De illustrissimis viris pp. Petro martyre Sansio episcopo Mauricastrensi, et Francisco Serrano, electo episcopo Tipasitanorum, deque pp. Johanne Alcobero, Joachimo Royo, et Francisco Diazio ordinis Praedicatorum Fochei in Fokiena Sinarum provincia ma

발행: 1753년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

unde digressus erat, rediens , quae vobis inquit, vestram legem propagatum in Si nam veniundi caussa est i Rogas ἶ in luit noster. Scilicet ut verum homines agnoscant Deum, ut ament, ut imperata faciant , atque per haec aeternas inserni 'nas evadere, sempiternaque gloria potiri possint. At judex r qui ausus es Sinam petere doctum christianos falsa dogmata φEgo vero, respondit ille , nihil, praeterea, quae antea demonstravi , christianos . docui. Tum Pr Rex, quid rei, inquit, placentulae commiscetis, quam praebere

christianis consuestis ἶ Nihil plane, inquit ille; nam quod christianis , facta panis consecratione, praebemus, id non placentula quidem, sed ipsum est corpus desu Christi . Cur , ait judex , ad oculos, ac cetera corporis membra christianos linitis ἶ Linimus, ait Royus, eos , qui gravi morbo conflictantur, idque ad oculos, au res, partesque illas corporis reliquas, in quibus resident externi sensus , Deum rogantes , ut, quae per eosdem sensus peccata admiserint, ea ipsis velit ignoscere. At enim Plerique omnes, inquit Pro-Rex, crui a vobis extrema aegritudine laborantibus oculos , a firmant , neque desunt, qui viderint. Negavit noster, atque ea , inquit, manifesta calumnia est , reosque nos agunt criminis, quod numquam admisimus. Ac tape quidqm per superiores

. etiam

122쪽

ORDINIS PRAEDIC. m

etiam quaestiones insulsam hanc de effossis

morientium oculis calumniam mandarim nostris objecerant , crebroque repetitis quaestionibus, ut faterentur, ex ipsis vi extorquere conati fuerant . Ea res quo

spectaret, ne Apostolici quidem illi viri.

etsi diuturno jam usu Sinensium rationes perspectas habebant, intelligere potuerunt , deque ea neque nos, certi quod reseramus , habemus quidquam . Nam quod Serrano vir quidam Sinensis ex eorum Or- dine , quos litteratos vocant, significa-Vit, persuasum iis esse , adhiberi ab Europaeis mortuorum oculos ad pictas imagines conficiendas , quod fieri arte illud omnino non posse putent, tanta ut sit oculorum imaginum cum ipsis hominum oculis similitudo, id vero nobis non pla cet. Ab his rebus judex , quas demon stravimus, ad Ossa venerabilis viri Capillae, & ad theriacam, atque coco latam quaerendo descendit; ossaque illa infantis esse , atque ad veneficium ab Europaeis adhiberi; cocolatam autem non ad vene ficium modo , sed ad incitandam etiam libidinem , eamque abortu celandam pertinere dixit. His autem percuntationibus, quae, ut Episcopus Tipasitanus animas vertit , originem ex impurissimis, perditisque moribus ethnicorum Sinensium ducebant, pro sua innocentia, & castitate Royus ita respondit, ut turpem, iu-

123쪽

eptamque calumniam depelleret. Post de Pontifice, de Rege , de Ρalatiis ab judice multa interrogatus, de omnibus ita, uti decebat , demonstravit. Inde Pro-Rex, quid porro est, inquit, quod Pontifex , Vosque omnes tanto studio , ' & diligentia de propaganda vestra religione laboretis ἶQuia, sic enim noster continuo respondit, ipse, qui nos ex peccato in libertatem asseruit , Iesus Christus pro summa sua in nos voluntate, studioque salutis hominum sempiternae, Apostolis, eorumque successoribus in mandatis dedit, ut ubique gentium Evangelium promulgarent. Atque ad Pontificem imprimis mittendi ad universas regiones orbis religionis vindices, Propagatoresque cura pertinet, ut Christi

