장음표시 사용
1쪽
3쪽
PATRIS DESIDERAΤISSIMI SACRIS CINERIBUS
5쪽
Debent meo quidem consilio artus Usae nutrire genitrices, hisque praebere ubera. Plutarch. De institi liberorum.
Nulla quidem aetas in homine, quae medici
gravi cura et diligenti sollicitudine non indigeat.
Is enim humani corporis constitutionem, muta
tionibus fere obnoxiam quotidie, ita physica subtilitate perspicit ac rimatur, ut vel mala, si velit, praecavere, vel vitia possit corrigere, quae pro varia aetatis ejusdem conditione, pro multiplici
rerum circumstantium atque necessariarum natura brevem hujusce vitae cursum plus minusve perturbant. Vix enim in lucem susceptus est homo,
aliorum ope vel maxime indigere se sentit, et circumiri necessitatibus queis satisfacere per se ipsum cum nullatenus valeat, vagitibus debilique membrorum agitatione auxilium implorare videtur. Hinc ille vitae conservationem Petit, parentes clamat vicinos, felix nimium fortunatusque si matrem sui muneris obliviscentem non habeat. Μaternas quippe curas edocta facile tunc prorsus intelliget quibus opportune subsidiis utendum, ut prompta ac libera in insante sit respiratio, ut quodvis haemorrhagiarum mortalium Periculiun removeatur, et Prout Convenit, Se ex
6쪽
eadem tenerorum membrorum temperatura se
vetur. Intelliget eam insuper quantitatem cibi qualitatemque esse adhibendam, quae illi minus officiat, nec vim digestionis excedat. Sed tristis nimium experientia docuit, tertia ex parte perire insantes eo quod saepissime vel negligitur, vel ignoratur omnino nutricandi ratio docuitque praeterea matres ex prava consuetudine recepta suos
non lactandi, atque ita naturae finem et ordinem pervertendi, semetipsas cum insantibus multis incommodis gravissimisque malis objicere : unde eveniat necesse est, ut vel mors intempestiva sequatur, vel vita semper sit infelix et aerumnosa. Hinc ejusmodi nos argumentum pertractandum suscipimus, quod non immerito diligenter attendere ii omnes debent, qui de publica volunt esse utilitate solliciti. Iure optimo muliebrium hinc, inde insantilium tractatores morborum hujusce sollicitudinis necessitatem jam ostenderunt, eamque negligi passim graviter philosophus et amicus h minum questi sunt. Quoniam itaque numquam satis, quae vere atque utiliter praecipienda sunt, inculcantur; non frustra nec forsitan improbandum laborem me suscepisse confido, si reviter
primum antiquos usus recentioresque recenseam
de lactandis insantibus, et si deinde veluti in tabula exhibeam ea damna, quae proli aeque ac genitrici ex usu negandi lactis proveniunt. Hoc ingenii mei, qualecumque demum sit specimen pro singulari benignitate excipiant praeclarissimi Viri, qui studiorum meorum duces adjutoresque suere.
7쪽
Vehementer profecto quovis tempore populorum omnium interfuisse munus lactandi filios, sa-cile intelliget quicumque vel etiam leviter in historiis versatus est. Et sane si ab antiquis exordiamur, jam scimus apud Hebraeos Abraham eo die magnum celebrasse convivium, quo filius Isaac a laete depulsus est I); qui de Sara nam ratur eo ipso die laetasse filios mulierum, quae interfuere convivio, ut ex abbi sententia, segenuisse revera ostenderet et . Laudabilis haec consuetudo apud Lacedaemones deinde viguit; quin etiam memoriae proditum est, filios, cum a lacte transierant, in templum Dianae Coritalliae consuevisse matres portare, ubi pariter gentile convivium habebatur, lacteusque Porculus mactabatur in honorem ejusdem Deae Sy. Ad Romanos deinde transiit hujusmodi consuetudo, atque Εdusae et Potinae Cato meminit, quae quidem ambae infantibus praeerant, et a matribus invocabantur cum filios ab ubere dimovebant s4 . Neque ea tantum de causa hunc ritum invaluisse credendum est, ut gratiae Numinibus agerentur, sed ut Potissimum veri nominis matres honore debito assicerentur, distinguerenturque simul ab iis, quae
omnem Prorsus materni muneris curam praete mittentes, nutricibus prolem committunt, nutri-
i Genesis XXI. et Stuerius Antiquit L . 5 Athenaeus lib. 4. 4 Loebnerus De sest Tithenid Dian Coritati.
