D. Joh. Ulr. Crameri...Usus philosophiae wolfianae in jure. Specimen primum De consilio malo consultori pessimo, ad l.2.ff. quod quisque

발행: 1740년

분량: 19페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

us mios Molf in Iure Specim. II. illius, qui consilium generale & speciale secutus, mi nimum dantis. f. 6. Inde iam porro collige: malum Physicum ab eo, qui alterum obligandi aliquod jus habet, ob malum morale eidem immissum, poena dicitur cf. Io D. PBeol. Nat. P. I. . Ergo neque majus neque verius est, quam quod is, qui ex conflio generali vel Ipeciali nudo alterius deliquit, Parnam ejusdem delicti maximam, qui vero ex consilio cum solicitatione deliquit, paenam ejusdem delicti minimam; qui vero consilium instructivum secutus aequalim cum eo, qui i=ιd dedit, sentire debeat.

f. ΠQuibus ita deductis & in tuto collocatis sequentis casus, quem illustrationis gratia fingam, decisio facillima erit. Sibylla filia Cajae sese despondet Titio,

sponsique sui amore ad coitum anticipandum sese seduci patituri forsan etiam ut mater eo minus in spo salia cum sponso sibi odioso dissentiret. Mater vero graviditate & sponsalibus compertis, omni nisu reluctatur omnesque ingenii nervos intendit, ut socerum sibi adeo odiosum a foribus suis repelleret. Μinis itaque capitalibus filiam eo adigit, ut illum derelinqueret, &cum alio sibi grato sponsalia celebraret. Ne vero ad novi sponsi notitiam perveniret graviditas filiae, ipsi non

solum consilium praebet, eandem celandi, Ut priuS e. spectetur, an infans vivus an mortuus in lucem pr

diturus sit, sed & fidem ei facit de eventu ita dirige do, ut evaderet prosperi Filia minis matris perterrita α persuasione ejusdem Occaecata in illo consilio acquiescit.

12쪽

de Constio malo Consultori pes o. x3escit, uterumque celat eventum haud funestum si quem etiam mater intenderet exspectatura. Postquam itaque tempus Partus appropinquaverat, mater filiam doloribus fere exanimatam ad necem foetui inserendam sollicitat, modum monstrans, quemadmodum id ex Aquerotur. Situlum nempe aquarium afferret, eudemque sese superimponeret, quo infans ex utero in eundem sese praecipitem daret, sicque lassecaretur. Filia posita inter sacrum & saxum cruciata infantem ad mon- stratum a matre modum in aquam praecipitari sinit, sed ecce eundem eX aqua protrahens reperit adhuc vivum.1 Matri itaqe eundem tradit, quae statim nervum ipsius umbilicarem cultro suo dissecat, infantemque humi projicit, ut exsanguinatus necaretur. Quod etiam factum.

Si jam vera audire juvat, si vera eloqui sine invidia licet; consilium quod mater in praesenti casu ab

initio filiae dabat de utero celando & exspectando eventu, num infans mortuus an vivus in lucem sit prodiaturus, atque in sua tanquam vetulae calliditate fiduciam collocando, admodum generale erat, mutabatque tam tum statum indifferentiae graviditatem celandi vel non, rationibus ob auctoritatem matris pro 'parte priori pra tonderantibus. Nondum vero propterea volebat i . tanticidium, sed magis sperabat fore, ut si quod mater intenderet, Deus aversurus sit. Concurrebat dein tempore partus consilium speciale matris inis tem necandi, statum aequilibrii in Anima filiae intuitu infanticidii committendi vel non tollens, rationibus isto tempore pro committendo praeponderantibus. Pra terea accedebat consilium instructivum adhuc magis in voluntatem filiae influens, determinansque volitionem

13쪽

nempe aquarium afferendi eique sese superimponendi : addita sollicitatione sinendi, ut infans ex utero in aquam praecipitaretur, quod hoc modo in ipsio partu suffocato experientia teste nulla se conspiciendaria praebeat violentia. Habebat nimirum filia animum ab imfanticidio committendo alienum: quatenus priori suo sponso dilectissimo adhaerere volebat, eundem vero deserere a matre coacta. Prius enim si obtinuitat, cui

fini infanticidium inserviisset φ Ita vero finis. quem

sibi praefixum habebat mater, ut nempe filia alii nubere posset, nec is rescisceret eandem antea peperisse, e igebat, ut mater omnem sibi daret operam, quo filiam permoveret ad id, a quo animum habebat alienum

infanticidium nempe committendum. Ain vero φ quid aliud est sollicitare alterum ad agendum, quam i Liam eo permovere Et quod amplius, sollicitatio haec noa nuda sed vestita est. Eo enim iam mater filiam seduxerat, ut celaret uterum: quod prospere eveniebat. Nil adeo restabat, quam ut eandem ad infanticidium ipsum impelleret. Quod erat facillimum vel per sola motiva ab hac circumstantia paticulari desumta, quod hucusque,'res optime gesta fuerit, graviditasque nemini innotuerit, atque in infante in aqua suffocato nulla conspicua sit violentia. Annuebat tempus ista motiva suppeditandi: opportuniuS namque non erat quam illud, quo dei heratio doloribus partus impediebatur. Sane hoc ipso motiva suppeditata non poterant non esse sortissima stim landi filiam ad id, in quod sibi relicta nunquam consensura fuisset. Quamvis adeo quatuor supra adducta consilia in commissum infanticidium influxerint. primum tamen generale minimum effecit, plus speciale dc instructivum, maximum illud cum sollicitatione.

