D. Emmanuelis Thesauri ... Inscriptiones quotquot reperiri potuerunt operâ & diligentiâ d. Emmanuelis Philiberti Panealbi ... Cum eiusdem notis & illustrationibus

발행: 1670년

분량: 668페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

stat

Nam inter saxeos Daemonas diuiso cultu, Nullum ut faceret Deum, multiplicem fecit. Parum fuit Deum obruisse lapidibus. Eumdem importuno oestro vellicaturus, Muscam Deum fecit. Plane suos inter Deos numerandus; Pusillus, Excors, niger, molestus. Muare Diuini pectoris patientiam, Quae iniuriam perosa, non iniurium; hostem prole auget. Et quod optimum Dei munus, optim prole. Hic ex beneficio maleficus, Acceptum Filium Idolis comburit. Timuit Orbis cumdem Rogum: Tremuit populus Thyestaram illam coquinam rInuenta est flamma, quae astantes stigidos faceret. Nefandi facti ci j locus Gehenna, Quae Tartaro nomen dedit, Vt exemplum. Quippe infernus ignis Nondum nomen inuenerat satis horrcndum. Achas Plutone peior, ignem dedit inferno peiorem. Parati astuere Dei vindi es, Pasis Zc Phaceus, Syriae dc Istaelis Dynast e. Maluit tamen Deus contumacem contumaciter demereri. Itaque Isaiam Achaso delegat, Qui pro victoria spondeat: Prodigium quodcunque daturus pro Vade. Et quo prodigia firmentur, Dei Filium pignori pollicetur. O Numinis patientia toties irritata, non irata lAchas prodigia respuit :Et Numen inter Nepotes dedignatur. Puto Deum ipsium Gehennae immolaturus, si nasci festinaret. Spretis igitur Caeli copijs, Assyriorum Regem mavult auxiliarem.

εῖ σ

132쪽

MUNDI VIRILIS AETAS, REGES. I

2 Sic mendax nemini credit, nisi mendaci. -ι - - Ae ne pretio careat tutela, ι . tum aerarium, sanctum, proianum, Assyrijs profundit; Vitamque pretio imat. Itaque quicquid rapere hostes poterant, donat: Seseque spoliat, ne spolietur. Quin sublatis exuuijs Templum elaudit Quasi incluso ac spoliato Deo, Victor. Risit insaniam Deus; Et perfidum reliquit foederatis plectendum. Nam perditi, ipsi se perdunt. Assuit ergo accitus Assyrius Thelegat-PhanasaruSSQui attritis Achasi hostibus, ipsium attrivit. Sic nocent auxilia malo maiora, Et bellorum nimbi detonant in authorem, Putas Achasum resipuille desipuit. Ab sta Musca perpunctus, Damascenorum Idolo se deuouet. ItaquR contra Syros, Assyrios implorat Contra Assyrios, Syrorum Deum, Qui ne suos quidem seruauerat. Hic Diuina patientia desperauit; Et seruari nolentem semel perdidit.

Male moritur inter utramque vitae metam: Et extra tumulum tumulatus

133쪽

PATRIARCHARUM GENEALOGIA

Ach si Filius.

Rerum ab hoc Principe gestarum indicem capst . Sub Romanae Vrbis natales nascitur Achasi Filius EEechia. Sed ille ex optimo Patre pessimus: Hic ex pessimo optimus: iterum pessimum geniturus bic tessellata fortuna bona malis interpolat Sanctissimae Parentis mores libauit, non Patris Quae felicior inter quam VXor, Pro votia Filium accepit, non Maritum Quintum supra vicesimum annum natuS; Florem sceptro imposuit, quem c*teri perdunt Primo Imperij anno Templum aperuit, Quod nihil Sanctum vidit, nisi Regem. Mosi etiam serpentem deiecit, olim salubrem , iam virulentum, Postquam superstitiosis Aris conςaluit Anno, dc Animo eodem , culptilia in Cedronem sparsit; musicol modos restituit Vtrumque nexum: quid enim Cedron nisi moeror Sic populi lacrymas Idola sorbent; Di flente flumine, ciues canunt, Tot Pharaoni f. demersis, quot Idolis Merguntur incundiarij illi Daemones: Inferno ardore ex anti petisthesi seminato. Et adorata illa saxa., adorantium scopuli, Post animorum naufrasium ip4 naufragantur. Postero

Q let

134쪽

MUNDI VIRILIS AETAS, REGES.

