aut ἀναγλ πη Is appellant Graeci; illa excavando materiam opus suum scalpro exercet, incisasque exhibet imagines rem; illa circumcidendo materiam coelo easdem prominen tes vel protuberantes exprimit; opponunturq; sibi mutuo scialpere & Caelare. Plinius secudus Nepos Αποσφραγισμακ vocat omne id quod sigillo incisum .Hac arte apud Graecos ante omnes excelluit Pyrgoteles, a quo solo Α-

laxander M. vultum suum in gemmis exprimi volebat

42쪽

& Dioscoridos sigillorum Augusti scalptor nobilis. Ab-

initio autem quando innocentior erat aetas, non in gemmis sed in metallo incidebantur aut caelabantur, simplici ferro, ere, argetis, & auro. Quem Seleucus Babyloniar& Mediae postea Rex a matre dono habuit, ancorae esse figiem ferro incisam habuisse author Appianus. Claudij ctiam Cas principatu nullas admittebant gemmas in anulis cailataS scalptasue at auro ipso signare tunc solem ne fuit: Et quibus liberti Principis adeundi potestatem indulsissent imaginem eius in anulo ex auro dabant. Huius generiS habeo in loculis meis unum aut alterum quos suo loco exprimendos curaui. A t hominum vanitas non contenta puro metallo, gemmas addidit, in quibus varias iussit fingi caelarique imaginos,ut alibi ars alibi male ria e set in pretio. Nec Vllum fuit lapidis pretio si genus modo aut scalpro aut caeso corrumpi posset, quod Antiquis illis luxuriae Magistris intactum sit relictum. Soli Adamanti ob indomitam , ut credebaturςduritiem parcitum; sed hunc quomodo Vitiaret aetas etiam nostra reperit, primusque huius anuenti au thorcelebratur Mediolanensis quidam Iacobus Troccia, qui Philippi Hispaniarum regis gentilitia insignia Adamanti summa arte

insculpsit. Etsi vero, ut dixi, Omnes fere gemmae ad usum. figillorum inciderentur aut caelarentur, tres tum maxime omnium ad hos Vsus aptabantur Achates, Onyx,&Sarda eo quod cera nca traherent, pulcherrimeque ac sine labe erigiem eXprimerent. Porro quisque ut libitum erat, & prout cuique in mentem Venerat, hoc

vel illo A posphragi sinate utebatur. Istaenias Choraules Amym onem Danai Regis filiam Smaragdo insculptam in anulo gestabat. Scipio Aphricanus imaginem patris,

rentulus

43쪽

lentulus aui, multi ipsius Epicuri, hoc fausti ominis generi δc nomini suo arbitrati fore. Sulla traditione Iu-jgurthae semper signauit, unde discordiarum origo inter eum & Marium. Lucullus Ptolomaei Regis Aegypti insmaragdo csfigiem inter rarissimos habuisse dicitur. Pompeius leonem ensiem ferentem sigilli loco habebat. Lacedemoniorum Rex Arius, teste Iosepho lib. I 2. Cap. Σ. Aquilae sigillo utebatur draconem unguibus compre hendentis. Intercatiensis ille Hispanus, cuius patrem Scipio Aemilianus ex prouocatione interfecerat, pugnae eius emgie signabat, vulgato Stilonis Praeconent sale, quidnam fuisse acturum eum si Scipio a patre eius interemptus esset: Mecamas Rana signauit. D. Augustus inter initia Sphinge, mox, ad euitandum conuitium, Alc

xandri Magni imagine, notau it & sua, quam illi Dioscorides artifex similem admodum cxpresserat. Dicitur Alexander deuicto Dario, quas in Europam destinabat litteras, sua; quas vero in Asiam, Dacij imagine signasse. Trebellius Pollio in vita Quieti Macriani scribit, in familia Macrianorum peculiare suisse cum faeminis tumviris, nunquam aut domi aut foris sine imagine Alexandri Magni esse. Principes qui Augustum sequuti sunt,partim Augusti

ipsius, partim suomet vultu signarunt,ex parte etiam alia

imagine pro libitu; quemadmodum Nero qui Marsya erigiem ab Apolline superati &ad arborem excoriati in

sigillo gerebat.&: Commodus Amazonis signo notabat. Reliqui illustres Romani Caesarum, qui pro tempore rerum potiebantur, Vultu signabant. Hos Anulos quemadmodum & Numos latrinae aut lupanari inferre, locoue obscaeno admouere, capitale erat sub Tiberio, quo tem-

