Musei Sanclementiani numismata selecta regum populorum et vrbium praecipue imperatorum Romanorum Graeca Aegyptiaca et coloniarum illustrata libri 3. cum figuris addito de epochis libro 4 De epochis siue de notis chronologicis numismatum imperialium q

발행: 1809년

분량: 446페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

de Urbibus Gaza, et Tyro in Lib. de Epocia Syro-

Maced. Qitibus exemplis addendum jam alterum , ut de caeteris sileam, de Antiochia Syriae Metropoli ad Orontem , de cujus Epochae cardine variae , et discrepantes hactenus ferebantur sententiae . Nam ex duplici a necdoto argis tetradrachmo Neronis modo eompertum fit eam Epocham non ab ineunte septem bri , vel octobri, non a Gor aeo, aut Hyperbere-- taeo, ut summis etiam Chronologis videbatur, sed amense Dio, atque ab autumno expirante 4nchoandam

esse, quod sub ea Vrbe in lib. n. Ig. AErae perspicue jam demonstravimus, atque in hoc ipso confirmabimus. Nihil hic addam de methodo generatim omnium sere Vrbium Graecarum, a quibus Epochae.

quae tum prin um instituerentur, cum annis suis civilibus conciliari solebant ; nihil de diversa earundem ratione in computandis annis imperii cuJuslibet Romani Principis, excepta Aegypto, ut paulo supra innuimus , qui ex primo die, atque ab suspiciis ipsius Principatus numerabantur; nihil denique de aliis id genus multis , quae modo luculentius explicata , et definita singulis Chronologiae partibus lucem asserunt , eisdemque illustrandis maxime prosunt, de quiabus si lubet, consulendus cit. lib. noster 2Er. Uulg. - t Cum haec itaque veluti impedimenta quaedam praeclarissimorum Chronologorum studia, et conatus Diuitigod by Corale

12쪽

non parum antea retardare debuerint, ne, cum jam, nec sine summa ipsorum laude plurimum, in hoc scientiae genere profecissent, majores pro rei ampli. tudine progressus sacere possent, modo sublata, mi. hi incitamento sunt, atque subsidio, ut pro viribus enitar nobilissimam hanc provinciam magis, magisque

exornare , novisque accessionibus augere , quae nostra haec aetas afferre potest. Nam cum plura supe sint, quae adhuc in obscuro manent, Vel in incerto Versantur, aut etiam nondum satis explanata sint, sperandum est fore, ut deinceps eorum, qui praece Serunt exemplo posterioris aetatis Numismatici suam operam, studiumque ponant in tam praeclaro opere prosequendo ad majus semper historiae tam sacrae, quam profanae emolumen rum.

In hoc itaque libro, ut viam sequerer, quae mihi magis recta, et tuta videbatur ad propositum finem obtinendum, duo praecipue mihi praestanda esse duxi. Primo ut singulos quosque nummos Imperat rum Romanorum , qui . hactenus ex probatis, incomruptisque sontibus cum notis chronologicis prodierunt, additis insuper non paucis anecdotis, vel ex meis rivulis, vel ex Amicorum, aliorumque Numm phylaciis, quotquot inveniri potuerunt, quo ad utramque ipsorum partem accurate descriptos exhiberem. Nam in comparatione instituenda eorum omnium,

13쪽

qui simul collecti ante oculos versentur, nemo non videt quantum conferre possit, ut ii, qui vetustate labe sectati sint, ex aliis magis integris suppleri queant, atque inde emergat tam capitis, quam aversae partis . magis con Spicua, et explanata epigraphe, unde dignitas Caesarum , adiecti Imperatoribus honorum tituli, et notae ipsae chronologicae certiori modo pateant, atque hac ratione , ut verbo dicam , ad id quod volumus , et in hac tractatione nobis unice propositum est, facilius, et securius pervenire possimus. Simul etiam peropportunum erit Erudito Lectori, ut nummos quosque notis chronologicis insignes, qui per tot libros dispersi vagantur, sub uno veluti aspectu positos per se ipsum inspicere, ad examen revocare,

suumque de singulis, ac de iis , quae in hoc Volumine pertractata, ac definita sunt, judicium serre

possit. . . p Quo ad alterum Vero, ut certa ab incertis s

cernantur, pro quolibet Epochae cardine definiendo ita mihi incedendum statui. Cum praeeuntibus ipsis nummis, vel aliis indubiis monumentis constabit de anno V. C, et anni tempore, cui epochae cujusliab et exordium adscribi debeat, illud pro constituto, ac definito admittendum idoneis probationibus palam

sacere non omittam. Quando vero annus, Vel anni tempus, vel utrumque adhuc lateat, vel solis conje-