m Postero anno, diuisa Iudae studia pro Concione componit. phioni comparandus Orator: Nam Vrbem ille parauit, hic reparauit canendo. Instante Paschate, Ad Solymorum celebritatem schumaticas alliciens Τtibus, Iudae Israelem coniunxit. Ita Paschalis Agnus, agnos fecit conuiuas: Et fractis Idolis integrata Concordia. Post haec, Salomonis de plantarum usu commentarios combussit. Iam cnim α horto, non e Caelo, salus quaerebatur: Et herbarum, non oculorum, eXpresto succo, Membra curabantur non animi. In illa igitur flamma ars mortua, spes reuixit. Vtinam Coi Senis farcimina ad Ezechiae manus venissent: Sine camificina homines conualescerent. Auctis iam annis, Aucta cum Sacerdotum pietate, Lai coriam liberes ate ;Condendis largitionibus Templi horrea laxauit. Quis neget frugi esse virtutem; Cum sacra opera s cras opes adaugeant FAnno Imperii bis septimo, qui semper Clymacheticus, Ezechiae virtus tentata. Nam Assyrius Sennacherib Iudaeam euertens, Sc Cucrrens fiet i Citius rapuit arces quam Vidit . - Quaeris quanta acie

Terra contecta, montes depressi flumina epota. Sed armatonim tot millibus, Decenta & triginta talenta obstitore.

Is Tori AEgyptiorum armamentario ,

Totum Templi aerarium obiecit EZechia. Nam sacrae diuitiae eo seruantur ut seruent.

Fecerat hoc etiam Pater, sed impare studio. Fatile Templum timebat, hic pro Templo- i a.

Extremo eodem anno .

135쪽

PATRIARCHARUM GENEALOGIA

Ii 6 ψ SE Assyria fide recrudescentibus Barbaris, Infanda effutiente Sennacherib , ad pias preces confugit. Felix certamen: lingua pugnacem, lingua vicit. Minus dixi; dormiendo vicit. Nam per tenebras circutiente Angeli gladio; Assyriorum millia centum octoginta, somnus consignauit Sorori. Diriguit Sennacherib noctumae cladis spectaculo: In patria, a Filio, ante Idola caesus, Qui patriam liquerat, pro Filio, contra Deum. Anno victoriam sublabente, dirum aegrotat.

Tumente ulcere quo animus detumesceret.

Lethum denunciante Isaia, luget, submittitur, conualescit. O dulces lacrymae, vitae auspices, Vel incoeptae, vel receptae: Primum nascentium omen, vltimum pereuntium sustragium.

Anni igitur quindecim ad vitae stamen affliti: Illustra teste , Sole; Qui supra lineas decem retrotracta styli umbra,

Viam 5c vitam redorditur.

Hem quid solidum in humanis,

Si aetas horarium est, annus linea, umbra vita. Lethalis umbra, quae lineas enecat, quotquot attingit:

Pariterque dum proficit, deficit. Post menses duos, Babylonum Legatis diuitias Sc delicias ostentat: Nescius quam rapaci populo illecebras. Sed b rigidam disciplinam circa Principes lPro quantulo crimine, quantum discrimen Funestior interuenit Legatus Isaias. Qui in ostentatiunculae po nam, Iacturam opibus, capturam Liberis ominatur. O lethales diuitiae, quas nec caelare tutum, nec proserret

Sed is vitales lacrymae, vel cassatae, vel prolataei Ad praesentis limum hunc panchrestum redit EZechia. Suis in oculis salubrem hunc succum quaerit, Quo

136쪽

MUNDIIVIRILIS AETAS, REGES.

Quo Numen emollitum, ira restincta. O efiicaces iterum lacrymae lTacitae oculorum voces, Ec liquidi vocis oculi: Nec foecundus humor tantum, sed facundus, Qui animum erigit dum cadit, ic cadit sine iactura: Nam solam hanc mercem prodigere licct. Exinde piicinas, fontes, aquae ductus, Puto suarum imitamenta lacrymarum, aperuit. Per quas denique animus enauit ad palmam, Anno a suscepto Imperio vicesimonono. Dauidi non condirendus, sed preferendus: Nam maiora fecit, minora deliquit.

MANASSES

Ezechiae Filius.

EXO MOLOGAE SIS. O Rerum opifex, Reorum Opiser, Deus;

Aduerte tandem aequas aurcs, . Clemens attrito, felix catenato, Rex E egi. Infanda mea facta ad rationem revoco.

i Tu inlus audi quae solus spectas: Aut spectare desine, quae piget audire. Ille ego Manasses; Orbis Eoi Vesper:

Vt lucum foedarem in lucem veni. Conceptu , lethale nefas concepi. Et haerente adhuc cortice, odisse te coepi antequam nosic. e Iam f

137쪽

II 8

p ATRIARCHARUM GENEALOGIA.

