Cl. Petri Antonii Michelii Catalogus plantarum Horti Caesari Florentini opus postumum iussu Societatis botanicae editum, continuatum, et ipsius horti historia locupletatum ab Io. Targionio Tozzettio ..

발행: 1748년

분량: 303페이지

출처: archive.org

분류: 식물학

61쪽

Lv vorum Assemiones. Has omnes oriri posse credidit Co chius a vellicatione Wirritatione, quam Bestiolae hae in magno saepe numero excitant in Tunica nervosa Ventriculi eiusque insignibus Nervis Inter Remedia quum unicam ventriculi obsident, commendavit potiones Vini meracioris, aut Spiritus in Aromatibus conditi quia odor incontactus horum Liquorum acumbitinis molestus, eos cogat e Ventriculo in In testina praecipiti fuga secedere, hi Catenas, seu Taenias

coniungi quod ipsis exui est, quum facilius, .maiori

in copia sub Taeniae, quam solitariorum Cucurbitiuorum forma excerni soleant. I. D. Civivinius perlegit Historiam sectionis Cadaveris Feminae cuiusdam, in quo tumor pondo librarum XV in vario sinistro repertus fuit, Wruptura Venae Pulmonaris, causa immediata mortis Felicius tandem exhibuit Spiritum e Saccharoeductum, coloris obscuri, sapore acri empyreumatico, WChimicam quamdam Sacchari praeparationem, quae incensa tota in flammam caeruleam avolabat.

In quarto denique publico Consessu ibidem habito die VII. Septembris insequentis, Michetius obtulit ac descripsit Aurontium Pomum Adami dictum Limonem seu Pomum Paradis Ferr Hes Jos WCitreum Cabce longo, crasissimo, ct quinquepartito Catalogi huius es Flor ret. Lapides item duos Idiomorphos in Alpibus Saxi Simeonis repertos, ad Ferri venas reducendos, quorum unus Linguae Bovillae similis, alter granulis Lini seminum similibus compactus videtur. Felicius communicavit sectionem Ailatomicam Cadaveris, in quo viscera situ contrario disposita erant; Gentilius Observationes varias Medicas circa Molas. Ego tandem obtuli, descripsi uicem aculeatum Mereati Metauoth. Vatic aeto. Cornua item Cervorum Dentes ignotorum Animalium,hossa Elephantum petrefacta, quae repereram in Valle Arni superiori .per se satis ostendunt multo antiquiora Disitired by Cooste

62쪽

LvIIIa quiora Annibalis aetate esse, tum ratione profundiis talis Stratorum Argillaceorum e quibus erui tum , etiam ob varias aetates, .diversam amplitudinem O sum ipsorum, quae Maximos Elephantes, seu Indicos, kMinores, seu Numidicos, plurium saeculorum spatio in his locis vixisse demonstrant. Quamvis Societas Philosophicis hisce Exercitationibus potissimum sese devoverit, non tamen Hortum

derelioui habuit quin immo ipsus splendorem viculturam provexit. Propterea Michelius tria Itinera peregit primum A. MDCCXXXIV. a die XVII ad XXIII.

Iulii per Vallem Arni Inferiorem, & Umbronis, ac per Alpes Pistorienses in Deser. Obs. l. N. LII. Alterum Autumno eiusdem Anni per Agrum Bononiensem kRavennatem, Oram Maritimam Piceni, AElpes Cantiani Tertium A. MDCCXXXV a die X ad XXI. Iunii per oram maritimam Pisanam ac Liburnensem, .Montes Pisanos In Delar Obs. l. N CVII. Felicibus interim Societatis inceptis,in apponit

Praesidis conatibus aversus assiavit ventus, adeo ut vela statim contrahere necesse fuerit. Canovius propterea

sponte abdicavit d. XXV. Sept. MDCCXXX v. eique suffectus fuit Antonius e Marchionibus Niccoliniis, qui

cunctando rem restituere annisus est. Plantas igitur, quae in Horto tunc temporis colebantur servare studuit;& Michelio iniunxit ut ipsarum Catalogum conficeret typis edendum. Operi manus statim admovit Michelius WA. MDCCXXXVI. Catalogum conscripsit, ques modo publici iuris facimus. Continet hic, ut verum fatear, vix decimam partem Plantarum, quae ab eo tempore, quo Magni Duces Horti curam Societati Bolanicae commiserunt, cultae inibi fuere, a Michelio assiduis peregrinationibus, vel permutatione eum Amicis Bolanicis congestae reliquae enim omnes obtortulanorum socordiam, vel ob propriae sedis culturaeque