legislatoris praeceptis pareat . Perrexiti Pro-ReX , ac , quantum quidem, ait, conjicere mihi ex oratione tua licet , videmini vos mihi, Pontifexque optare, ut 'Sinenses omnes christiana sacra sectentur,& colant. Utinam vero, respondit ille, Omnes colerent. Judex , etsi nutu minus

sibi id responsum placuisse significavit,

tamen quaelivit, quis rem Sinensium pu- hlicam , si cuncti sese Christo dederent, esset moderaturus 3 Sed Royus , dubiumne est 3 inquit. Imperator Κien-Lung, idem , qui rerum modo potitur, ejusque post eum successores ; non secus, ac in Eu

124쪽

ORDINIS PRAEDIC. II g

ropa usuvenit, ubi suo reges singuli regno potiuntur, imperantque , neque in eorum negotia immittit se Pontifex , ut qui eorum solummodo curam gerat, quae aeternae hominum selicitatis procuratio

nem continent.

LIV. Post Rοyum vocatus in judicium

Diagius est. Interrogatus de aetate , de nia isdi z- regno, de provincia, deque urbe, in qua se x

natus esset, quamdiu in Sina constitisset,ac apud quos habitasset, ad haec ipse, annos natum se tres, & triginta, ortu Hispanum ex oppido EZij a provinciae Baeticae esse, in

Sina annum jam octavum agere, habitasse apud Mariam-Hyam viduam Κi-tunpi, Fo-gani vero apud Chin-Iosephum-Chung- Hoeyum, respondit. Nam quia omnibus perspicue palam erat , quorum Diagiughospitio ulus esset , ipse celandum non existimavit . Sed Pro-Rex nihil cunctatus , quaesivit , quemadmodum, cum de-ssi tuta marito mulier esset , diversatus

apud ipsam fuisset. Licuisse id sibi, dixit noster, ut ejus hospitio uteretur, cui filius esset , isque litteratus , quem tunc vita esse defunctum intelligebat . Per cuniari deinde ex eo judex de Eucharistia, deque caussa, quamobrem, Cum Pro scriptam ab Imperatore sciret legem cnristianorum, Manilam non revertisset, de quibus antea rebus, ut demonstravimus, ex Sansio , atque ex Royo quaesierat ;H h

125쪽

Dia2ium Serranus ad quaestionem 1ecutus iisdetere , ac ille , de rebus istis terrogatur .

ii 4 DE MARTYR. SINENS.

horumque ipse virtutem, respondendiquexationem est imitatus. His addita ab judice , & dicta ab DiaZio nonnulla fuerunt, quae , propterea quod essent similia superiorum, quae sunt distincte, minuteque de

scripta , nihil esse Tipasitano Episcopo

visum est, cur ea diligentius persequeretur. Igitur illud unum ad Dei gloriam , pro cujus religione tanta DiaZius incom moda perpessus est, narrandum existimavit, denis eum alapis , iubente Pro-Rege, fuisse percussum, ac quinis primum, quod Iesum Christum nominasset ; tum quinis iterum, quod de humano animo sermOnem habuisset. Adeo molestum est iis, ait Serranus, de animo audire , qui ita vivunt , ac si animi expertes essent. LV. Diagium sequutus Serranus fuit, vir nobilis imprimis, & Episcopus Tipasitanorum , cujus tanta vis , & praesentia, atque aequabilitas animi fuit, ut non solum mala omnia sertistime tulerit. sed his etiam affectus, & squalore carceris oppressus , res praeclare ab christianis gestas summa diligentia descripserit. Ιgitur ex eo Primum judex est percuntatus , quot annos natus esset J Ille veror unum, inquit, & quinquaginta . Tum Pro-Rex rquo ex regno es, inquit , quoque ex oppidoῖ Ex Hispaniarum, respondit Serranus, regno , ex provincia Baetica , exque