Iam de latebra proserpens Vipera , hospitalem uterum torsi. Felici hoc exordio mihi plaudens, Quod nondum natus potui Matri nocere. Numnae grauis sarcina, papillas morsu tentaui; Sanguinis auidior, quam lactis. Circumcisiis, impressum generis signum Pro libidinis tessera suscipiens, Dixi; hunc sanguinem Veneri propino. Infandus Infans, paruus sed prauus, Execrationes infrendens inter vagitus, Candidum nihil habui praeter sindonem; Hanc ipsam cruentaturus. Deerat iam nocendi auido, nocendi facultas. Hanc e voto festinauit sertuna, Cum duodenni gladium commisit. Ita, nimis impotens ,.quia nimis potens, Proceres terrui Puer: quo leuior, eo grauior populo: Qui citum diadematis fulgorem, ceu fulgur expauit. Hinc diuini, humani Iuris immemor Quid enun Manasses ni si obliuiossis Vnam mihi legem statui, legem nullam scrvare. Durus, Dissicilis, Rogari , inuidiam; non rogari, contumeliam duxi. Iniustus, inhumanuS; Alijs omnia licere volui, alijs nihil. Impius, periuruS, studio, & ambitu paterna exempla non institi. Puduit Regem bene agere de exemplo. Anteire malos malui, quam bonos sequi. Hoc uno Patris speculum, Quod eius maginem reddidi ex contrario Proinde, ex tuo Templo, Quae ille intulit, sustuli; quae sustulit, intuli. Atque ut a te maxime seiungerer, Duo

μ ἔ, ε

138쪽

MUNDI VIRILIS AETAS, REGES.

Duo stiunctiissima coniunxi, atheisinum, re si perstitionem. Excelsa diruerat Pater; refeci: Vt altiore de praerupto contereretur, Religio.. Priapi aras sustulerat; restitui: Lasciue simul, dc sacrilege; Vt dignitatem libidini adderem, adimerem tibi. Has inter sordes volutus, sauciari potui, non satiari. Planetarum sectator, quia erranuum, Eorum simulacris Templi atria stipans, Inveni quo tua tibi Sidera fierent odiosa. Auspici js, bc aruspici jς attentior quam tibi, Aulum pennas, Ec pecudum fibras

Veraciores duxi, quam tuas tabulaS. Hoc minime fissius, Quod Brutis stolidiorem me censiti, dum Bruta Consules Striges, Ariolos, Magos, Pythones colui. Te ut Orbe depellerem, Daemonas euocaui . . Itaque, quo irreligiosior essem, . Religionem mutaui, non sustuli Astra, Lapidem, Bruta, Furias, Quidlibet este Deum passis, dum tu non elles Senior frustus non sanior, Ab impietate ad crudelitatem prorui. Nam calcanda erat post Diuinitatem humanitas. Credulitate crudelitati sitaragante Hostes opinatus omnes dissimiles; Ferus ut timerer, dc quia timebar, Hostium numerum auxi, tollendo. Prophetarum voces cum spiritu interclusi. Isaiam Soςerum serra dissecui. Denique adamantinam cordis duritiam flammis exploraturas, In valle Gehennae Filios combussi. Laetus, quod nec Auo molliorem me inuenit illa flamma . Tot ergo scelenim cumulis impuli Patientiam tuam,

139쪽

PATRIARCHARVMiGENEALOGIA.

Vt perditus videreris, nisi me perderes. Vicisti proinde, ne vincercm; Immisso Babylonico, ut Tyrannum Tyrannus plecteret. Qui tam cito vinctum, quam Victuin, Me, meos, mea, ad foedum hoc ergastulum abduxit. Ah satis poenarum habes, Victor,

Dum inter opsina catenatum num ras Regem. Non tu innocentibus Poenitentiam delegas, Quae matum necat, non rcum, Et in solutum imputat crimina, Clan numerantur. Meum ius urgeo: ad hanc prouoco: Suifragante ipsa scelerum multitudine. Possibile non erat tanta committi, nisi ab insano. Exere splendido miraculo vim tuam O bone, & parcendo exercite. En vi Ventosa victoria tumens Hostis, Vcmaculorum te tuorum desertorem ridet, dc vivit. Ex vi non est scelera mulctare secletibus; Et CXtemos recreare tuorum poenis.

Redde heu conspectum mihi beatae Vrbis: Vbi Reges peccare selent, Zc poenitere. Ululabo ubi deliqui.

Sanguinis rivos lacrymarum riuis eXtergam. Exulabit Idolorum populus, urbe donatus: Et inemplo corruptos, exemplo corrigam. Haec orauit Manasses, dc Regno redditus votum inpleuit. Atque ut diutius dolercto nemo diutius regnauit.

140쪽

MUNDI VIRILIS AETAS, REGES.

Manasses Filius.

O Spes fallaces l. Intempestiuo concussi isti flores, Intempestiue sepulti symbola sent.

Amonem florencis aevi Principem, Inlrugis hic Hortulus condit. Qui de paterno exemplo, Inter .vitia dc virtutes aetatem diuisurus, Poenirendi fiducia, poenitenda commisit. Τemplo idola, latibulis stupra, Urbi funera, Velut foenori intermista restituens, ut probe senesceret, improbe adoleuit. Sed heu; claudicante spe velocior Mors, Coniurato aulicorum ferro, Vota cum vita succidit . . Itaque spe florens, non Virtute:

Inter flores iacet, sed fiugi perdas. O Spes fallaceat

IOSIA

SEARCH

MENU NAVIGATION