14쪽

eturis nitatur, certos tum fines inquiram, atque constituam, quibus eadem epocha circumscribi hactenus tuto possit. Atque hoc sane pacto veritati plane consultum fore existimo, ut ea , quae nunc ignoramus , aut de quibus dubitare fas est, a posteris deinceps certiori ratione definiantur. Praeter adnotationes nummis adjectas, pro ut eorum notae chronologicae postulare videbantur, Exerincitationes aliquot de eodem genere praemittere orportunum duxi ad majorem quarundam Epocharum explicationem, probationemque, quas Lector inveniet sub finem Partis II. Imperialium. Indicem denuque uberrimum subjiciendum curavi, ut facilius L cror percipere possit quidquid de singulis Epochis in hoc volumine actum, definitumque fuerit. G

16쪽

ABILA COELE SYRIAE

IN De poli haec Vibs sita suisse videtur, non longe a G,

dam. De ea videndi Cl. Belleius Mein. Acad. Parisiens. In script. T. XXVIII, et Peli crinius Suppl. I. Pag. ., et se Iet. Ibidem Cl. Auctor nummum delineatiam exhibet cum emgie Faustinae irin. , et epigraphe Acv K ABI A A , adjectis notis chronologicis, in quibus epochani Pompeianam agnoscere oportet. Praeclara autem Sunt argumenta, quae assert, ut probet liane Leucadem Abisam ab altera Leucade distinguendam esse, quae in nummis Clariclia Leucas inscribitur, et ad fluvium Chrysorinoam sita erat, ut declarat praestans ejusdem Pellerinii nummus autolaomus videndus Pop. T. II Pag. i99 Tab. LXXIX. n. 58 . Praecii,ue autem id ostendit ex eo, qHod etiam post domitum a Cn. Pompeio universum pene orientem, haec secunda Leueas, quae et Claudia, suis Peculiaribus Dynastis paruerit, nec nisi sero iisdem subi tis duplieem epocham instituerit, quarum initia longe posteriora sunt, quam quod ullo modo conciliari queant cum

17쪽

DE NOTIS CHRO NOLOG.

Faustiirae ivn. temporibus . Hinc non injuria inferre se posses putat Leucadem AbiIam , de qua in hoc Faustinae nummo, eandem esse, quae in aliis duobus nummis L. Veri, et Commodi, omisso Leucadis Praenomine, titulos praefert Augustae , sacrae, inviolatae, et autonomae , addita regione Coe-Iesyriae , in qua sita erat, cujus pariter epocham ab autonomia a Pompeio accepta ducendam esse manifestum est. Haec omittenda minime duxi, ut ratio Pateat, cur nummum Faustinae caeteris duobus, de quibus hic proprie sermo est, adjiciamus et optandum id men, ut deinceps nummi prodeunt, quibus res hujusmodi clarius definiri possit, idqtie praesertim, quod Abitae numero Plures a veteribus Scriptoribus memorentur. Interim quod ad institutum n strum maxime pertinet; ex primo Abi Iae Coelesyriae num mo cum emgie L. Veri unum illud hactencis pro certo statuitur, ejus nimirum epochae cardinem Posteriorem esse non posse An. V. C. Varr. DCXCIII; de altero vero ante xiori extremo in obseuro adhuc versari cogimur. Neque

enim Pompejana Epoelia ab uno eodemque anno V. C. Varr. DCXC initium habuit; sed Urbes aliae CoeIesyriae citius, serius aliae eandem inchoarunt, ut in sequentibus videbis

Peli. Mel. II pag. 98.

L. Verus subito apoplexiae morbo correptus diem suum obiit media hyeme, ex Galeno synchrono Auctore , atque, ut ipse ostendi in lib. n. de Vulg. IErae Emend. Pag. 254 , mense Potius Ianuario labente An. U. C. Varr. DCCCCXXIII, quam sub exitum anni praecedentis, ut communis fert opa nio . In utraque Iamen hypothesi. si initium feceris com Putandi notas chronologicas ΛC post An. U. C. Varr. DCXCIII, exiisset annus, quem designant imperii L. Veri, eo- p. l by , oste

18쪽

NVM ISMAT IMPERIA L. a

dem iam vita sancto ex pluribus mensibus. Stat ergo quod

initio statuimus..A TcINA CcBACTH Caput Faustinae iun. Λcvx ΑΒΙΛΑ ΑΛC An. CCXXXVI Vuae racemus. AEr. 3.Pel I. Suppl. I P. I , et seqq. Ex historiae fide Faustina iunior, quae consors ext terat coniurationis Cassii adversus M. Aurelium , sive Podagra, sive voluntaria morte decessit An. V. G. Varr. DCCCCXXIX. Epocha igitur Pompeiana agnoscen ta est in hisce notis chronol. , quae optime conciliantur cum ejus cardiane , de quo in nummo L. Veri dictum est. Leucadis, quae et Claudia , ex duabus Epochis, quas instituit . antiquior ab An. V. C. Varr. DCCXVlI, vel sequenti initium habuit, recentior vero ab A. U. C. Varr. DCCCI, ut suo inferius Ioco videbis. Nihil emo utraque illa cum Faustinae jun. Retate commune habere potest. AUT KAICΛ ΚΟM Caput Commodi laureatum. ABIΛHmN I A A r B Ne Hercules stans clavae innititur. In area NC An. CCL. AEr. 2.PeII. N. II. P. q. Ad postremos imperii Commodi annos pertinet hie nummus ex epochae cardine, de quo initio diximus.

