D. Emmanuelis Thesauri ... Inscriptiones quotquot reperiri potuerunt operâ & diligentiâ d. Emmanuelis Philiberti Panealbi ... Cum eiusdem notis & illustrationibus

발행: 1670년

분량: 668페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

PATRIARCHARUM GENEALOGIA

la pace pugnax, in pugna pacatus; Phitistinos quiescendo vIcit. Nam Caeli fulmina, populi gladios inuocans, Capios perdit, perdita capit. aEqui Iudex, iudicum aequissimus;

Fili, AIi substituit. Sed populo impositoi, flatim deposuit;

Ne iustitia lances auro deprimerent. Populi Consul, Populo consulens, Saulem Regem crear, inter malos metiorem: Peruncto vertice, ad medelam :Regius enim est morsus superbiae tumor. Zelo aestuans, lacrymis madens, Saulis contumacia seruatum Agagum discerpit: Ei a Saule ad Dauidem gregis regimen transfert. Nam timendi sunt Reges , qui Deum non tament. Omnium denique laudum compendium esto, Quod omniam laudum compcndium fuit. Itaque ne Malis conuiuat, Iandem moratur. Nec obtinet votum. Nam Pythonissae incensionibus serius Saul, Eadem prauitate monuum quaerit Samuelem, Qua visum oderat. se virtutem sequentem fugimus, fugientem sequimur. Sed euocatus . tumulo Samuel, Saulem ad tumulum deuocate G mmbra Ierritum ad umbras rapit. Sic suis inuentis obeunt curios. Samuel igitur, Bis ut visat,semel moritur.

Semel ut quiescat, bis moritur. Tu ne quiescenti obstrepas, Tace nator, ac perge. SALO-

112쪽

MUNDI VIRILIS AETAS, REGES.'

ti Dauidis Filius. Ia

Triforme hoc Monstrum, IeHumano capite, foemineo pectore, ferina Cauda, Scyllam putas falleris: Salomo est; Sapiens Puer, effoeminatus Vir, serus Senex. Hoc Puero nemo sapientior. Vnus mortalium omnia sciuit, nihil didicit. ε s. Venit ad Iuuenem Sapientia, quae Iuuenes fugit:

Sui secura apud pudicum: iis Cui candor pro canicie . ili:

Quod magis mirere, ad dormientem venit: ila. Musarum ductore somno, qui Musas iligat. εχ. Itaque per occlutas Eres, oculos, ingressa est Sapientia: Vel hoc indicio caelestis. sis.

Nec venit indotata. Sceptro manum porrexit Salomo, cum caeteri scrutae.

Vt dubites uter viri plus contulerit: id Nam per Sapientiam regnauit Puer, per Puerum Sapientia. 13 Prima imperantis cura fuit Patris sepulcrum . t et

Tanta Magnificentia, ut Patrem aeternauerit tinnulando. lss. Errant nimirum , qui ne degeneres arguantur, Iet Parentis famam extinguunt: Non extinguitur fama, cum desiderantur extincti.

Eadem pietate fi Mortem patrio testamento legatam Ioabo dedit. Optimum Principatus fundamentum ex talium ruina, rQualis

Us... ε ............. . . .. . .

113쪽

Ρ ATRI ARCH ARUM GENEALOGIA.

Qualis enim Populus, si pessimi optimates

Ex Rege Sacerdos, Templum dicauit. Mundum voces, non Templum; Spatijs tripertitum, plagis quadrifidum: Annis totidem, quot Mundus solibus absolutum. Merito igitur undecumquα delatae opes; Vt Mundum Mundus Ornar t. Hinc a diuinis ad ciuilia tuti decet)Vrbem moenibus, Regnum urbibus stipat: Vt Populum cohibeat, quem auXerat pace. Regiam & Tribunal, gemma dc ostro constemit: Ne venalis speretur iustitia, quae opes calcat.

Atque ut profugam reuocet Astraeam, Aureos mores aurca in domo restituit.

Nusquam lautius Sapientia sedit. Qua Interprete, implicitas lites momento explicuit. Illam praecipue, de superstite Infante: Qui cum duas inter Matres, nullam Matrem haberet, Vtrique cadere iussiis; ut neutri caderet, Amore indice Matrem inuenit. Eadem Dictatrice Sapientia, Divina scripsit Oracula: Cum quicquid diceret oraculum esset. Haec Regiae fama Sapientiae, Reginarum scitissimam traxit: Quae maiorem fama, Regem mirata, Plura didicit, quam quaesierit;

Plura retulit, quam obtulerit: Nam Salomonem alterum in utero retulit. Sed heu, quid Mortalibus tutum Tantum ingenium marcuit, cum maturuit. Vt nescias utrum magis mirere, Senium in Infante , an infantiam in Sene. Tantae causa dementiae, libido. Nec mirum, ex Betiabaea nato. Septingentis coniugijs, trecentos concubinatus,

114쪽

Innumerabilia stupra, coniunxit. Amauit quotquot vidit; Voluit quotquot amauit; habuit quotquot voluit. Stupente Natura, Quod foeminis omnibus unus siusficeret, non Uni omnes. Sic effoeminatus Salomo Sapientiam amisit. Veneris perfidia: quae in alios non mitior, quam in Filium,

Amantes excaecat, ut Amorem.

