Nobilis Hispani Francisci de Quevedo ... Politicus prudens, sub persona Marci Bruti, et excursibus politicis, in ejus vitam a Plutarcho conscriptam exhibitus

발행: 1669년

분량: 194페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

61쪽

MAReus

ab illo d scant quanti discriminis rem aggrediantur cum summis regni rebus adhibent eos , qui gerundis illis aut non sunt pares , aut non digni , id que nulla alia ferine de caussa, quam quod haec ipsis vitiosa lubido imperet fieri sie

debere. Abscondit ille vultus aureum sul Jubar atque obnubit, quotiescumque ab intimo telluris sinu illos attollit humores, qui nubibus permixti , cum iisdem velut in coagulum coeunt , ac dum coagulantur, pulchri quid quid is habet splendidique, tristi obtenso velo decolorant atque offuscant. Quod ab illis intensius fieri velim circa ministros illos, quos a se proximos, sibique minimo minus vicarios legunt, neque alios habere possunt quam pro ope re suo, pro corporis sui parte. Adspecto Sole,quaecumque famulantur sydera, lucere absistunt, atque ultro quidem, nec secius, quam si quidquid e sie in se luminosum cogno scunt, sciscant supprimere se debere, atque a se, quoad usque majus istud ad lucet lumen, abdicare. Nullo hic Solis imperio: neque enim ademptum luminis ipse quip piam syderibus velit, nedum ut suo lumine sis per obrutum omnino destrui aut extingui. Id si ageret, tyrannum se aut proderet, aut nullus judicii, certe desultorii, qua sic ei destrueret quae ipsemet prae caeteris eximia esse voluisset, Peccaret utiq ; in ordinis illius quem tuetur servatq; cos stantiam. Osteridit modo sussicere omnibus id quod habet luminis , quod per se, atque in se tale sit tantumque, ut mi

noribus

62쪽

noribus ampliore illa qua prae valet magnitudine sic super incumbat, ut ne quidem secum collata minora luminaria, sint id quod esse videntur. Tantu interim luminis habent, quantum Soli, ipsis ut departiretur, expedire visum. Hinc illis lux sua non alia quam pro uniuscujusq; modulo, quam

pro concesso, major modo aut minor. Sole interim eos dem semper ostentante vultus, mutari nescios illos, & majus quid minus venusquam admissuros, nedum adscitii sibi quid Circumdaturos. Diversum plane in regiis es: mini stris, qui si concessa majorem sibi usur pare lucem annitatur, suique proinde Solis lumini obstruere, revera atque ipso facto bstruunt. Quantum in majus ipsi crescunt, Sol tantum decrescit ipsis quidquid accedit, Soli decedit. Est deniq; monarchicum Solis imperium, ut quod non sit nisi unius, ipsamq; repraesentet aeternitatem. Idem ipse est qui fuit ab exordio mundi,nec alius futurus quantisper sibi haerebit universi compages, stabitq; coelum loco suo. Non inficior, mutati ordinis ac tenoris exempla, in sacris, ut utcumq; paucula,tamen occurrere nempe cum subJosiua cursum suum inhibuit, sub Achabo retro se egit, cum patiente . servatore nostro, toto lumine, tenebris quidquid erat terrarum invadentibus,defecit. Sed iverunt ista in miraculum.

Pro responso sit, quod factum hoc a Domino: esie ut visum hoc mirabile in inferioris hujus mundi imperiis agnoscamus. De acie contendi, Regem qui praesens esse possit,

63쪽

praesensque, iussurus, dispositurus sit prout videretur,nolle turbari imperia illius quem exercitui praefecit. Subsistet

cursu tantisper inhibito. Da, res imperatori isti non suo. cessisse pro voto ;etiam retro se feret, ut erroris illi emendandi, aut animum recolligendi spatium relinquat. Quinimo, etiam in quandam velut mediam se noctem ab det, s.cubi ea quae praevalere nollet, praesentaneis maiora remediis agnoscat, nec sciri velit quibus averruncandis, rc vellendis, etiam in meliora collocandis sit impar: manum alias iisdem illis,simul atque e re fuerit, admoturus. Cum sic se componunt reges, rerumque quas ad moderantur statui conditionique attemperanti tantum abest,culpari, ut posssint tanquam aut ordinis aut stationis suae desertores; ut a prudentia potius laudari mereantur. Sed ad Caesarem Brutumque. Imitatus est Caesar Solem, cum Galliae Cis.

Alpinae Brutum praefecit. Nimirum ipse quidquid id honoris fuit, Caesari acceptum ferre debuit: honorari dignisssimus,qui integre casteq; administrata provincia, tanto sucis cessorem se optimum probavit,quanto successisset pessimo. Idem e provincia in Italiam redux , toto asste in Caesarem

contulit, quidquid benevolentiae, quidquid amoris sibi

comparaverat: eodemq; facto, Gallos, imperiorum praeteritorum,male habiti quod fixissent, pertaesos, ex obstrigilantibus, refractariis,duris, addictissimos, obsequentissi mos, benevolentissimos reddidit. Omnibus prosperesae liciterque

64쪽

lici terque in Caesarem derivatis, honorem ei suum est gratificatus, omni eorum quae accepisset gratia non nisi

Mulissent in Republica Praeturae, quarum quae urbana dia.citur, devItate caeteris omnibus praeissct : Midebatur autem eam vel Brutus consecuturus Tel Cassius. Sunt qui dicant hos, cum jam antes mustates, nescio ob quam rem mutuat exerceretit, gravius tum ejus praeturae caussa contendisse et cum quidem Iunium Brutisiororem in mairomonio Cossus haberet. cuidam C aesarem utrique occulte Dam pollicentem operam in hoc certameli eos pertraxisse suis. Brutus iuirtute ac gloria adversis multa acpraeclara Casi Parth a facinora contendebat. Caesar auditis eorum petitionibus, cum amicis de eo uegotio comitam, iussiora asseri e Cassium, Bruto tamen priores dandas duxit. Ita Cassius alia Praetura ornatus, non tantum gratia ob impetratum magi batum Cae-Dri habuit, quantum irae ob alterius repusam in eum concepit. Brutus autem caeteris quoque in rebus potentia Caesatis fruectus quantos vellet percepit. Ac licebat sane ei primo inter Caesaris amicos loco esse: modo ita volasset. Sed eum Cassi hoc laia Caesarea e retrahebat, tametsi nondum reconciliata cum illo gratia. Vertim amici in f abavi bortantes nes ipsum a Caesare demulcendo emolliri pateretur, sed amicitiam Vranni acblandicia geret,non honorandae virtutis,

sed ene vandi roboris,animie Fbruendi causi tale te es rabentis.

65쪽

Et quidem non omni picione de SVito caesar vacabat, erati que nonnuli e adversus cum delatae calumssiae , sed magnitudinem avivii dimittatemque , amicos Bruti metuens, moribus tamen ho

minis fidebat.

Frequens est, ut assinitates quaeque a communi sanguine sunt conjuuctiones, ea promoveant, quae aequius foret per eas dein se moveri, ac vel in totum repelli. Explicat o mentem. Longe subinde pravit terit non esse patres filios, sobrinos, optabiliusque fuerit, ut cum tales sint, id quod sunt esse desistant potius, quam ut aliquo istiusmodi necessitudinum obtento sipario , iuste se per hoc admitti posse constituant ad illa ad quae adspirant, quaeq; affcctant, consequenda . Mea haec est sententia, ad nihil (nedum tamquam debitum sit fore G adstringere atque obligare nos debere, quaecumque hinc in pretextum sumuntur ; nec in caussam quamcumque prodesse. Qui apud summates sunt interioris admissionis, id omnino curare debent, ut quos sibi sanguine junctissimos habent, velint etiam abs sequam longe remotissimos. Duo id pervincant. Primum, quod omnem suam fidem, ac cum fide fiduciam, in illis princeps reponat quos sibi arctissime devinctos, a se nunquam au ulsos voluit, & tanquam sui eorumq; quae ad se attinent,esse protectores. Unde & merito non alii habentur

