장음표시 사용
11쪽
noris est atque lex, ut, si quis summos in medicina et chirurgia honores adipisci velit, is eonseribat dissertationem amplitudinis justae;
negotium iantopere molestum utque anxium, ut homo doctorandus viX tolerare possit laborem. Neque enim investigatio modo materiae idoneae maXime ardua est, quod iam multae dissertationes jam ad lucem prodierunt atque iter res novas reperiendi saepissime frustra susceptum est, sed uitam thematis elaboratio immensas praebet dis scultates, eum scriptor, qui adhuc in vestibulo doctrinae medendi mora iur, conetur, argumenium tractare, quod elarissimi heroes et lumina artis nostrae jam doctissime explicaverunt. Qui tamen ipse his in angustiis non versatus est, ille minime gentium rei intelligere potest asperitatem. Is autem, qui hunc gradum jam adeptus est, dissertationis habitum usitatissimum ac Pervulgatum non deridet, Sed potius auctoris admi-
12쪽
ratur constantiam et firmitatem, qua Iegitima verba contulit, quamquam sibi ipsi persuasum fuit, quam Parum sufficientis et novi opus conscriptum praeberet unae res alia esse non potesti Doctorandus enim vir, themate sortibus feliciter aecepto, in domicilio suo Iibris, qui similia iractant, circumdatus, eX duodecim operibus decimum ieritum opusculum corradit; neque aliud in votis suis est, nisi ut
solia legitima litoris impleat. Quod eo facilius est, quo majora et meliora opera antecessorum reperiuntur; tunc enim, eum multa opera de hac materia eonscripta sunt, illae que reS compilatorem quasi eXpectare videntur, ei sore nihil aliud excogitandum est, quam quomodo res jam prius enarratas disponat ei
ex vernacula lingua in Romanam iransferai.-Atque equidem quoque consilium cepi, pari modo dissertationem conscribillandi; qua in re mihi id iantum solatio est, quod iam multi, qui nunc me diei praetici aegrotantibus auxilium serunt, priori tempore similiter egerunt, neque quisquam talem disseriatiunculam Iegit, nisi Upotheta et auctor ipse; fortasse etiam
cognatus vel collega amicissimus titulum operis recitat et dedicationes atque percurrit prooemium thesesque et vitam l
13쪽
Usque ab antiquissimis temporibus homines maximam operam dederunt, ut ex facie ac vultu non Solum animi et corporis in genere habitum cognoscerent, Sed etiam va- Ietudinem bonam aut malam. Ad quae perscrutanduinspiciendaque ora non fortuito adducti, Sed potius incitati instinctu quodam divino et a natura ipsa nobis insito, exercitationibus continuis et ab infantia consuetis magnam hic lacultatem sensim sensimque adipisci possumus. Sic puer hilares et lenes faventesque parentum vultus bene distinguere potest ab iratis saevisque; Sic canis omnino ex ore intelligit imperia domini et aulicus principis sui laciem ediscit, ut ex oculis ejus B molle sandi tempus mollesque auditusu perspicere poMit; Sic imperitus quoque i sciusque noStrae artis sibi persuasum habet, faciem esse imaginem et indicem quasi non modo perturbationum animi Sed etiam interiorum corporis affectuum;
14쪽
Sie medicus ipse, et saepissime invitus, spem aut ti-m0rem concipit ex vultibus aegrotantis. Neque mirum est, has corporis humani partes nu-tiquitus praestantissima attentione tractataS QSSe, Cum, quot animi motus Sunt, tot significationeS et commutationes possit enuntiare facies. uuae tamen - omniabus totiuΗ corporis organis necessario conjunctis et consentientibus, ita ut mutationes alterius etiam in altero mutati0nes celerrime provocent itaque ut unumquodque organum tanquam VerisSimum Speculum totius corporis praebeat - quae inquam facies, tot instrumentis sensuum et Systematibus organicis praedita observat0rumque sub adspectum prima omnium cadens, praecipue idonea est et digna, quae univerSi corporis assectiones lacunde eloquatur et probam exaciamque aegritudinis diagnosin maxime adjuvet. Est enim lacies musculis ita claris ac discretis instructa, ut motus ne levissimoS quidem nosis obtegere poS- sit ; nervi laciales non Solum copiosiSsimi Sunt, Verum etiam cum omnibus sere nervis tutius reliqui corporis atque inter Se ipsos anaStomoses ineunt frequentissimas; accedunt variae nonnullae glandulae Secernentes ot organa excretoria; tum proferenda est illa nota et pervulgata conjunetio tam faciei ipsiusquam Singularum ejusdem partium cum ceteris c0rporis regi0nibuS, quae conjunctio vel sympathica, Vel lintagoniStica, magni momenti est in vultu morbis universalibus mutando: denique adhuc annumerari oportet inStrumentu Sensuum, quae ipsi faciei praecipuam plurimumque et altissimam tribuunt gravita-t m. Inter omnes vero partes faciei oculi pretiosis