Hinc Asmodati quam Dei legibus obsequentior, Suorum Idolorum Idola coluit;

Et Venerem veneratur Venereus.

Vt non immerito Venerem vocarint Luciferum, Cum alter colatur in altero. Sequuta, ut selet, luxuriem feritas: Nam nimia liberalitas rapinis alitur. Ergo, Regni opibus in gynaeceo profligatis, Per grauissima tributa amicos nudat, Vt amicas ornet. Quin per magicas aries aurum strutatus, Feralis aeruscator, vectigales Daemonas facit; Et Plutum quaerit apud Plutonem. Tot inter flagitia pacem amisit pacificus. Salomo, non iam Salomo. Bellante Idumaeo latronum duce, Rebellante Ieroboamo tributorum quaestore; Per Mammonae mirus bos, Mammonae cultor affligitur:

Donec diuino Numine assatus Achias Suum pallium, dc Salomonis Regnum, diuisit. Sic obi jt insanus Sapiens: Hebraeorum decus id dedecus: Inops inter opes, sterilis inter coniugia: Unico de tot thalamis suscepto Filio. Nam nihil Veneri nocentius, quam Venus. Primus e Christi Proauis Stygem coluit IEt primus intravit. Indubio

115쪽

ΡATRIARCHARUM GENEALOGIA.

:l: ij, O saga Puellarum forma,

Salomonis Filius.

TARALLELA.

Insano insanus silccedit Natus;

Natus ex nondum insano .

Mala exempla natalibus praeualent. Vterque Regnum suscepit; Ille annis tantlim, hic tantum ingenio puer. Sed iuuenis Salomo senes audi jt; Senex Roboam iuuenes audi jt. Sero erudiendus periculo, Iuvenili Senatu Regna senescere. PPari libidine uxoria dedicant Idola: Sed ille Venerem, hic Priapum , Estaminatus virilem. Cuius Sacerdotio perfuncta Coniux, amat quod colit: Tali Numini melior Victima, quam SacerdoS. Pati amentia Coniugum gregem pascunt. Sed ille maiorem, quia ditior: Nam Dissilia

116쪽

MUNDI VIRILISIIET AS, REGES.

Nam sine Mammona friget mmodarus. Pati leuitate populum tributis grauant.

Sed illo mollius, hic durius.

Nam 'rapacitati additis conuicijs, Bis Fera, ungui nocuit, & lingua. Pari in utrumque seditione, conspirat populus ut respiret. Sed ille turbas placauit, hic placando turbauit. Nam Aduram tributis Praefectum, Mulcendo coetui delegat, quem mulgendo censui delegerat

Qui magnetica eadem facund.a, Lapides trahit, qua aurum tr erat.

Vterque fleuit Regni schisma. Sed ille adumbratum, hic vCrum . Nam diuiso cum Religione Principatu, Roboamo Iudaicus, Ieroboamo Israeliticus cessit Nihil enim citius Regna secat, quam secta. Pari fato externos latitant Reges.

Sed ille procumbit, hic succumbit. Nam AEgyptius Pharao Sesostris,

Roboamum libertate, auro Templum, nudavit. Adeo intestina dissidia, finitimorum sunt lucra. Pari affectatione Τemplum ornant, non colunt ἀSed ille aureis, hic aeneis donis. Vt ex dispari aerario noscerct, Quam cito Saeculi metallum degeneret. Paria igitur vitia, par sequitur p*na. Cupidinis enim flammis ad Tartari flammas a sti, Alternis se ignibus cruciant. Lite dubia, uter insanior, Qui sapuit aliquando , an qui nunquam ἀ

117쪽

B IAS

Roboam i Filius.

Adeste Cives, Aduenae, Convenaeque. Quod Abias Roboami & Maacae Filius,

Patemam impietatem, matemam libidinem retinuit. Quod ex malis malos geniturus, Omnium mulierum vir, omnium virorum mulierem duxit, More ut nomine Matri similem.