tales,

66쪽

tales, quam si ipsi met essent pars corporis Principis. Illis ergo innixus fidensque,'existi triat agere se posse iecurum,&citra indignationem ullorum quibus nec male velit,& qui sui suorumq; habendam quoque rationem. Putent hos illasve quos commendaverint promovere. Unde saepe quam maximae dissicultates oriuntur. Namque cum admodum dissicile sit animos mortalium , ac praecipue regum,in manu, atque ita pro ut voveas assectos habere silico ipsis ad sollicitissimis excusationes quam anxie Confugiendum est siquid disconveniat, aut, tanquam si di onve- veniret, in sequiorem partem trahi a Principe contingat Secundum non tam quidem magnum est, sed quod non minus habeat periculi, videlicet, si contingat necessarios . illos, per tales commendationes dignitatibus muneribus admotos, ossicii non satagere, deficere, spem de se Conceptam fallere,delinquere pia id importune statim incumbant, ut quae a suis partibus desunt, illorum per quos commendati fuerunt authoritas suppleat. Hi si talia perurgentibus minus faciles se praebent, si cessanis pro gratia odium rependitur: eos quin imo ingratos putant, ut quibus nec ipsi quid debeant, aut cur quippiam debere velint causa nulla sit, cum non tam sibi sui sue meritis,quam sanguinis, generisque communis claritudini acceptum ferre debeant

id quod indepti sint magnitudinis. Unde & alterum non minus durum, quod vel innoxii candidique& minus pro

67쪽

MAReus

speros commendationis odium sibi concilient, inque sequiores de se suspiciones induant. Quid i quod istiusmodia communi sanguine necessitudines illis saepe objaceant parOXysmis, quos nec per revulsionem de facili curest Hoc tot tantisque exemplis in horas claret, ut si per illa cundum nobis sit, tenebras citus veritati simus affusiuri quam lucem allaturi. Sphalina hic in Bruto, aemulum sibi atque in se concitante assinem sibi Cassium, quem sit apud Caesarem qua

valebat gratia, non vitae modo bonisque intercessiones persuas restituerat, verum etiam , ut aequatus secUm conten dere de dignitate auderet, effecerat. Omnibus bene facere, nec in ullo cuipiam ossicere, non est nisi unius Dei. Non tamen id in causam fatis ut qui ideo a benefaciendo deterreatur aut abstineat. Interest hominis hominem beneficio assici: coeterum adhibenda

est ipsis quoque beneficiis sua circumspectio: quidve bene fiat pensitandum. Est hoc in Sacro Codice ab ipso sancto

Spiritu consilium. Si benefecerisscito cui feceris , ct erit multa eratia in bonis tuis. Quo quidem consilio, tritum nostrorum in ore proverbium. Bene fac, nec quisset cui benefeceris restice, erroris convincitur. Non ea mihi mens, omnibus

indistincte non esse benefaciendum, sive boni sint, sive mali, si vi amici, sive inimici. Digni quippe boni quibuiquam Optime fiat. Mali beneficiis provocandi ut sese dignos

68쪽

dignos illis quandoque praestent. Amici, qua tales, iure suo

beneficia a nobis exigunt. Inimici beneficiis evicti, laepe fit ut esse inimici desinant. Quae si probe excutiantur, observatu non dissicile est, plurimum in se reconditi habere tam ipsam quam alii aliis ultro debemus charitatem , quam liticam illam beneficentiam, quae etiam in beneficiis luam parcimoniam vult, &pro judicio rectae rationis discretionem. Ita est ut dixi, & benefaciendum est omnibus, & quibus bene feceris etiam atq; etiam idendum. Benefacit ali cui proculdubio qui illum ad honores provehit. At quam

multos reperire est, qui non alio animo ad consequendos honores asipirant, quam ut eos consecutis secure ac tuto