63쪽

-VLvIIII aede fectum perierant Ingentem hanc tamen iacturam aliquatenus compensavit Nubelius accurata ipsarum pia tarum descriptione in reliquis operibus Postumis exhibita Magna sane vis frigorum Plantas plures Orientales WMaritimas, .maximi Aestivi Calores Alpinas enecant quotannis in Horto nostro Hypocaustis, invaporariis, Umbraculis pariter. crebris Hydrophylaciis nondum instructo Annua haec Horti detrimenta resarcire consueverat Societas frequentibus Michelianis Excursionibus fecitque pariter A. MDCCXXXVI. sumptibus partim suis, partim Academiae Pisanae, .mebellum a d. IV. Sempl. ad XXX. Nov. peregrinatum misit per Agrum Bononiensem, errariensem patavimnum, Veronensem Montem Baldum,m Venetas Insulas. Amplissimam inde messem retulit Michelius, non Hortos tantum Pisanum, .Florentinum, sed Opera sua Postuma mirifice locupletavit. Verum non

ipsi solum Michelio, sedi Orbi quoque Erudito fatale fuit hoc Iter tempestate nimis variam frigidiuscula,

ingenti velocitate, ac immenso labore peractum utpote quod viam stravit dirae Pleuropneumoniae, qua magno

Amicorum luctu occubuit d. II. Ianuat. MDCCXXXVIL

Gravissimam sane iacturam passa est Societas Botamnica praecipuo Parente orbata .ut aliqua ex parte conceptum dolorem mitigaret, tanti Viri memoriar Funebri Laudatione consecrandam esse decrevit. Id

oneris libentissime suscepit Cl. Cocchius , Amici merita laudesque pro dignitate prosequutus est oratione, quam habuit die VII. Au MDCCXXXVII. coram le- estissimo Civium Exterorumque Consessu quamque pom

64쪽

Nicialis in orti Custodia Societas benigne subrogavit d. VII. Ianuar. MDCCXXXVII., longo proxiamum intervallo, voluitque inter cetera, ut Catalogum hune Nubelianum ad editionem pararem. Non multum sane promovere potui Horti nitorem, minantibus adhuc adversis Societatis temporibus. Plantas solummodo quas inibi cultas repereram, magna cura servare annisus

sum .plurium Exoticarum accessione ipsas supplere, quarum semina variis temporibus obtinui a Viri Cl. I sapi Lib. Barone de Bassanae S. C. M. Archiatro in Bolanteo Eximio D. De Dulinio Rei Herb. Pro P. Oxoniens; D. Ammano Profi Petropolitano Iulio Pontedera Pros Patavino Aueelo Attilis ictio Profi Pisano; Petro Co inso Philoboiano Londinensi. Spatium praeterea tertium, quartum, sextum, quae quatiebant camporum in morem quemadmodum in Tabulatorii Ichnographica in aes tunc temporis incisa apparet D. E. G. in Areolas parallelogrammas distinxi, Buxis ci cum scriptas, aliorum ad instar, quae ibidem sub B. C. repraesentantur. Tandem quotannis Vere in Aestato Plantas officinales Studiosis demonstravi, ,hria observata adnotavi, quibus Catalogum Michelianum Appe

dice supplere possem. Illuxit tandem faustissimus Soeietati die VI. Iul. MDCCXXXIX. quo FRANCISCI Caesaris Invictissimi Paternus in Optimas quasque Disciplinas Animus, Gratiosissimo Diplomate Societatem Bolanicam ab interitu quodad modo vindicavit, WAugusta unificentia erexit Clementissimo quidem Patrocinio eam nobilitare dignatus est; orti huius Caesarei curam, annua dote CCC. Aureorum, ipsi commist; praeclarum munus demandavit conscribenda Historiae Naturalis Etruriae sua . Tantis itaque Auspiciis recreata Societas, alacrius