15쪽
sima et nobilissima sunt organa; in iis oculis jam hia-tiqui scriptores dixerunt habitare animum PDRque ut Valere, ita et totum corpus. Inest oculis humani Rinenarrabilis venustas, cui nemo resiStere poSSit; Saepissime nutuR oculorum unus magis Valet, quam SeX- centa Verba eloquentissimi oratoris. Loquuntur enim oculi omnibus in animi affectibus et commotionibuμ sufficienter et diserte; exprimuntur oeulis amicitia et benevolentia; exprimuntur amor RrdentiSSimuS, Veneratio, obedientia, modestia; indicant oeuli iram, saevitiam, libidinem ulciscendi, Superbiam, in Vidium; ni firmatur oculis et negatur et dubitatur moniturque atque applauditur; gaudium legunt ex oculis at tuo tranquillitatem animi et hilaritatem Iaetitiamque. Oui igitur bene intelligit, oculorum nutibus uti, is clare
et desinite loquitur, quamquam aureS loquelam exaudire nequeunt. Omnia haec signa et mutationes, quae in facio nobis obviam veniunt, teStimonia asserunt aut sani hominis aut aegrotantis. Ita omnis physiognomia
in duas partes dividitur, in phySiologicam SiVe generalem et pathologicam. Nomine physiognomiae generalis illam artem ornaVerunt obSerVatores, qua immutabilibus faciei signis et ex firmis et manentibuRIineamentis indolem et ingenium cogn0Scere potuerunt. uuae doctrina, quamvis a magnis et praeclarissimiqviris, quales sunt: Aristoteles, Je an Bapti sic Porta I, Lava ter, GaIl, exculta, tamen adhuc in pueritia versatur, quod prioribus temporibuS somniis difficillime delendis impleta et una cum astronomia dignitate sua spoliata homines utebantur ad decipien-
16쪽
dos privandosque credulos. Tum lineae constituebantur, quae necem Violentam, Significabant: ii, in quibus lineamentum Iovis in fronte bene expreSSum, rectum Ipngumque erat, RSsequebantur magnos hon res et praecipue immensas divitias; quem vero linea Veneris ornabat, is facillime artem saltandi et mi sicam discere potuit; aliter naeVus maternus in genasinistra situs avaritiam indicabat. uuas res tam absurdaes et vesanas ut crediderint, non intelligere po Sumus, quomodo fieri potuerit; atque tamen et nunc physiognomonicae doctrinae pari modo salsae opiniones erroreSque inSunt, quae Se maxime appropinquantisti priorum aetatum maniae. FortaSSe posteriS contigit, hanc scientiam feliciori modo ut excolant et purgent, quamquam maximam assert asperitatem, miniamus varietates et discrimina indolis levissima et cognoScere et lingua enunciare, praesertim cum hac in re multa impedimenta obviam veniant perscrutantibus, qualia Sunt: Vestimentum et sermo, dissimulatio et priorum morb0rum vestigia. Attamen haec doctrina multos et uberrimos fructus adhuc carpendos
promittit et rebus physicis et medicis. A snibus physiognomonices longinque distinctae sunt illae faciei mutationes, quae ex assectibus animi illico natae, gradum et modum assecti animi indicant. ArS mimica, quae has res exercet, iisdem ex antiquissimis temporibus originem ducit, quam physiognomica atque eodem modo hominibus ingenita est. Omnis homo vultu et facie animi sui assectus ita clare et snite eloquitur, ut eum animalia quoque intelligere possint, quare o Vidiu S rectissime inquit:
17쪽
MHeu quam dissicile est, crimen non tradere vultu.ωAtque sine hac mimice qualem Atatum assequi potuerint artes liberae' quam exigua et vilia opera prodiderint antiquitatis et noviorum temporum artificeS, ut: Raphael, Correggio, Leonardo da Vinci, Hogarth - aliique' quomodo Garrichet Τ alma et Issiand sine ingenio et hujus mimices indole tam pulcherrime aliorum hominum proprietates et motus animi imitari potuerint - Ille summus dolor egregie expressus est in lacie et t0to corpore Laocoontis, qui, ore ad paVidum clamorem aperto, ut effugiat anguium nexus, Iuctatur; pari modo admirabilis et memoria digna est hilaritas Veneris Me dicensis et tranquillitas Apollinis Pythici et petulantia Faunorum. Ita Correggio donem pulcherrime pinxit in Jovis amplexu; resupina Iassitudinem ostendit in facie, quae Summae perceptae V0luptatis Semper
index est et proditur. Similiter Garrick, histrioanglicus, Vultu tantum Spectatores in eum animi si tum redegit, quem partibuS, quaS egit, necessarium habuit, antequam Verbum el0cutuS OSSet, praesagi e runt Spectatores, quo sabula pr0greSSura eSset, Iacrima erunt, tremuerunt, aut riSerunt, priusquam Garrick os aperuiSSet.