improbis esse liceat. Quam ergo certum, ei bene fuisse factum, in quem honor fuit collatus, tam quoq ; est exploratissimum , pellime de eodem illum esse promeritum, qui ut improbus es t effeceris,idq; non alia occasione quam quia per inale aggestos sibi honores facultatem ac potentiam se nactum esse agnoscat. Adhibenda hic igitur exacta b facere volenti cautio cum frequentissime talia contingant. Sed ex ad verso nec illud infrequens,ut cui malum oblatum fuit, bonus evadar. Caesar cum ista in Brutum ac Cassium

conferret beneficia, si quid peusitasset ecquinam qualesq; forent in quos illa collatum ibat, occasionem eis nunquam praebuisset vitam sibi post' illa collata adimendi. Si quo tempore vitam ac fortunas Cassii suis ad Caesarem preci-

69쪽

bus servabat Brutus quis qualisque Cassius esset observas set, praecidere dubio procul aemulationem illam Cassii po. tuisset atque illius simultatem evirare,ingratiq; eum non arcessere. Tota proinde benefactori cura incumbit; qui sive bene maleve fecerit, aut minus recte , suas semper sibi partes fert: Cui malefeceris, retaliabit,redditurus vi.

ces , malum malo pensaturus : male quod feceris totum tuum est,neque alterum tanget,nisi quatenus erit a te deri, vatum. Nullus hic praesumtioni locus,nullus indiscretae liberalitati. Creavit hominem bonum Deus, beneficiis cumulavit, omnigenis bonis locupletem voluit diffuere. Quo fructu cui optima maxima contulerat ingratissi naum est expertus. Hominibus inter se quoties usu venit, ut beneficia cum superant, odium rependatur pro gratia Imitandum hic nobis numen,quod incessanter beneficum, ut & nos incessanter benefici simus exemplo & praeceptis iubet: cavcndum modo ne benefactis nostris deteriores

reddamus ullos. Longe hoc potius fuerit ,quam ut in illo quod malum est, boni quid nos facere posiste credamus. Certum est,ab ultoque illorum sibi iam tum Caesareae praetimuisse, suspectamque habuisse illorum assinitatem atque amicitiam. Fecit id, ut dividendos illos sibi duceret, separatim secretoque modo huic modo illi spem faciendo

Consequendae Praeturae urbanae . Qua certe in re judicii

nequaquam falsus fuit. Vidi divisos inter se collidi. Fa-

70쪽

eilius tamen fuisset ipsi non coniungere,quam sic coniun otos dividere. Horum primum ut erat ei factu quam facillimum, sic quoque posterius illud nulla arte nullove

pacto potuit essicere. Fato suo proximus est, cui morbus suus,quaeq; levando morbo adhibentur, aeque exitilia fiunt,

atque ex aequo timentur. Erat Caesiari opus authoritate

utriusque, ut se muniret adversum fortuita. Haec illi &praesidio futura videbatur, Sc ad foelicitatem suam itura . Quate amicissimos illos sibi ut haberet omni ope contendit. Nec minus interim illius intererat, ut ipsis inter se disconveniet. Artibus ergo illos ductavit patritiis, unaque atque eadem beneficentia ut & convenirent, &a ut dissilirent, cate perfecit. Sibi interim suaeque securitati neutiquam profuit. Nam satis factum Bruto,qui licet primas tenens, ipso teste Caesare, ratione ac jure superaria Cassio fuerat judicatus: non Cassio, cujus praeclara facinora,Caesari post gratiam Bruti fuissent: cujus cum rationes Caesar dixisset esse potiores, tamen addiderat se Bruto non defuturum; cuique Praetura alia minor urbana concesia, id non aequabat, quod ni Brutus intercessisset, deberi praeclare ab illo gestis , Caeser amicis edixerat. Cum ad honores venitur, existimant omnes, ex aequo ad eos adspirare se posse, nec meritis ab ullo petitorum vinci Unde fit, ut aegre, aut nunquam Principes satissicisse videantur- Est interim inter impossibilia Principibus ut a

SEARCH

MENU NAVIGATION