inmorti sibi commissi curam incubuit, inut Plantas su- et perio

65쪽

perioribus Annis deperditas suppleret, mihi iniunxit

Autumno A. MDCCXLII. ut Etruriam Maritimam perlustrarem, vino tantum plantas in Horti usum perquirerem sedi in commentaria referrem quaecumque ad illustrandam Naturalem Etruriae Historiam omportuna obiter observare contigi et Accesserunt Bersigna Iussa Viri Amplissimi Nobili imique Emmanuens Comitis de Ricbecoart S. C. M a Sanctioribus .Etrusci Regiminis Consiliis, Regiorum Vectigalium praesidis et,

qui me voluit una eademque opera investigare, atque examinare plurimam varia Metalla, quae in illis Regionibus Medio evo effodiebantur. Duorum itaque Mensium spatio qua maiore potui diligentia, peragravi universas fere provincias Pisanam, Liburnensem, Volaterranam, Massae Veternensis Pari consilio perlustravi Mense Octobri Anni insequentis Alpes Bargenses, Lucenses, WApuanas ac provinciam Petra sancta-Dam, non Plantis tantum sedi Metallis, ac Lapidicinis celebratissimis refertam Mense tandem Martio A. MDCCXLV a superius laudato Patrono meo Summmos Comite de Ricbecourt iussus sum invisere .accurate examinare luminis Fodinas quae in Agro Montis rotundi prope Massam Veternensem paulo pridem reclusae fuerant. Tribus hisce peregrinationibus non tantum plantas plurimas in ortum intuli sedi innumera ferme Physica Cimelia mecum reportavi. Ut autem pro virili symbolam ad illustrandam Etruriae Naturalem Historiam conferrem praeter Descriptiones, Wobservata circa usum Metallorum, conscripsi

Nodoe porica, physicis, Medicis Antiquariis, WHistoricis observationibus referta, Wolim fortasse edenda, quorum ideam exhibui in Praefatione ad Tomum II. Epistolorum Clarorum Belgarum ad Avimium Magoab ilium nounu orique alios 'I .

sit Prodiit Florentiae A. si s. in s.

66쪽

Academicas Exercitationes quod adtinet d. XXXI. Aug. A. MDCCXL. Ioseph M. avertas Bertinius Med.D. in Consessu ocietatis perlegit Historiam sectionis

Cadaveris ranisci archionis Puccii, cuius epitome edita deinde fuit in Novis Litterariis Floreatinis 3 in alio autem Publico frequentissimo Consessu habito d. . .

Sept. MDCCXLIV in Sehola Magna Lycaei Florentini, perlegit elegantissimam Dissertationem de m arrari,

i Medicina, quam deinde Typis evulgavit('M. Tandem D. Dom. Civisivius Med. D. Aestate Anni insequentis. in alio Consessu recitavit Historiam sectionis Cadaveris

Feminae cuiusdam, in quo tumor insignis cerebriforismis in Ovario dextro repertus fuerat.

A. MDCCXLV. nova Leges sancitae fuere, in qua iurarunt Socii; Oxtoxio Niccolinio Praesidi, qui sponte abdicavit, suffectus fuit Io Gaalbertas Saac ciuis

Studiosorum interea commoditati ego inserviens, WHorti nitori, ac utilitati prospiciens, Plantas universas humi constas in Areolis sex Spatiorum R. II. E. F. G. iuxta Tournesortianarum Classium seriem dis stribuere orsus sum methodo in Horti descriptione inferius adnotanda opportunis locis Hippocostavos, Aceres sitanoides interserens, ut plantis subiectis, exhilioribus, Solis ardores melius defenderent. Biblioathecae demum Pub Magliabechianae Praefectura, crescentes quotidie Clinicae occupationes ocium mihi ad accuratam, assiduamque Horti Custodiam ademerunt, Bolanicis Peregrinationibus vacare amplius non permiserunt, pedem Urbe flerre prohibentes. Accesserunt aliae quaedam causae, quae a suscepto munere abstinendum mihi essi monuere; quapropter honestam missionem a Societate postulavi Aestatia

67쪽

A. MDCCXLV. xvix Maio insequenti obtinui, meum

in locum suffecto averto Ardinando Manettio Med D. , qui Autumno A. MDCCXLV. Bolanicum Iter egerat per provinciam Mugellanam inaliud egit Autumnori

sequentis Anni per Alpes Vallisumbrosae, Camalduli,

Alverniae, Montis Acuti, perque provincias Perusinam, Cortonensem,i Arretinam; tandem A. MDCCXLVII. Cato letum edidit Seminum Iantarum quarumdam Horti

baius, cum exteris Bolanicae Cultoribus commutandorum(i x

Ut finem uio nimis fortasse longae Historiae imponam, subiungenda est brevis descriptio Horti ipsius,

quam illustrabit adnexa Tabula Ichnographica Scenographia item Horti universi, expressa non tamen satis feliciter in fronte Praefationis huius Scenographia Insulae in centro Horti sitae, conspicua in fronte Catalogi Micheliani. Universa igitur Horti planities, figurae fermetis quadratae, in octo Spatia dividitur, Coctogonam amplamque in medio Insulam A habet Piscina pariter octoisgona circumscriptam, inproceris Platanis Cupressisque obumbratam Amoenissima Ambulacra pressis tonsisque Euxis, fictilibus ala Limonia, Aurantia, aliaque Exotica Arbuscula substinentibus ornata Pergulae item Laurocerasis Myrtis, aliisque perpetua fronde virentibus Plantis contextae Spatia distinguunt. Spatium quodlibct in Areolas plures dividitur plerumque parallelogrammas, margine lapideo, vel Buxis circumseriptas, Intervallis, seu semitis distinctas. In marginis fronte insculptus est numerus, quo Areola ipsa a ceteris eiusdem Spatii disseri singulae vero Areolae octo plerumque diversis Plantis consitae sunt, peculiari nu

mero

68쪽

mero margini insculpto indicatis. Ipsa inter se patias tu distinguuntur Primum scilicet Occidentale inferius . Plantis consitum Classis Tournefortiana I. II. III. Secundum Occidentale superius C plantis Cl. v. V. inpartim VI ornatum Tertium Boreale dextrum D. Plantis Cl. VI. reliquis in Cl. VII. consitum Quartum

Boreale nistrum L plantis Cl. VIII. IX. X. .XI destinatum Quintum Orientale superius . plantis Cl. XII. XIII. .XIV. replendum; Sextum Orientale inferius G plantas Cl. Xv. XVI, Graminitalias eorumque assines expectat Tandem Septimum Meridionale

dextrum H, Octavum meridionale sinistrum I. Arboribus Iruticibus in quincuncem dispositis consita sunt. Quatuor Horti Anguli Silvulas et Ilicibus, Lauris similibusque Arboribus constantes, inplamis Alpinis. Frigidarumque Regionum propriis destinatas habent. orti

Parietes Malis Aurantiis. Citreis, limoniis, aliisque Pomiferis plantis scandentibus item, ac praesertim Vite quive molia aviae , Periplocit. Iematitibvrvariis vestiuntur. Iuxta Occidentalem parietem utelargus ae perennis quae Rivus Mynione deductus, qui Piscinam uberi proventu suppleta plantis irrigandis inservit. In interiori, exteriori piscinae margine quemadmodum hi subselliis seeut Rivuma l& Borealem arietemus ad MCC. Vasa Fictilia digesta sunt peculiaribus numeris notata variisque plantis consita, praeter alia plurimam maiora secus Ambulacra, perque Insulae solum sparsa Tandem in Insulae, totiusque orti centro A. Fons est perennis, quem circum Plantae plures palustres in Fictilibus non perforatis dispositae sunt. Numerus i. Maiorem, N. 3. minorem orti portam indicat a Custodis domicilium, . Seminarium, quod olim aliis Curiis consitum erat. In extremitate Ambulacri s. situm est Hibernaculum

nimis amplum, adeoque non satis tepidum.