44쪽

C. 26.

pore fuit accusandi frequens Sc pene publica rabies, quae omni ciuili bello grauius togatam ciuitatem confecit. Nota est Paulli viri Prietorij apud Senecam historia , qui

cum in conuiuio quodam coenaret, imaginem Tiberii anulo gerens excisa & eminente gemma, accidit ut forte matulam sumeret ad lotium reddendum, quod factum simul de Macro ex notis illius tempestatis vestigatoribus notauit, at seruus ilico patrono ebrio S non sentienti anulum detraxit, cumq; Macro conuiuas testaretur admotam esse imaginem Cassiaris obscaenis,& iam subscriptionem componeret, ipse etiam reo fatente, ostendit in manu sua seruuS anulum, atque ita calumniatorem frustratus est. Neroni Principum flagitiosissimo Sporus Eunuchus, in signum nefandi coniugij more inaudito inter ipsos contracti, dono dedit anulum, in quo Proserpinae

Taptus casatus erat. Galbam Imp. maiorum suorum signo semper usum auctor Suetonius, cane nimium caput

sub prora nauis inclinante. Effigies vultusque proprios in anulis circumferre, plebeis etiam admodum erat familiare. Hinc leno apud Plautum effigiem militis in literis agnoscens Purus putus est ipsus ait. noui herus machaeroplacides. Hactenus de signandi ritu seu secundario anulorum usu reliquum ut & de alia Anulorum praerogatiua loquamur. Anulus aureus apud Romanos Equitum peculiare erat ornamentum, bellicaeque viri

tisinsigne, distinguebatque Equestrem ordinem a plebe,sicuti tunica lati- clauia ab anulis senatum,iusque anuli aurei habere perinde erat ac Equestri dignitate praedotum esse. Vnde milites cum magnis praemijs a I. Caesare sollicitarentur Arimini ut Rubriconem transirent, isque

digito arrecto fidem promissis dare putauere sibi singi

45쪽

blica & veteri disciplina, fas non erat aureos gestare anulos. Hinc Asdrubal Centurionum & Tribunorum cadauera cog nouit, iisque a Scipione rogatus ius sepul- Αρρω n, turae concessiit. Et trimodia illa a Paeno Duce Carthagla y δ'

nem missa, aureorum erant anulorum, referente Plutarcho, quos Tribunis Centurionibus de Equitibus Romanis detractos, ad cladis magnitudinem demonstrandam in patriam misit Annibal Verum quidem es: multos Equitum & Senatorum, uti paulo ante retulimus , ferreo usos esse anulo veterum exemplo, & sanctiorum morum memoria: Caesar Augustus cum iam c5clamatus Vi deretur , saluti ab Antonio Musa Medico est restitutus ψυχροπ*τως Dψυχρολουσιους, quo nomine pecunia ampla rfuit donatus & statua a populo aere collato, anulo preterea aureo ornatus,concessumq. idem iuris no modo praesentibus sed S: futuris qui Medicos se profiterentur. Tiberij principatus anno nono Consolutum, ne cui ius esset anuli aurei, nisi cui ingenuo ipsi patrique & auo paterno. . sestertia CCCC. M. census essent. dc lege Iulia Theatrali in XIIII. Ordinibus sedenti, verum paullo post gregatim in' signe id appeti coeptum, ut etiam seruitute liberati manuque missi, ad ornamenta ea passim transilirent, adeoque promiscuum id esse coepit, ut apud Claudium Caesin censura eiuS unus ex Equitibus Flauius Proclus quadringentos ex ea caussa reos postularet, Sept. Seuerus Impctus anuli aurei omnibus militibus sine discrimine concessit. Postremum fuit & anulorum usus ad praestigia & medicinas translatus: Veterum enim superstitio multum ijs in hac re dabat auctoritatis,existimans eos re-

