장음표시 사용
21쪽
tae autem luce magno opere sibi enitendum putabat , ut omnem exemplorum copiam , omnemque antiquitatis memoriam auditorum oculis ornate eleganterque subiiceret .
Ad quam rem obtinendam Anthologiam illustrandam suscepit, quod , cum haec multa millia epigrammatum elegantissimorum contineat , sperabat inde posse decerpere non flores modo , sed & fructus uberrimos multiplicis eruditionis . Consumpsit in Anthologia Dissertationes sex supra octoginta , quas memoriter dicere solebat .
Ad Thucydidem & Euripidem deinde se
convertit , quibus totidem fere concessit Dissertationes , . in quibus omnibus inest
quidem sylva atque infinita propemodum materies eruditionis , sed ea Lepe confusa seque nimium profundens . Si acri , quo pollebat iudicio , uti voluisset Averanius , fortasse in his ceterisque illius Dissertationibus haberemus aut plures auctorum I cos castigatos suppletosque - , aut celebriores tum historicas, tum chrohologicas controversias - diremptas aut rariores inscriptio
22쪽
RUERANI Us is .ptiones atque numismata explicata , aut nonnulla , quae antea jacebant in antiquitatis tenebris , ad lucem revocata . Sed
haec ille visus est neglexisse , satis gloriae putans se posse colligere , si memoriae suae in qua quidquid legebat firmissime liter bat , immensos illesauros reserasset . Et quidem ejus schola floruit semper studiosorum adolescentium celebritate ; nec deerant quoque docti viri , S in his Henricus Norisius , qui illam frequentarent . Habebat etiam Benedictus domesticos convictores Josephum & Nicolaum fratres suos Carissimos , quos erudiret non in litteris solum Graecis , sed & in Geometria , alii Aque reconditioribus facultatibus . Quam longe ii processerint in omni pene libero homine digna doctrina , intelligi potest ex oratione , quam Benedictus habuit , dum eos Iurisconsultorum ornamentis insigniret. In multis scholae occupationibus satis tamen Benedictus reperiebat temporis nemo enim & studio acriore , Sc labore Rindustria superiore quam ille fuit quod
23쪽
operi prorsus magno & arduo concederet. Noverat eam esse Almagesti obscuritatem , ut ab eo legendo omnes fere reiicerentur et quare ne huius libri utilitas Astron miae studiosis deesset , transferre in Latianum aggressias est non tam illum , quod minus recte factum fuerat a Trapezuntio propter Astronomiae inscitiam , qua tu Theo nis in illum ipsum luculenti silmos commentarios . Ad hanc autem Theonis interpretationem conficiendam mirificum eiulani asserebat singularis prorsus illius scriptoris codex , qui in bibliotheca Laurentialia asservatur . Etenim illius ope non solum corrigi poterant plurima menda . quae in editos libros irrepserant , sed etiam multa, quae deerant , suppleri, cum idem codex habeat tertium Theonis librum a
quodam Nieolao Cabasilla , & quintum Asextum a Pappo Alexandrino additos . In hoc labore cum dies ac noctes urgeretur aestivis praesertim temporibus , quibus Florentiae esse solebat , audiit a Vincentio Vivianio se quondam dono accepisse γ a
24쪽
Cardinali Leopoldo eosdem Theonis commentarios Latinos factos a quodam Theophilo Urbinate , hosque amico in Galliam redeunti ea lege dedisse , ut typis committeret. Questus est graviter Benedictus , S quidem jure , haec antea sibi occultasse Vivianium ; dc ne actum ageret , quod Vetamur veteri proverbio , ab incepto opere destitit . Verum si passus fuisset apud se valere voces Iosephi fratris , perrexisset quidem conficere iter reliquum 3
sicque minime doleremus utraque nos ca
rere interpretatione , cum Gallus ille distam amico fidem edendi Theophilianam interpretationem nunquam solverit . Sexennium tradiderat Averanius Graecas litteras , probata omnibus , maximeque Feranti Capponio Acadςmiae curatori doctrina industriaque sua , cum ad altiorem gradum ascendit doctoris humaniorum litterarum . Audacter ingressus est ad hoc munus , quod succedebat Jacobo Gronovio
25쪽
18 aENEDIC Tusgantia parum exercitato , ac pene rudi 3 qui cum non minus moribus , quam oratione durus & asper esset , tantum in se odium collegarum concitavit , ut Academia cedere , postquam illi non integrum annum operam suam praestitisset , coactus fuerit . Sed ad Benedictum revertor , cui
gloriosissimum erat, quod eius schola R domus tanquam ossicina eloquentiae , omnis que politioris humanitatis celebrarentur . Certe quidem nemo Academicorum iis temporibus 1 cribendi barbariem , quae passim& foede dominabatur, exuit , nemo mansuetiores musas amplexus est , qui hoc Averanio auctore , hortatore , & adiutore non fecerit . Principio illustrandum sitis scepit T. Livium , mox Virgilium , ac denique libros Ciceronis de Oratore . In Livium unam & triginta , in Virgilium quadraginta quinque , in Ciceronem duas supra nonaginta Dissertationes reliquit , quae omnes sunt in manibus hominum Quoniam vero annotare praetermiserat aut a
26쪽
do ornaverat , sed Sc referserat easdem dissertationes , Antonius Maria Salvinius , Nicolaus Averanius , & praeter ceteros Ioannes Bottarius hanc rem incredibili I bore' perfecerunt . Nec mediocrem in eo afferebat Benedictus utilitatem discipulis suis , quod ad confirmandos illorum animos ne a Latinis unquam Graeca seiungerent , solitus erat sic comparare inter se Homerum & Virgilium , . Demostenem& Ciceronem , Thucydidem & Salustium , Herodotum Sc Livium , Xenophontem &Caesarem , ut singulorum Virtutes non senumeraret modo , sed prope in conspectu , poneret . Quotannis qtiam ex instituto Academiae in solemni studiorum instauratione Latinam habebat orationem ad acuendam Academicorum industriam , accendendumque magis illorum amorem in liberales disciplinas . Harum orationum triginta extant , in quibus sunt profecta verborum& sententiarum lumina , mirabilis exemplorum omniumque rerum copia , dicen
27쪽
omnino tria illa , quae essicere debet orator , ut doceat , ut delectet , ut moveat, consecutus esse videtur Benedictus . Si is vero cuipiam nimis redundans & , ut de illo dicere solebat Alexander Politus , pampinosus interdum videbitur , circumcia dat hic & amputet quantum libet; illud tamen tenebo non omnes modo illius aet tis , sed plerosque etiam superioris , qui latinae eloquentiae gloria floruerunt , Ben dictum superasse . In vita Iosephi Aver nil iudicium gravissimum protulimus Io. Vincentii Gravinae , qui M. Antonio Mureto Benedictum praeferre non dubitabat . Quam laudem sibi quoque Benedictus tribuebat , minime extimescens in veritate crimen arrogantiae . Ex omnibus eiusdem orationibus duae illae omnium optimae n his videntur , quae sunt de laudibus Me diceorum Principum , & de victoriis Christianorum . Quam postremam si quis conferet cum Mureliana illa omnium nobilis- sina , quae in simili versatur argumento sfacile apparebit quantum Mureto Avera-
28쪽
nius antistet rerum copia , sententiariim varietate, & magnifieo quodam & splendido eloquentiae genere , aliisque oratoriis ornamentis , non tamen ordine , & perpetuo dicendi lepore & venustate , in quibus virtutibus profecto malim me Μureto , quam Averanio similem esse . Nec minusquam polleret Averanius eloquentia ex ceteris illius orationibus perspici potest , Quam singularia illa de Livio in secunda or tione 1 Quam magnifica illa quibus in fortunae inconstantiam alibi invehitu Sed
non est necesse illustriores Averanti or tionum locos singillatim commemorare , cum generatim omnia in iis splendeant eloquentiae luminibus . Haud scio an idem Italicam eloquentiam unquam tractaverit sin qua non secus ac in Latina excellens
esse potuisset . Optime enim Italice scribebat , ut indicant plures editae iam illius Lectiones c libet usitato vocabulo uti quas
recitavit tum in Academia Etrusci sermonis custode & moderatrice , tum th illa , quae Apathisicrum nominatur 3 quanquam.
29쪽
in his scriptionibus non multum ille elaboravit . Nihil enim aliud afferre voluisse videtur nisi elegans & aequabile orationis
genus , & ornamenta multorum sapienterdictorum faetorumque ex antiquitatis monumentis conquisita . Est quidem haec res
praeclara , si modo & ordine fiat , quod interdum in Averanio desiderari posse videtur . Idem in adolescentia Italicam e coluit Poesin , dignusque existimatus est a Mario Crescimbento , qui inter illius restitutores vix enim esse potuit Poesis in tanta superioris taculi barbarie ) adnumeraretur . Plura Averanti Italica carmina Romae asservantur in Tabulario Arcadum , quorum invitatu eadem condidit . Nam illarum Academiae vel a prima huius origine Coritat Nassii nomine adscriptus fuerat PEx iis autem carminibus unum elegit Crescimbenius , retulitque in III. Volum et a suorum commentariorum de Italicae Poesis bH floria , ut esset indicium ceterorum , Scexemplum ad imitandum . Profecto nunquam
satis, laudari possunt sapientes illi viri, qui
30쪽
Poesin , ut castam virginem , ab impudentium procorum impetu liberare susceperunt : sed plerique eorum dum illam ni-
mis Verecundantem , nimis paventem esse Voluerunt , tenuem fortasse & inopem effecerunt . Haec , quae retulimus , A vera
nil opera famam ei confecerunt litteratissimi viri , ut vere de illo praedicatum esse videatur ab Auctore Bibliothecie Itali e i ipsum inter ornamenta & lumina saericuli XVII. adnumerandum , omninoque fuisse eruditionis thesaurum et quae vero de eiusde in moribus proferemus , sic ei omnium benevolentiam conciliarunt , ut principibus & infimis , senibus adolescentibusque aeque esset carissimus . Fuit ille vir,s quis unquam alius , religiosus, integer fide summa, Sc constantia prope singulari ;in eoque nihil erat nisi simplex, sincerum, S apertum . Hoc esse sapientis maxime pro prium .dicebat, se gerere simpliciter , fideliter , societatique hominum amice. Nec in. B 4 mo-ci Vol. VIII. pag.Iῖῖ.