장음표시 사용
31쪽
M BENEDICTU smoribus solum simplicitatem amavit, sed etiam in victu cultuque usque eo ut munditiam negligeret . Delectabatur amicitiis doctorum praesertim hominum , iisque magis quam sibi servire videbatur . Ad eas dem vero conciliandas plurimum poterat opinio probitatis , prudentiae , & doctrinae , quam apud omnes vel in malevola Sc invida civitate habebat . Extant nonnullae eius familiares epistolae latine scriptae , ex quibus eiusdem benignitas & comitas perlucet , minime vero festivum quoddam &dulce scribendi genus . Si forte res non Iu petebat qua opis suae indigenti subveniret, benefica saltem voluntate illum demer
ri studebat . Tantae naturae bonitas , qua Benedictus praeditus erat . , horrere illum cogebat vel minimum ingrati animi crimen ; habebatque saepe in ore illud P. Syri r
Dixeris maledicta euηcta ingratum cum h reinem dixeris . Congressus , societatemque amicorum , qua una re fessum animum studiis relaxare vide
32쪽
videbatur , cupide requirebat , feminarum Vero cane peius & angue fugiebat . Tanis tum tribuebat amicitiae Benedictus , ut sinpe quereretur illam posthaberi propinquitati et malle se facultates suas optimis &benemeritis amicis relinquere , quam non probis & immerentibus propinquis . Sum ma gravitas coniungebatur ab eo cum si gulari comitate ; ejusque sermo quamvis rarus , concinnus tamen Sc se stivus erat , ac saepe etiam urbanis salibus aspersus .
Omnino non audiendos illos esse dicebat , qui virtutem duram, rigidamque , & quasi ferream esse volunt et quapropter quod ipse sibi non concessisset , aliis facile indulgebat . Proclivis ad iram in disputant. do & frequentes quidem erant iis temporibus in Academia Pisana plenae concer lationum disputationes ) facile excandescebat . Sed ubi primus ille impetus deferbuisset , placide sedateque colloqueb tur . Patriae & Academiae Pisanae amans adeo fuit , ut ne amplissimis quidem propositis praemiis , maximaque spe , divelli ab
33쪽
Octavio Ferrario , Academiae Patavinae Moderatores ad profitendas apud 1e humanas litteras illum invitarunt , idque ipsum
praestitit etiam non multo post Summus Pontifex Innocentius XI. , cupiens tantum virum Archigymnasio Romano adiungere .
Abfuit semper ab ostentatione gloriosa ;neque hoc mediocre modesti animi signum fuit , quod vix diuturnis & quotidianis amicorum expostulationibus adduci potuit ad edendum effecit hoc AN. Μ DCLXXX v III. primum suarum orationum librum ; quodque editum exteris nationibus ad eloquentiae suae famam propagandam deferri minime curavit . Profecto si gloriae stimulius acri-.ter illum pupugisset , praeclara multa , quae latuerunt in thesauris suis, excudere potuisset. Quis enim illo in veterum Scriptorum lectione exercitatior , quis ingenio , memoria , Aindustria superior Nihil illi erat incognitum , quod in litteris Graecis & Latinis esset inclusum; Platonem , Ciceronem , R Li-Vium , saepius legerat totos:Virgilium & Ti
34쪽
hullum; alios vero Latinos Poetas magna ex parte memoria tenebat; in rebus divinis , in communi civium , hominum , & gentium iure , in omni re , quae ad Geometriam pertineret , in Astronomia, in recentiori.Phil sophia , aliisque reconditis in doctrinis erat versatus . Erat Sc intelligens existimator Pictiirae, Architecturae , & Sculpturae, alia
rumque minorum artium. Adeo vero industrius, ut ab opere cessare non posse videretur ; suoque exemplo confirmaret praeclarum illud Aristotelis dictum ; hominem ad duas res, intelligendum O agendum esse natum , quasi
mortalem Deum . Cum autem & legeret Ameditaretur , adeo animum defigebat atque intendebat, ut non modo rerum , quae ex tra se essent, sed sui ipsius oblivisceretur Accidit aliquando , ut, cum adesset sacro cuidam oratori non multum quidem R eloquentia & rerum delectu auditores attentos facienti, coeperit elata voce Homericos Versus recitare cum omnium risui, suique Ipsius maximo rubore . Ne in infirma quidem valetudine sibi temperabat a libris; qua
35쪽
de re cum saepe a medicis reprehensus fuis.set, respondere solebat, se minus animum defatigare lectione , quam meditatione sa qua otiosus A solus, tantum consuetudo valet , se abstinere non poterat . Ex Vehementissima & continua animi contenti ne gravissimae ortae sunt capitis offensiones . Vere N. MDCCVII. rheumatismus
non solum caput , sed & pectus misere
oppressit , ex eoque tempore Benedictus nunquam pristinas vires & colorem rec peravit , ut omen impendentis mortis videretur . Sed huius calamitatis praenuntia
maxime fuit apoplexis , quae illum xv III. kaL Septembris , dum rebus divinis intemplo intererat , invasit . Multa sunt adhibita remedia , ut convalesceret sed medicina imbecillior fuit quam morbus .