46쪽

mediis atque incantationibus accommodatos huc spectant illa apud Aristophanum ίδην προπριύ σου, φορού γὰρ

πριάμενος τον δακτυλιον τον δε παρ-Fuit hic Eudamus praestigiator notus, veteris Comoediae conuitijs

proseissus,fiebant autem olim quemadmodum δί hodie a quibusdam male feriatis, hominibus Antili certis imaginibus atque Characteribus insigniti' idque sub corto

Zodiaci signo & ad certum astrorum aspectum , coniunctionem & quadraturam, Ut vocant. Ita confectos qui gestauerit, perpetuo victorem & insuperabilem fore, nec venenorum maleficio obnoxium,amabilem dc acceptum

hinc reddi Principibus & Magnatibus, praecipueque hac ratione conciliari optatae puellae amorem impudenter asserunt. Apollonium Tyranaeum anulos ab IarchaGyni nosophistar. principe dono datos instar numinis habuisse se ferunt, ita ut hisce quotidie per Vices Variatis,maximo rum inde secretorum particeps fieret. Sunt & ex Medicis qui plurimum histe Anulis ad remedia tribuunt,inter quos Alexander Trallianus non postremae notae Medicus, qui tradit imaginem Herculis supine iacentis leonemque strangulantis anulo inclusam digitoque gestatam peculiare amuletum esse ad dolorem Colicum. Apud Aristotelem legimus veteres Medicos implicamentis quibusdam, seu, Vx ipse ait, plegmatijs digitos inserere consueuisse, quae conteXta forent vel uti acetabula & cirrhamenta in piscium quorundam pedibus. Arabes quinetiam videntur plurimum fidei hisce delia ramentis tribuisse, unde & hodie adhuc multi rcperiuntur characteribus Arabicis notati, Tali sinanos id genus anularum patria lingua vocant. Tolerabiliores sunt

qui gemmis ipsis plurimum attribuunt facultatis ad di-

47쪽

uersos corporis & animi affectus mulcendos curandos que, quamvis & hi in extollendis illarum vicibus nimii, ne dicam, vani, sunt ; talia lusce assingendo , quae per somnia ut puto in mentem ipsis venerunt; inter quos A bertus Magnus primum obtinet locum: ut mirer Cardanum, virum & Philosophum de Medicum doctissi naum in investigadis caussis harum nugarum,bonas horas tam male locasse. Sed taedet amplius per has impietates & deliria decurrere, receptuique canam, dum hoc selu non παρερνὴν ἀναλίουιλα addidero : desperatorum hominu ingenia excogitasse venena anulis cludere quo vitae taedio affecti quotieQunque luberet necem sibi afferre possent finemque, uti existimabant, miseriae suae imponerent. Demosthenes summus Oratorum Graeciae hoc mortis genere praeuenit Archiam Thurinum a Re ge inimico immissum.& Annibal simili occubuit letho,

ne infidi Regis scelere hosti traderetur Romano. Cum M. Crassus duo milia auri pondo e Iouis Capitolini solio a Camillo ibidem condita rapuisset, aedituum custodiae eius deprehensum, fracta in ore anuli gemma statim expirasse, &inditium ita extinctum referunt Scrip tores. Elagabalum mortis gratia etiam habuisse anulos traditur quamvis monstro illi tam sedata mors non contigerit. Dactvliothecam porro seu Anulorum Conditorium primus habuit Romae Scaurus priuignus Sullae diuque nulla alia in urbe fuit, donec Pompeius M. eam quae Mithridatis Regis fuerat inter dona in Capitolio dicaret multum praelatam Scauri , ut M. Varro alij-quee1usdem aetatis auctores confirmant. Hoc exemplo Cassiar Dictator sex Dactyliothecas in Aede Veheris Genitricis consecrauit & Marcellus Octauia geni-

48쪽

tus in Palatina Apollinis Aede unam. Haec sunt quae evarijs decerpta authoribus huic nostro operi praemiit re libuit, longe vero plura in hanc rem afferri potuisse non me fugit. Sed hoc in rem nostram arbitratus susficere, manum de tabula.

FINIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION