장음표시 사용
151쪽
vias incedebat, tanta vultus, atque adimi hilaritate, ut triumphum agere vide retur ; neque impediebatur fraeno, quominus Deo supplicaret, moneretque ho mines , ejus ut legi parerent, si salutem consequi sempiternam vellent. Erat concursus hominum ad spectaculum supra, quam credi potest, magnust, partim ex Op
pido , quod est imprimis maxime populosum, Partim eorum, qui studiis litterarum erant addicti, quique Focheum per id tempus confluebant, ut merito quisque suo aliquem obtineret gradum honoris,& dignitatis; partim christianorum, qui ducti pietate, & religione circumquaque
ex agris, pagisque convenerant. Juveni, autem Icuo- Mattheus-on , quem Episeeopus ad sanitatem inter vincula con
versum summopere diligebat , gratiam amori , & beneficio illius singulari relaturus , dum ad supplicii locum veniretur, numquam ab eo discessit . Accidit interea tanta frequentia hominum , rerumque perturbatione , ut Episcopo pileus Sinicus vel decideret, vel aut erretur . Hanc ipse rem ut animadvertit, dignam se animi constantiam , & tranquillitatem praeseserens , ad satellites versus ,ria vos , ait , pileus mihi e capite decidit : quare eum rursum eapiti imponitote ;atque haud multo post , cum illi prae mul- itudine pes compressus , detractumquσ
152쪽
calceamentum fuisset, continuo magna frontis serenitate conversus , petiit, ut pedi calceamentum restitueretur . Denique per portam,quae ad occidentem solem spectat, ex ambitu moenium egressa nefaria manus, pontemque sublicium praetergressesa , qui pons passus prope xxx. a moenibus aberat, cum paullo adhuc processisset , jussus est a satellite martyr sortissimus, uxin lato saxo, quod in media erat suburbii Via, genua flecteret. Quod ubi invictus Christi miles intellexit i 9 aullatum . inquit, mane , spatiumque mihi, dum me
Deo ipsie commendem , concedito . Ea re impetrata Deum oravit; factoque Pre candi fine, respexit retro, laetoque vultu lictorem intuens , jam, inquit Coelum pe to . Hac re audita, carnifex manum Episcopi pilo imponens, scapulasque ejus leniter tangens, quam aveo, inquit, una Uenire t Cui Sansius, ergo Dei legem eolito si salvum te cupis esse. Tum eum hortatus ne metueret, genua flectit, ac
lictor continuo gladio , unico ictu, caput abscidit Martyris , viamque patefecit ,
qua beatus animus ad caelestem triumphum evolaret. Matthiasinu, ut sanguinis colligendi facile christianis potestas esset , tapete attulerat, quod humi ad supplicii
locum sterneretur. Sed satellites concedendum non putarunt, quod id apud Sinenses fieri non consuesset. Neque eo secius
153쪽
cius reperit christianorum pietas, qua ramtione sanguis martyris colligeretur. Nam vir diligens imprimis Ly-Benedictus ei h-nici cujusdam opera usus nomine Chln-Ul-Yuen ad lapidem, solumque cinerem spargendum curavit; eumque postea cinerem martyris sanguine imbutum collegit. Abscisso martyris capite, satet lites continuo quatuor cadaver ad locum , qui prope moenia esset, intulerunt, ibique quadrantis horae spatio relictum, post in agrum importarunt, ubi deponi corpora istorum solent, qui extremo sint allecti supplicio, pallibus a muro ccclxxv. , atque in limine loculi unius eorum, qui sunt in agro, collocarunt. Caput autem c quoniam est in more Sinensium positum, ut turpi quodam modo collocetur , ut transportari a cum corpore facile possit ) Matthias hujus declinandae infamiae caussa, numerata satellitibus pecunia, impetravit, ut
seorsim a corpore sacco inclusum , in quem erat immissus sanguis, transporta retur . Aderant,: dam haec gerebantur ,
Μ atthias ipse, & christiani, diligenterque
Omnes cavebant , ne ab ethnicis cognoscerentur. Ac multa jam nocte, quua ethnici omnes inde coenatum abutant,
christiani, cum solos jam esse se animadverterent, magnam vim lacrimarum eia
fundere , a quibus tamdiu, metu coacti ἡ magno conatu temperaverant, & sangui
154쪽
ne profusas pastoris vestes rigare coeperunt ; cujus alii interea pedes, alii manus deosculabantur ; alii summam in eunia, pietatem maximis significationibus testisi'cabantur; alii denique patrocinium illius implorabant. Quum enim praeciarissimus Antistes, & martyr viveret. ita gessero erga christianos se, ut pater esse illorum videretur. Quare hoc illi modo patri optimo , ac benemerenti parentabant.. LXVIII. Horis sere ante mediam no- Episcopo Iur
cerdos, de quo supra demonstratum est , nicosque im- una cum aliquot christianis inventum seretrum , vellesque , quibus martyris cadaver ornaretur, paratum ivit, relictis
aliis, qui custodiendi corporis caussa, quusi in vigiliis manerent. Rebus omnibus , quae ad illud pie , decenterque sepeliendum pertinerent, paratis, postero die Matthias , qui nullo labori se vinci patiebatur, in agrum, in quo erat corpus locatum, venit a cumque factus magnus ethnicorum concursus esset, ut quae fierent, videre , impedireve , ne martyri id ossicii genus Praestaretur, possent, necesse fuit, ut ille praesidio. usus custodum. carcerum Quaesitoris trium, qui bene in nostros an, mali essent, arte, adhibita loco cedere omnes faceret, ut libere, quod in animum induxisset, perficeret. Hisce am iis , vestes omnes sanguine. conspersisS.,
155쪽
catenas, manicas , pedicas , & cetera quae ad martyrem spectabant , ut partes inde christianis Sinensiibus distribuet et, quodque reliquum fuisset, Siamum, Manilam, Romam, alioque mitteret, collegit , quod Domini canis martyri sociis in carceribus asservatis hanc curam suscipere no n liceret. Jam meridies initabat, quo tempore corpus Sansiit ita, ut par erat , ornatum , inque se retro collocatum fuit . Sed dispositis rebus omnibus, cum proxime in montem sanctum, ubi condi christianorum cadavera consueverunt , deserendum esset , opposita subito obstacula sunt , avaritia improbitateque Μandarini, qui agro, in qu. reorum corpora sepeliuntur, praesectus erat, ut qui diceret, ni stibi argentei nummi triginta numerarentur, se numquam, Ut idem corpus alio transferretur, passurum.
Etsi quinque se illi numeraturum Μatthias promitteret , tamen quod Μandarinus ex eo genere hominum esset, qui mediocri esse contenti lucro non possunt, nihilque de priori petitione remitteret, con
silio Matthiae uti christiani ad praesectum
carcerum confugerunt. Sed cum is eorum postulatis satisfacere recusasset, ad praesectum carcerum quaesitoris , cui taSegregia erga Diagium, Alco rumque voluntas erat, sese Petitum auxilium contulerunt, qui eos hortatus, ut bono ani
156쪽
ano essent, proausit eam rem sibi curae futuram . Post decretum ita , ut . nostri optarant, tulit, agrique Μandarino, ne christianis resisteret, imperavit . Is, ut erat pecuniae cupidus , certior fieri voluit c neque vero is solum , sed etiam Pater ejus , ac mater ) a praesecto ne latum , an confictum hujusmodi decretum fraude christianorum esset . Cumque inquirendo comperisset , nihil sibi fuisse, nescio praesecto , a nostris nunciatum, etsi invitus, atque aegre serens, ta men corpus tradidit; acceptumque christiani in sepulcrum ad montem intulerunt. Iam sanguis martyris ab ethnico ita , ut illi datum in mandatis erat, collectus, in manus Matthiae pervenerat. Sed , quo niam ei, qui collegit, singularia quaedam, ac pene similia prodigiorum evenerunt, postulat omnino tempus , ac ratio, ut eo
rum distincte hoc loco mentio fiat, nequid nos dissimulasse quisquam existimet, quod in Dei gloriam, decusque martyris redun dare positi. LXIX. Itaque cum satis tuto nemini christianorum negotium sanguinis martyris colligendi dari posset, propterea quod periculum esset, ne ira in nostros incenderetur Μandarinorum, qui contine ter caussas maiorem in modum in christianos 1 eviendi aucupabantur, Ly-Benedictus, cujus fides imprimis, ergaque Europaeos
sanguine marinlyris colligit, jamque amo re , ac pie aia
157쪽
sacerdotes observantia, atque hospitalitas, magna Omnium consensione commendari solet, Chin-Vl-Yuenum ad id negotium adhibere cogitavit, quod eo ethnico v rofamiliariter uteretur . Atque is quidem minus ad rem gerendam idoneus videbatur , propterea quod tam improbis , saevisique moribus esset, ut uxorem excedere domo cogeret. Accedebat superstitio, qua fiebat, ut non errores ethnicorum modo probaret, sed etiam , multitudine idolo rum in Iata , in templum deorum suas aedes convertisse videretur. Ob eas res omnes, incredibilemque horrorem, quo Sinenses aspectu, contactuque eorum ,
quae ad cadavera spectant , assici solent, dubitabat Ly-Benedictus , dare ne id negotium homini Tatis tuto posset. Sed cum aliquandiu secum cogitasset, neque alium aptiorem, cui res crederetur, invenisset, statuit ei, quod sibi in mentem venisset, proponere. Ubi ethnicus, quid a se fieri christianus vellet, cognovit , non solum resistendum non putavit, sed etiam rem se tanto studio, tantaque diligentia curaturum promisit, ut ei confirmaret, etiamsi in vitae periculum venisset, ne guttam quidem sanguinis Pe-to ii se in laco supplicii relicturum. Nam sceliis ille a Μanda finis admissum detestabatur , qui ob benefactum, studiumque , quo in-- census Episcopus e tam remotis regioni-
158쪽
bus, non lucri , sed indicandae populis incauum viae caussa , in Sinam venerat, hanc gratiam retulissent. Quae res summam movit Ly-Benedicto admirationem, ut qui Chin-Ul-Yuenum virum ethnicum divinae gratiae auxiliis incitatum non modo haec polliceri , sed etiam abire cerneret promissis satisfacturum . Atque is ethnicus, ubi in locum supplicii pervenit , caputque Antistitis recisum vidit, nihil metuens, nullaque aut eorum , qui aderant , aut loci habita ratione , as repta arundine cunctos arcere , qui ipsum conculcabant , impediebantque . ne conata Perficeret, coepit a lum essu sulti sanguinem , ita ut promiserat, collegit , inque sacculum immisit. 1nde domum reversus , cum suas manus sanguine adhuc tinctas intueretur , abluendas non
putavit, quod eum esse viri justi santuinem diceret. Quinetiam suos ad se filios
evocavit , eoruinque capitibus eruentas
manus imponens , Ialutem vobis , inquii , o gnaei , Pe-Io-li funguis , visamque afferat . Postremo quod teliquum sanguinis esusdem erat , Iambendum duxit. His re bus gestis admirabilem in modum auctae viri pietas ergama styrem, virtusque fuit eademque nocte colligendi sanguinis, cui
e capite, eolloque stillatim in terram cleucidera , caussa , in eum locum contendit,
qui prope a moenibris oppidi aberat , qua Κ a in
159쪽
in loco lictores humi corpus posuerant, cum funes , aliaque compararent, quae opportuna ad idem corpus in agrum trans ferendum erant . Quas collegit guttas , ut quas Pignora martyris esse judicahat, domum laetus importavit , ut a se instar thesauri summo studio servarentur. Postero die ad martyrii locum revertit, &lapidem , ad quem Sansitus flexis genibus e pite diminutus fuerat, sustulit, eumque , alio jam substituto , transtulit in suas aedes , atque honestissimo loco posuit, eidemque haec omnino verba insculpsit: Lapis , super quem venerabitis magister Te in caelum constendit. Qui hujusce initii fidei , quod colligenti , contrectantique Chin-Ul-Yuenol sanguinem , reliquiasque Episcopi Sansii Deus indidit, progreseo sus fuerit infra videbimus .
- - - . LXX. Non est autem hoc Ioco consi-
careerum Al- llum divinae providentiae praetermitten-g . .es h dum, quo factum est, ut Alcoberus, Dia-maissime tra Ziusque gratiam a praesecto carceribus '' Quaesitoris inirent, cujus quidem praesecti opera impetratum perfacile fuit, ut Sansio ea, quae supra demostravimus , OL icia adhiberentur. Igitur jam usque ab eo tempore, quo Alcoberus, Diagiusque in eos carceres conjecti suerant, cum animadvertisset praesectus neque vestes ipsos, quibus tegerentur, neque pecuniam habere , neque scire quemadmodum exigu-
160쪽
um victum , qui eis e publico suppeditabatur, coquerent, misertus eorum, ministrum eisdem , qui eorum ageret curam,
attribuit, & duplam victus portionem, locumque, in quo seorsim ab aliis essent, assignari fecit: Quae res illis magno commodo ad virtutem, pietatemque colendam fuit . inde erebro eos invisere , atque invisendo eoruin consuetudine delectari coepit , cumque propensitore in eosdem animo esse pergeret, ut ipsis una cum reliquis ehristianis confabulari, atque agere lice Tet , concessit, remque illis gratam factu-TuS, quae ad eorum causiam pertinerent, nunciare, cum tempus hortaretur , non
praei rmisit Nostri, qui Sinensium mores perspectos haberent, 1cirentque , eos non tam misericordia , quam quaestu moveri solere, dubitare initio , num haec christiani alicujus opera, magnisque pollicitationibus fierent: sed paullatim experiundo ,
voluntate, non simulatione Μandarinum agere intellexerunt. Itaque occasionem
dimittendam viri apostolici non putarunt, quominus et,qui de se optime meritus fuisse et, decreta religionis christianae propone rent; cumque ille magnopere fuisse delectatum significaret se constantia animi, loquendique libertate, qua Κuo-Lucas Ulay, dum Pro-Regi respondebat , fuisset, ut in illius manus libri venirent, quibus prie cipua doctrinae christianae capita continen