Callimachi Hymni et Epigrammata quibus accesserunt Theognidis Carmina

발행: 1741년

분량: 316페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

141쪽

In Insesicitatem. 66. Antipatri. Opes A ristidae juvenca una, & lanigera

Erat ovis: harum ope famem abigebat foras. Excidit vero utrisque: ovem lupus occidit, partus dolor Iuvencam ; paupertatis ira periit armentum. Quo pera stringitur loro iste circa collum nodum cum nex

erat

Miserandus orbum balatu mortuus est ad tugurium. Laudes. 67. Incerti. Bona dicere semper de omnibus Pulchrum. turpia vero malumsLicet sint illis quae loquimur digni.

In Amorem. 68. - . Luciani. Non Amor iniuria assicit humanum genus: sed intempera tibus Animis hominum est amor obtentui.

In Ingratos. 69. . ... . . . Eiusdem.

Celeres gratiae, suaviores: sin moretur, Omnis gratia vana 3 nequς dicatur grgua. Incerti.

143쪽

Λουκιανου.

144쪽

Incerti. 7O. Lupum propriis uberibus alo non sponte, Sed me cogit pastoris amentia. Grandis vero factus a me, in me contra serus erit. . Gratia mutare naturam non Valet. Luciani. 7 I. Nequam homo dolium est perforatum: in quem omnes ''Si exhauris gratias, incassum effuderis. In Preces. 72. Incerti. Iupiter rex, bona quidem & orantibus & non orantibus Nobis da, noxia vero etiam rogantibus avertas.

In Cicadam. 73. Quare me solitudinis amantem improba, pastores, captura Cicadam roscidis abducitis a ramis tNympharum juxta-viam lustinum i medios per aestiis

Montibus & umbrosis argute canentem saltibus. Ecce autem & turdum & merulam, en vero tot Sturnos ruralis praedones copiae. Frugum vastatores capere fas: perdite illos.

145쪽

In Deos. 74. Luciani.

Homines quidem forte latebis, si improbum quid feceris i Non latebis vero deos, ne quidem meditans. Incerit. 75- Iupiter, Cygnus, Taurus, Satyrus, Aurum, ob amorem Ledae, Europae, Antiopae, Danaes. In semper aegrotos. 76. Lucilii.

Qui reliquerunt dulce lumen non amplius plom. Qui vero in expectatione vivunt semper moriis. In Adulatores. 77. Luciani. Nihil inter homines natura nocentius invenit Homine puram mentiente amicitiam. Non amplius enim in hostem cavemus, sed amantes Ut amicum, hine magis laedimur. In Mediocritatem. 78. lacerti. Omne supervacuum est intempestivum: dictum nempe est

Quod & mellis nimium est sel.

146쪽

Λουκιανου.

Eις Κολακας. Λουκιανοῦ.

148쪽

In Templum Dianae. 79. Antipatri. Et arduae Babylonis quadrisiis patentem murum, Et illum ad Alpheum Jovem spectavi, Hortosque pensiles, & Solis Colossum, Et ingentem celsarum Pyramidum laborem, Et monumentum Mausoli immane ; sed ubi inspexi Dianae nubes ad usque excurrentem aedem, Et illa sane obscurata sunt, & si videret excepto Olympo Sol, nihil ulli bi tale radiis illustrarit. In Hirundii'm. 8O.

Incerti. Attica Puella, melle nutrita, loquax loquacem raptam Cicadam implumibus escam fiers pullis. Vocalem vocalis, alatam alata, Peregrinam peregrina, vernam Verna. Non protinus dimittes t non enim jus nec aequum Perire sacris operatos cantibus ore sacris operato cantibus. In Divites. 8 I. Incerti. Eram iuvenis, at pauper ς nunc senex, dives sum. Osolus ex omnibus miserandus in utrisque ;Qui tunc quidem uti poteram, cum nihil habui, Nunc autem, cum uti non possum, jam habeo. S Luciani.

149쪽

Luciani. 82. Divitiae animi, divitiae solae sunt verae ;Alia nempe habet ille potiora possessionibus. Illum autem multa-possidentem & divitem aequum est Vocare, qui uti honis potest. Siquis vero in calculis contabescit, alias super alias Acervare semper opes festinans ;Ille, qualis apes multiforis in alveis, Laborabit, aliis percepturis mel. Quae diceret verba Vlysses regressus in Ithacam. 83. Salve Ithaca; post certamina, post molestias amaras maris, Lubenter tuum solum accedo, ut aspiciam Laerten, uxoremque, & insignem filium unicum. Tuus enim amor demulsit meum animum : novi & ipse Nil utique dulcius esse sua cuique patria, & parentibus In Homerum. 8 .

Alphei Mitylenaei

Andromaches adhuc eiulatum audimus, adhuc Trojam Cernimus landitus totam dirutam ;Et laborem bellicum Ajacis sub pinnis urbis,

Atque nexum ex equis Hectora raptatum, Maeonidae per Musim ; quo non una patria Vate Ornatur, sed terrae utriusque climata.

In Silentium. 85. Palladae omnis indoctus sapientissimus est, dum tacet, Sermonem celans ut morbum turpissimum. In

SEARCH

MENU NAVIGATION