Quod ultimis ceris scriptus haeres, Seesuis primogenito, nihilo melior euasit; Et legum vindex, vixit sine lege. Quod verae Religionis suasor non sectator, Et seri promptior quam secere, Non percepit quae praecepit. Quod iustiore ferro, quam mente, De perduelli Ieroboamo Victoriam nauiter potitus, Ignaviter est usus: Et quingentis millibus Istaestarum caelit is necatis, Idololatras conterere maluit, quam Idbla. Quod Bethel, & Sichem schisinaticas Vrbes Triumphator ingressus, Fanorum aurum, non profanorum aras sustulit: Et praedata captiuarum pudicitiδ ὲ . . Vrbem lustris impleuit, non lustrauit. Quod palla libertate, Bis-senis connubijs statim mancipatus; Gynaeceo citius quam Τemplo receptus,

118쪽

Manubijs Sanctuario debitis Thalamos cumulauit. ἔς: pel Denique, quod octo supra triginta liberis undecumque genitis, fi8θε

' Paterna vitia pro patrimonio reliquit.

3 Hunc Hominem ingratissmum, impurissimum; tia.

Initio Regni, vitae medio, nequitiae siummo, HE Lare & laurea priuandum λ

η Vita re Vitta spoliandum; tae. 'κε Stygio ergastulo mancipandum; : ἀ Et Manium manibus, quos adorauit, adurendum,

Αtris calculis 13a. Censet, Pronunciat, Iubet.

Abiae Filius.

Proijce odores in hanc flammam , Viator, Asa Rex Iuda, Primus Regale funus rogali luce radiatum Asilatumque pigmentis, cupijt: nec immerito. Principum Phoenici tales debebantur exequiae . Hic Ataui Filius, non PamS, Videntem audiens Azariam, Religionem restituit. Optimus Patriae Pater, Matrem Priapeiorum Antistitam Regno abdicauit. Malorum enim principium sunt mali Principes. N L Mastu-

119쪽

Φερ sp εMasculi Venere es eminatos, Qui subterraneo abstrusi delubro Brutam libidinem in Brutorum specubus exercebant, Terra cd ictos igni tradidi : hac tantum dignos luce. Nam Coiiscientia Iudice , mortem mercntur, Qui se tumulant ut peccent; dc poenas de compendio petituri, Latebras quaerunt Inferis propiores. Maiore prodigio Priapum in Cedronem demersit; Qui subiti gliscente flamma a torrente ipse torretur. Diceres Virgineum Christi pedom libaturas lymphas, ob impurae imaginis attactum, igne lustrari.

Dubito, aquis ne uratur Idolum , an aquas urat. Minime nouo miraculo: Cum Venus flamma sit, aquis nata, Et inter lac*mas ardeant amantes e . . . . . . . .

Diro certe spectaculo, Terrentur Idololatrae dum torremr Idolum ;Et in flamma naufragium facit. Vcra igitur nominis nota Medicus appellatur, Quod languentem populum sanauerit. Magna cnim Populi censiva est Regis virtus. Tantae virtutis honorarium retulit, Victoriam dc paccm, Imo in pace victoriam. Nam decies centena AEthiopum millia, Certum sibi funus de colore ominata, Panicis terroribus diuinitus incultis, Spernendo potius quam sternendo dissimit. Voluuntiir humi nigra corpora, ceu torres sanguine intincti. Fugiunt ad Orci flammas fuliginosiae iam animae: Ac Furijs similes sibi aduenas stupentibus, Tartari tenebrae gem 2ntur. Sub alterum pacis decennium Ace Baala, ut Roboamo Ieroboam fatalis hostis, Victoriae materiam incidit verisis quam bellum .

Quin

in in

120쪽

MUNDI VIRILIS AET AS, REGES.

It Quin asiportatis hosticae Ramae ruderibus . Gabaam & Maspham, Regni propugnacula, exaggerauit. Itaque inuersiam triumphi speciem vidisses, Hostes dirui, moenia duci captiua . Nec omni tamen labe caruiti Dauidis genus erat. Nam omnia Ethnicorum emaculat ut cunabula, Praeter excelsa Fana, Montibus ingenio altioribus nisa.

Vt intelligant Principes

Quanto periculo arces Haereticis indulgeant; Cum tela vix euolent quo impietas repit. Israelem oppugnaturus, diuina humanis auxilia posthabuit. Asiniorum foedus toto aerario paciscens,

Ab infidelibus fidem emit.

Prophetam indigno foederi reluctantem, neruis praepedijtet Ciues Prophetae inientes gladio addixit.

Adeo intutum Reges carpere, vel optimos. . AEqua igitur talione, P. .

Trienni podagrat, felleae bilis filiae, eruciandus traditur; Et qui Vatum pedes neruis arctauerat, pedum neruis arctatur, At de crimine poenam traxit, de poeni crimen. DAd nobilem illam pestem, medicis sortiorem, Medicorum manus implorat, non Dei. Ipso ridendus nomine. dum Medicus eget medicis, Denique lectum pro equuleo nactus, IMem fraga torquente podagr , erratorum seminam fatetur. Resumptaque virtute rediuiuus; Odoratum hunc Rogum sibi viuus coinposuit; Vt Empyreum praelibaret in fiamm . ἹNam Virtus non fragrat nisi dum flagrat.

SEARCH

MENU NAVIGATION