De hae Urbe, cui a Peli rinio, et ab Eckhelio, praeeunte VaitIantio quidam adscribuntur nummi cum notis chronologicis videndus Cl. Sestinius Descripti Num. Vet. P. 34, ubi profert a Uimenta, ex quibus non immerito ininferre OPortet, praestantissimos illos viros a UaiIIantio in Errorem et breptos fuisse , nullamque huic Vrbi epocham asscribendam erae.

19쪽

AEGAE CILICIAE

Aegarum Vrbs ad mare Ciliciae sita, portu amplo inprimis nobilis extitit. Sub Imperatoribus . cum ibidem stationem haberet Nomana Classis, Nauarchidis nomen sortita est; sero tamen hujusmodi titulus, ut et Neocorae in nummis legitur. Pliares nummos Principibus Romanis cum epocha Caesariana dicavit, qui magno equidem sunt adjumento nil eorum chronologiam illustrandam. De ejus cardine jam diximus in lib. n. pag. 246, et seq. ubi statUimus eandem certis hisce finibus circumscribi, ut neque Posterior esse possit Rutumno , nec anterior ineunte aestate An.

V. C Varr. DCCVII. id modo confirmare licet ex numm. Gla dii, et Macrini simul comparatis, Ut suo loco adnotabimus. Additum est in lib. n. p. 246. veritati magis conSeΠ-taneum videri, ut idem ZErae cardo ab aestate Potius, quam ab autumno ducatur ob UaIeriani captivitatem, quae eae historiae fide contigisse dieenda est ante autumnum An. V. C. Varr. MXIII, cui quidem computationi, ut consentiat ipsius Valeriani nummus cum notis ZΤ, et typo ejusdem Imperatoris sub Bacchi triumphantis figura in quadrigis, non aliter de Epochae initio statuendum . Haec porro, quae ibidem fuse probata sunt ex illorum temporum historia, modo etiam sub eodem Ualeriano confirmabimus.

pag. r , item Mus. n. Tah. XXXVI. n. 12. Ex Mus. Com. Iacobi Verita Veronensis. Teste Seneca auctore synchrono, aliisque Certissimis monumentis, de quibus in lib. n. de Vulg. 2Erae Emend. , ImP. Claudius veneno extinguitur a. d. III id. Octo-

20쪽

NVM ISMAT. IMPERIA L. s

hris Asinio, et Aviola Consulibus, qui nomen dedere anno V. C. Varr. DCCCVII. Si remeensium epocham duxeris ab autumnali aequinoctio An V. C. Varr. DCCVII, nummus hujusmodi editus dicendus erit, vel ineunte statim ipsorum anno civili P Α, crius Neomenia jungeretur cum au-Eumnali aequinoctio anni V. C. Varr. DCCCVII, paulo ante

Claudii mortem, vel paulo post eum casum , et nondum ejus rei accepto nuntio ab A Deensibus . Hinc Patet ejus Epochae eardinem posteriorem esse non POSSe autumno , et anno suprascriptis. Nam si a Kal. Januariis , vel a verno tempore insequentis anni V. . C. Varr.- DCCVIII initium numerandi seceris , coepisset annus I A extincto Claudio ante tres, aut sex fere menses, quod sane non admittendum. Insignis Itaque hic nommus, quem ad me humanissime tran- Emisit Cl. Vir. omissis etiam caeteris omnis generis monumentis, aptissimus est ad annum definiendum, quo Macrinus interfecto Caracalla imperium sibi asseruerit, et ad

Omnem penitus controversiam trimendam de initiis imperii ipsius Macrini, ejusque successoris Elagabali, de quibus plura diximus in lib. cit. Vulg. aerae. Vide etiam inis innum. Macrini, et Diadumentani. Caput Hadriani epigraphe a Uni II. omissa .

insistens , infra lepus. IEr. 2. . . Valli. de Num. Graec. ex Museo Reg. christin. Cl. Eckhel. D. N. T. III pag. 36 scribit hunc num. esse argentis maX. mossi, primamque notam esse H quadratam. Idipsum in meis schedis adnotatum reperio. Erit igitur annus V. C. Varr. CLXXIX. De huiusmodi lit. quadratis AEgyeen sium vide infra tu Alex. Severo ex Arigonii numismate . Cusus nummus iste intra sexennium ante Hadriani obitum. Caput Antonini Pii om. epigr.

lata stans, d. cornucop., s. Puerulum . Ita. a.

SEARCH

MENU NAVIGATION