Uueneaensi vico . Persequutus quaeilionem

126쪽

ORDINIS PRAEDIC. . ras

nem Pro-Rex, quot jam , inquit, excurrerunt anni, ex quo ad Imperium hoc Sinense venisti I Decem, atque novem , Serranus dixit. Cumque ex eo quaesi se

set, judex , quo itinere in Sinam venise set 3 Ex Hispania, inquit, Manil amo,

nilae facta est mentio; Manila, inquit , magnum ne est oppidum ἶ Quod cum noster negasset, tum ille , quid vero Μaeaum i Est ea quoque urbs , Serranus rem spondit, exigua, neque admodum populosa . Navis autem, inquit Pro Rex , quae Manila Μacaum commeat, quantum pe cuniae asportat mercaturae caussa φ Quadraginta millia, respondit Serranus, num mum argenteorum, quos peeos Hispani vocant. Atque is idem Serranus animadvertit tali usum Pro-Rege interrogandi ratione fuisse, quasi ad nostros ejus rei procuratio pertineret. Tum a quo CXceptus hospitio Fo-gani fuerit, judex interrogat , eique Serranus , modo apud Μariam-Hyam viduam in oppido Κi- tun-go, modo apud Chin-Josephum-Chung-Ηoeyt in in Fo-ganensi suburbio habitasse respondit se; scribitque datum jam sibi idem vitio fuisse, quod fuerat ante Dia-2io objectium, totidemque se fere verbis, inque ille , criminationem diluisse . Tibi vero, Pro-Rex adjungit, quantum Pe

127쪽

Denique Autobero in ju.

dicium adduis c o, interrois loque, Proinit ex finem quaerendi facit.

cuniae substidii nomine quotannis mittiturἶNummum , inquit Serranus , eorumdem argenteorum centum. At Pro Rex, quantum , subdidit, in christianos erogas , ut eos ad tuam legem perducas 3 omnino, inquit Serranus, nihil. Nam, mihi quod mittitur, id in victum , vestemque, tum in ceram, & vinum ad rem divinam faciundam , aliosque in sumtus necessarios, totum consertur. Atqui placentulae, ait iudex , quam praebere vestris soletis, ali- uid ne veneficum commiscetis 3 Cui no-

er, minime vero , respondit; namque, quam tu rem placentulam vocas, ea

hostia est consecrata , verumque corpus est, verusque sanguis Christi Servatoris. Eam porro cum christianis communicamus , ut aucti gratia divina , ubi e vita excesserint , gloria, felicitateque aeterna potiantur . Atque harum percuntationum, quas descripsimus, similes re

liquae, Tipasitani Episcopi testimonio,

fuerunt , eaeque non satis multae, quod Pro- Rex jam sessus clamitando esset. LVI. Novissime Alcoberus ad quaestionem vocatur . Hunc quoque judex de aetate , de patria, de Sinensi commoratione , de hospitio, tum cujusnam jussu eo venisset, prout consuerat, isterrogavit. Ad haec ille: aetate esse annorum se du rum , & quinquaginta ; patria Granatentem , quae urbs est Boeticae pro-

128쪽

ORDINIS PRAEDIC. IIT

vinciae in Regno Hispaniensi; in Sina an-mis jam octo , ac decem versari ; habitasse in aedibus Thaddari-Go-Chini; venisse autem missu Μ anilensis Praesecti sui . Percuntatus inde permulta plena fastidii ' Pro-Rex fuit: Ac Hispani,inquit, omnes ne

sacra christianorum colunt, lateque regnum

Hispanorum patet,&Sinensi praestatJ Ecquae

magnificentiores sunt aedes, Sinensium ne,

an Hispanorum ἶ Quid Reges 3 sunt ne

alii christiani3 ac quotus eorum est numerus φ Quibus de rebus cum Alcoberus ita, uti par erat, prudenter demonstravisset; tum Pro-Rex , quot, inquit, chri stiani sunt abs te baptizati φ Huic interrogationi veteranus Christi miles quantum fraudis inesset intelligens, quingenii, respondit: quod haec responsio neque ab