69쪽

Iis praemissis, quae ad Horti historiam pertinent, aliqua modo subnectenda sunt ad Michelianum hunc Librum spectantia Prima eius pars, Catalogus scilicet plantarum quae in hoc Horto colebantur A. MDCCXXXVI a M chelio conscriptus, iam ab A. MDCCXXXIX. typis expressa iacet. En vobis, Rei Herbariae Studiosi, unam

magno Naufragio Tabulam, en Vobis opusculum quod

C. Auctor praepropera heu nimis morte interceptus absolvere non potuit. Quum enim quotidie immensis, Wmaioris momenti operibus insudaret, ut Publico Prodessent quae privatus invenerat, ut fidem Orbi Litterario datam persolveret, in Aestatem insequentem distulerat observationes plurimas, sine quibus Catalom gus hicce perfici non poterat. Hoc Vos scire oportuit, ut aequius iudicium ferre possitis de Viro optimo, cui Urbs nostra, aesp. Litteraria universa plurimum

debent.

Hoc Ego opuseulum ad editionem parare iussit a

Societate Bolanica, perpaucis tunc Libris instructus, WClinicae Studiis, a Bibliothecae Magi labechianae cura distractus, operam omnem impendi, ut minus squallens, minusque incomptum in publicum prodiret. Subsecivis itaque horis lacunas plures, quibus antigram phon scatebat, complere conatus sum, institutis, conmtinuatisque iisdem observationibus, quas meminerar Immortalem Nicheliam sibimet proposuisse perficiendas Nomina item CL. circiter ex iis plantis, quibus in ultimo suo Itinere per Venetam potissimum Ditionem instituto collectis Hortum ditaverat idem Praeceptor meus Amantissimus, suis locis subinde inservi; ac nonnullas rariores Plantas descripsi, Win aes incidi curavi Commodis denique Tyronum inserviens, adieci

nomina in Offiemis Pharmaceuticis, Capud vulgus ustatiora. Consului potissimum Opus Bolanicum Celebris Caesosii, qui Etruscas Plantas in natali sede a

se Disitired by Omle

70쪽

vix LX a se observatas graphice describit, multa ad philologiam

kMedicinam pertinentia eleganter discutit Plantas a Dioscoride, ceterisque veteribus Bolanicis memoratas illustrat tandem nomina in ossicinis nostris adhue dum trita subnectit Antidotarium Florentinum, .Petri Mndreae Matthioli Commentaria in Dioscoridem Edit. Italic Valgris in f cum magnis figuris, quae pharmacompoeorum nostrorum manibus teruntur, evolvenda mihi necessario fuere, ut suis Plantis manca illa, vaga

nomina adiungerem.

Haec autem nomina lubens fateor fortasse non

omnino propria nonnullis Plantis erunt, in quibus praesertim minutas, at constantes, taeternas disserentias Michelius, ea qua praeditus erat oculorum arie, observavit. Huic incommodo mederi non poterimus,

nisi quando, magno ei p. Litterariae emolumento, edita sint reliqua Micheliana Opera Postuma, in quibus Vir ille Eximius, inter cetera, Plantas a Caesa, pluo, inreliquis Italis Bolanicis descriptas illustrare conatus est, diuturna observatione .sedula natalis loci inspectione. Interim frui tuto potestis hoc qualicumque labore in eum tantum finem a me suscepto, ut Plantas indicarem, quarum frequentior est, aut esse potest usus in Medicina: Repetita si quidem observatione compertum est minutas hasce intechnicas differentias, parum aut nihil mutare vires Medicas, quae plerumque aequales sunt in omnibus fere Speciebus Generis alicuius plantarum. Reliqua officinalia, Communia nomina, ex variis Scriptoribus decerpta, si cui minus congrua videantur,m pluribus toto genere diversis Plantis communia, is non fidem diligentiamque meam repraehendat, sed potius Scriptorum incuriam, qui fecundam minus .minus constantem Naturam existimantes, non

adeo solliciti fuere in exacta plantarum ab ipsis obser-

SEARCH

MENU NAVIGATION