Longe majoris m0menti medico physiognomia pathol0gica est, praeSertim cum multo minus observatorum erroribus tradita sit. Huic scientiae lacialium significationes mutationum, quatenus ad pathalogicum hominis statum reserendae sunt, apte docenti jam temporibus, ubi prima tantum artis medicae rudimenta apparuerunt, altiSSima cum Veneratione medici
18쪽
operam dederunt semperque ei honestum locum obtinendum nitribuerunt in doctrina de signis morborum. Jam Hippocrates primum ut considerarent medici Vultum Suasit, nique descriptionem egregiam et accuratam illius hippocraticae sic dictae laciei nobis tradidit, quae nostrae aetati diligentiam priorum temporum et facultatem veritatemque quam excellentissime demonstrat ac confirmat. Pari modo oculos sidelissimos cujusvis in corpore mutationis indices certissimosque sanitatis aut mortis nuntios Pego Id credebat, atque Voget signis lacialibus ita secure nitebatur, ut de oculis diceret: Moculi si habitum suum
etiamsi alia pessima quaevi S Sympto matuas fuerint. Τamen non nisi nunc conati sunt atque experti medici, qui S reS ad hanc diagnoseos partem pertinentes antiquissimae observationes et recentiores huic tempori tradiderunt, eas complecti et in ordinem redigere, itaque pulchram formare artem, quae ex faciebuS mutatiS Singulos m0rbos nos diagnoscere docet. Sed revera difficile est, varia et levissima colorum discrimina, turgorem omnino vitalem, conjuncti0nem Vultuum propriam lingua his in rebus tam rudi incultaque stricte ac destinate delineare, praeSertim cum maxime caVendum sit, ne descriptor vi imaginandi ablatus tabulam pingat
quam longissime a natura ipsa abhorrentem. Duae vero descriptio si tartasse Semper imperfecta neque sussciens est, tamen diagnosis morborum ex faciei mutationibus constituta non pari modo difficultates assert atque phySiognom0nia path0Iogica multo ma-
19쪽
joris fidei est, quam physiologica. Nam in ea illud
grave impedimentum diagn0sticum, quod simulationi bus ac dissimulationibus in physiognomia generali
insertum est, voluntate ad totum corporis habitum mutandum minime sufficiente, omnino omittitur. uuantopere inter se disserunt gestus Simulantium ac naturalis propriaque hominis reVera aegrotantis socies Huc accedit, ut aeger rariSSime tantum medicum decipere in animo volvat; ni Si sorte seminae nonnullae maxime Iaetantur, quod medicum sesellerint atque ipso in morbo nimis abSconditae fuerint. Attamen, quamquam illa d0ctrina patho gnomoni
ces magnam aSsecuta est Veritatem, non omnia dia
gnostica Signa eX ea petenda Sunt, neque illius verbi obliviscendum est Horatiani: is Est modus in rebus; Sunt certi denique snes, uuos ultra citraque nequit c0nsistere rectum ire Valde enim alioqui nobis caVendum est, ne iterum ad illa perveniamuS Somnia atque deliria, quo rum exempla tam samoSa propoSuerint praeterita tem-p0ra. Non nisi m0rb0S gravissimos aut in capite
ipso sedentes aut morboS partium cum organis sa-ciei non leviter consentientium nos ex vultibus dia gnoScere p0SSumuS, praeSertim cum tenuia aegritudinum cognatarum discrimina Verbis exprimere maxime arduum sit atque disjunctio nimiae subtilitatis magis obumbret res quam illuStret. Itaque ego non nisi nonnullos gravi0reS periculoS0Sque et, quoS ipse jam saepius vidi, describam morb0S et dyscrasias, hancque distributionem observabo, ut primo de ea-chexiis, tum de organiS respirat0ritS, tertio de mor-
20쪽
bis cordis atque vasorum, quaris d0iJaegritudine tractus intestinatis, deinde de excretionibus et secretionibus, Sexto de genitalium m0rbis. denique de nervorum assectionibus I uturus sim. 0uibus in rebus componendis his usus sum libris:
G. E. Si ruve, praes. G. E. Stald diss. inaugur. de facie morborum indice s. morbor. aestimatione ex facie ..Halae, I 00. 4.
A. Ni eo Iai, de habitu faciei ut signo. Jenae, 1 63. Dana, Mediain. ZeichenIetire bearbellet v. Heinrotii. Leipeti g, 1312. C. Luca Θ, de facie humana. II ideIbere, 1312.