rei veritate abesset, neque numerum in

dicaret . Post ad praemium Pro-Re X Ue nit , & , quid , inquit , consequere , si tibi facultas Manilam revertendi detur φAn te continuo antistitem sacrorum dicent S Ad haec pro sua modestia ille: sunt, inquit , in ditione Regis Hispaniarum permulti illustres doctrina, atque integri tate morum . Hi creantur antistites . Quid ergo, subdit Pro Rex, tibi tribuetur prae mii,jam senex quum sisi Et ipse: atqui praemium, inquit, a Deo dumtaxat spero, gloriam scilicet sempiternam. Tandem Pro-

Rex cur vero, ait , quum nosses pro

129쪽

Accusationes per caluniam Christi inis ab Sinessibus d tae cum iis conseruntur sqnas primis Eeclesiae tεω poribus no stris conflare Ethnici consuerant s

scriptam Imperatoris edicto christianorum legem, e Sina discedendum non putasti Cui noster : non discessi , inquit, Dei

caussa, A caussa animarum. Atque ita absoluta molesta, ac diuturna quaestione, agendae , judicandaeque caussae christianorum finis est factus . LVII. Antequam vero sententiam proponamus, quae qualis esset futura , ex insensis, obfirmatisque adversus nostros

judicum animis suspicari quisque facile poterat; liceat jam nobis, quod polcere res ipsa videtur, a proposito paullisper digredi. Ergo quemadmodum primis Ecelesiae seculis ethnici, quum nostros homines exagitarent , calumnia usi, nocturnos christianorum coetus, tamquam nefarios Conventus traducebant,quasi his,non honesti solum, sed sanguinis etiam , atque Πλ- turae jura turpissime violarentur, & rebelliones,proditionesque,religionis simulatione, instruerentur; sacram vero Eucharistiam quasi convivium, ex carnibuS e Xant mali infantis,sarreque contecti paratum ritusque sanctissimos religionis reprobabant. quasi praestigia, artesque magicas, quibus nostri ad fascinandos, ad imaniamque adigendos simpliciores , facilioresque ad credendum homines, uterentur; lacUrabantque Episcopos, virosque apostolicos, ac si seductores, incantatores, atque prosani essent: Ita nunc apud ethnicos

130쪽

Sinenses , mulieres christianis sacris addictae, sacraeque virgines eo nomine Rccusantur, ac si libidini Europaeorum serviant, eisque se totas tradant; integerrimi , puri itimique ritus baptismi , atque Episcopalia insignia, occultorum flagitiorum , instrumentorumque ad impudicitiam habentur loco ; hostia consecrata, sacrumque Oleum, venena ad fascinandos , impellendosque ad insaniam christianos existimantur; ossa martyris, quasi infantis ossa ad veneficium; res , quae eX usu sacerdotibus nostris sunt, ad praestigia, tum ad commovendam , occultandamque sterilitate , atque abortu libidinem pertinere putantur; sacerdotes ipsi fraudis, magiae, & turbarum, quique eos sint secuti, rebellionis insimulantur;

ac denique studium , & doctrina apostolica, velut artes, atque praecepta ad perduellionem , & scelus , traducuntur . Quorum sane omnium tanta est cum superioribus similitudo, ut easdem praese- ferre notas, seu in hostes christianorum Sinenses, seu in christianos cadant , ac illa veterum , videantUr . LVIII. Sed jam ad sententiam , quae sentantia alata a Pr Rege est , vepiamus . Atque ea sie.,doin, ' quidem , ut descripta ab Episcopo Ti- Christianon paulano in commentariis eu , ne habe ilata deseri si

SEARCH

MENU NAVIGATION