8쪽
cibus, inquam, quae Sane matrum naturam, ut ait Rousseau quodammodo exuisse videntur, cum pretio conductae per summum dedecus suam alienae proli postponere non erubescunt, quaeque hine cum lacte mercenarios habent assectus, ac proinde in earum locum perperam sufficiuntur. Eo tempore, quo toto sere in orbe terrarum Romanorum imperium dis sum erat, quaenam in Urbe domina ditiores lectissimaeque seminae, paucis exceptis, suos partus lacte reficere et enutrire dedignabantur λ Quod si maternum hoc invi Iabile munus aliquando neglectum, monemur ex Tacito matribus fuisse lege praescriptum Lai Caesar ipse cuidam seminae alienam prolem lactanti acerrimus exstitit exprobrator; Semper tamen tanto in honore sunt habitae, quae filiis ubera praebuissent, ut matris nomen illis tantummodo tribui . Aurelius jure meritoque voluerit. Quod si antiquitus Romae aliquando factum est, ut filios suis nutrire mammis recusaverint matres; hoc ideo secisse dicendum est, quod physicam eorum constitutionem tali pacto perficere existimabant, imitantes propterea hac in re Graeciam illam, quae licet serva, sui tamen Urbi dominatrici pulchritudinis atque utilitatis magistra. Et re quidem vera maxima bellandi cupido, hinc r bustiorum militum deligendorum necessitas in Causa praesertim suere, cur apud veteres etiam Graeciae populos spartanae nutrices eligerentur, quippe quas velut optimas filiorum educatricessam nominis commendabat. Hinc tactum, ut A-
9쪽
micla voeata esset Athenas, et tradita nutrix Alcibiadi i). Qua in re insignis etiam lato, ut morem suis civibus gereret, quae in bona nutrice requiruntur, describere dotes voluit et . Sed postquam mores ad mollitiem lapsi delicatioris vitae commoda luxumque invexerunt, pit populos ossiciorum oblivio eorum etiam, quae ab ipsa natura sunt constituta, et valde hominibus commendata Non amplius proinde cura, nobilissima ceteroquin, cives optimos procreandi, non huic muneri satisfaciendi impossibilitas, sed solum divitiarum copia delevit in matribus quod est illis naturaliter insitum, et liliorum educatio alienae sollicitudini demandata atque adeo relicta. Quod quidem suos apud cives Quintilianus graviter deplorabat, illud etiam docendo, nobiliores antiquitus a lacte dando minus abstinuisse matronas. Quod si divitiis accessisset nobilitatis conditio, tunc mulieres, Hebraeis non exceptis, ab hoc munere eximebantur plebeja non item, quae ex jure mariti ad filios lactandos impelli poterant S). Sed non possumus et nos exclamare verbis ipsissimis Frank: Una ieea dote ori possesso di duo schiaMe aranno fors state vaei di Preservara te Moluttuose Romane o te agiata Ebrae
a Plutareh. Lyeurgus in vit paraleli. a Plato De legib. I. 7. 5 Talmqth. Raabisebe Vibersetaung III. Gl.
10쪽
tra ella adunque far cessare e annulla, i diritti
de seli i) Quibus prosecto verbis potissimum
exprobrantur mulieres nostrorum temporum quandoquidem et poetae suis versibus celebrando maternae hujus curae dulcedinem, et physici gravitatem ejus atque necessitudinem ostendendo, medici demum usum frequentissime commendando ad inviolabilem hujus naturae legis observantiam eas revocant et quodammodo impellunt. 'Natura scilicet mater omnium doctissima atque amantissima seminas ita instruxit et comparavit, ut eis nihil ad munus praebendi lactis omnino deesset. Quod si omnes mulieres integram a Parentibus accepissent constitutionem corporis eamdemque minus vitiassent, si alia illis esset se vendi ratio, si consuetudo socialis, animi levitas, praejudicatae opiniones, effrenata libido, mnis denique generis vitia curam in matribus erga uos amoremque propemodum non exstinxissent usus lactandi filios apud nos pariter, ac apud rudes plerosque populos invaluisset, talique pacto satisfacta natura ea omnia incommoda, pericula ac mala arceret, quae ex contraria consuetudine in matres natosque solent redundare. Et sane postquam fetus per statutum tempus in sinu matris vitam duxit suam injuria prorsus et imprudenter vix in lucem editus alienis nutritur succis, cum nullo modo rationi conis Sentaneum videri possit, nutrimentum quodcum-