Nihilo tamen minus exeunte Octobre Pisas concedere voluit , quo non multo postquam venerat , tussis levem febriculam excitavit , Sc rheumatismus magis magis que pectus oppressit . Breve vliae reliqu-um totum ferme in Christianae religionis offi-
36쪽
ossciis obeundis consumpsit ; cumque late rogatus fuisset quid de bonis scriptisque suis fieri vellet , caduca haec se prorsus aiegligere , immortalia vero unice curare respondit . Mors, quam v. kal. Ian. sub solis occasum obivit, fuit pacata , tranquilla , nullo comitata dolore mentisque defectu , & placido simillima somno . , Morti proximus auditus fuit identidem
iterare verba illa solemnia r αγιος . Θεόν rἄγιος ἰσχυροὶ et ἄτιος ἀθάνατοι , quae cum
non intelligeret , qui ei aderat sacerdos Graecae linguae ignarus , illum delirare putavit . Nihil non factum , .ut mortuo hornores haberentur , qui essent testimonium illius virtutis & doctrinae , dolorisque quem omnes , & Academia praesertim Pisana ex eius interitu susceperunt . Pompa exemquiarum , quae celebratae fuerunt in S. Fria
diani , fuit illustris & splendida ue hancque non parum auxit nobilis sane oratio , quam de mortui laudibus habuit Laurenistius Giannius decus & ornamentum Florentinae, iuventutis . Cadaver, tumulatum fuit
37쪽
go BENE DIE Tusfuit in magnificentissimo Pisano sepulcreto , quod Campum Sanctum vocant , in monumento familiae Pontaderiae , non concedente solum, sed etiam invitante Equite Vincentio Aulla , ad quem illud hereditate pervenerat . Hic Averanti etiam imaginem eX marmore , Opus insignis scuti
ptoris Iosephi Pia montinii , prope idem
monumentum collocavit cum hoc elogio .
BENEDICTO ΛvBRANIO FLORENTINO INGENII DOCTRINAE ELO UyNTIAE PRINCIPI. ODI MAGNARUM RERUM ATQUE ARTIUM NIHIL IGNORAvIT NIHIL AB ALIIs DIDICIT. NULLO DOCTORA DOCTRINIS OMNI-Bus INSTRUCTISSIMUS . IN PATRIA GRAECAs LITTERAS ΛDOLESCENTULUS AB INTERITU VINDICAVIT . LATINI SERMONIs INTEGRITATEM ET ROMANAE ELΟ-quENTIAE MAIESTATEM RESTITUIT . Ε-TRusCAE LINGUAE SPLENDORAM AC DECUS ATTULIT . IN GEOMETRIA ASTRONOMIA ET OMNIUM ΛRTIUM OPTIMARUM SCIENTIA
38쪽
TIA PLANE PERFECTUS . CUNCTII PHILO SOPHORUM DISCIPLINIS ERUDITUS IN AL TIssi MAM PLATONIS DOCTR1NAM PRO FUNDA MENTE fA INGURGIT avIT. DIUINI PHILOSOPHI SAPIENTIAM NON TAM IN TELLIGENDI QUAM BENA v IvENDI DISCI PLINA ET Ex CELLANTIA VIRTUTIS EXPRESSIT . GRAECAS LATINAI QUA LITTERAS XXX. ΕΤ ΛMPLIus ANNOS PROFESSUS SUM MUS ORATOR POEΤΑ suu Mus PISANAM ACADEMIAM INGENII LUCE ET NOMINIS CELEBRITATE NOBILITAvIT ELOQUENTIS SIMIS ORATIONI EUs DOCTIssIMIS PRAE LECTIONIBUS QUI Bus ΤΗuCYDIDEM EU RIPIDEM ANTHOLOGIAM VERGlLIUM CI CERONEM LIvIUM ILLUSTRAVIT EJUS DI GNITATEM ET GLORIAM AMPLIFICAVIT O-RQUES VINCENTIUS AULLA PRAECEPTORI OPTIMO ET AMICO INCOMPARABILI QUAM EXCEPIT HEREDITARIo sapuLCRO MAESTIS SIΜUS POSUIT. OBIIT v. KALEND. IANUAR ANNO SALUT. MDCC v I I. AETAT. LXI I I.
Nec minus studuit Romanus Areadum caettis carminibus , vita , aliisque monu
39쪽
mentis Averanti nomen decorare 3 & Fl rentina Academia Etruscae linguae ne inhonorando tanto viro exteris esset inferior , tum carminibus , tum eloquentissima oratione habita ab Antonio Maria Salvinio , qui debere maxime Averanti praeceptis suam in Graecis , Latinisque litteris praestantiam gloriabatur , defuncti laudes publice celebravit, eiusdemque pictam effigiem inter illas clarissimorum Academicorum collocavit . Donatus etiam fuit Averanius honore numismatis ; iussuque Ferdinandi Etruriae Principis eius imago condita in Pinacotheca Medicea 3 quae quidem bene & sapienter instituta sunt non solum ad renovandam doctorum hominum , qui e vita excesserunt memoriam, sed etiam ad excitandam spe gloriae eorum , qui supersunt , industriam . OPERA EDITA . BENEDICTI A RANIi FLORENTINI
Dissenariones habita in Pisano Academia , in quibus Graecae , Lari que eloquensia Principes ex icantures' i serantur , Anthologia , T odiaes , Euripide , Livius , Uirgatur , Cicero . Opus posthumum , Gr cu
40쪽
Latinaque omnis generis. eruditione , Marisaque νῶ fertissimum. Accesserunt eiusdem orruiones es' carmin, omnia iterum edita , nec non epi*M , nunc priamum in lucem prodeunt . Florensia rapis R. c. apua Iacobum de Gui ccis π 'Sanctem Franchi III 6. σx r . Tom. III. in sol. Plerasque Orationum , quae ΙΙΙ. in volumine continentur, ediderat Benedictus an . I 688. in A. Florentiis aptia Petrum Marini ; reliquas vero cum carminibus nonnullis ejusdem Benedicti edidit Joseph Averanius illius frater Flo.
INSCRIPTIONES LATIN E VARDAE . Tales sunt quae apposita: Visuntur Pisania thermis , sepulcro Uineentii a Filicaja , & imagini Guidonis Grandii, quae ornat illiu opus vi inmitia in ue