14쪽

de Coufilio malo Consultori pessimo.

H Indeque ob haec filia in minimo, mater in maximo ver situr reatu S. S. .: Absit igitur, ut filiam gravaret, quod iam a ' te tempus partus mater cum ipsa coierit, deque foetu 'e: in utero collocuta fuerit, quasi hac ratione praemedi- 'l lato infanticidium commisistet. Hoc ipsum est seductio, quae sine temporis spatio concipi nequit, quo se- ductor cum seducendo agit, ipsique consilium suum e ponit. Est vero tantum initium seductionis infimus-S que gradus, si modo consilium generale suppeditatur, majoris tamen quam alias momenti si speciale, instru- . i. ctivum & consilium cum solicitatione non concur

vi unt, quippe quibus, per illud praecedens via praepara- Π tur, ut effectum sortiantur, dum hominem 'disponit statu indifferentiae erga media sublato , ut ' promtius dein obtentis jam mediis finem velit, ad . quem consequendum illum permovere ipsius consul-- toris interest, a quo tamen, ille alias animum habet alienissimum. Tantum abest igitur, ut consilium istud generale matris reatum filiae aggravet, ut potius ipsum minuata Fatendum autem , illa ultima consilia po- . . . tissimum spectanda esse. Illa causa sunt primaria de Proxima, cur infanticidium commisitim fuerit: consitium generale autem remota saltem est causa, eX qua. animum infantem necandi nondum colligere licet. Fierio enim potuisset, Ut celato etiam utero foetus mortuus in lucem ederetur,vel vivuS ex utero e lusus conservaretur, 'velut in pagum quendam ad educandum transferretur,

ne sponso novo innotesceret. Igitur si dicamus, quod res est, tunc temporis, quo mater filiae consilium generale da- . halivoluntas in ipsa nondum orta infantem necandi,sed taΠ-

15쪽

16 Usus Philos Wol'. in Jure Specim. LI. tum uterum celandi, quae illam nondum involvit, etsi quoque mater Promisisset infantem e medio tollere, utpote quod citra necem fieri potuisset, prout monui &experientia magistra est. Ecquid si filia tempore quodam malam matris intentionem suspicata, eandem anxie dehortata fuisset, illa vero ipsam certiorem reddisset de prospero ev*ntu Nonne id animi ab in fanticidio abhorrentis indicium clarissimum Atque sic

cardo rei in eo vertitur, annon mater Ob id, quodUO-

Iuntatem filiae ad infantem necandum in ipso actu pue perii demum determinaverit, in reatu maximo, filia in minimo sit φ Nec puto, me aberraturum a veritatis

tramite, si id ausim tueri. g. 8.

Nunc fas sit addere poenam pro ratione consilii dati& reatus filiae in dato casu infligendam. Quoniam per hactenus deducta ex consilio non solum generali sed etiam speciali instructivo & cum sollicitatione vestita de- liquit Filia g. 7. , talis vero delinquens poenam delicti omnium minimam sentire debet g. 6. , facile jam est comprehensu, 3c filiae istiusmodi poenam infanticidii minimam irrogandam esse. Sed poenam infanticidii miniamam capitalem esse, nemo non concedit. Inter reliquas vero fustigationem nempe, relegationem perpetuam atque ergastulum ad gratiam Principis usque, hanc minimam. ceteras intermedias esse, sine nullo

percipitur negotio. Hinc si quod sentio, libere dicam nec est cur dissimulem , poena ergastuli ad gratiam Principis usque illa ipsa est nec alia, quae delicto filia consilio non solum generali sed etiam speciali instructivo &cum sollicitatione Vestita ad insanticidium a matre persuasae, proportionald Ost. Atque

16쪽

. . . a. a

de Consilio malo Consultori pesseno. II Atque hac ratione consilium matris malum ipsi consultrici pessimum evadit, si filiae minima illi vero maxima infanticidii irrogatur poena. Quae adeo prOXime ad illam accedit, quam Deus in sapienti hujus universi gubernatione irrogat illi, qui consilium fraudulentum dedit. Quoniam nempe in hoc ratio mali, quod ex actione sequitur, unice continetur, Deus eum solum, punit, dum malum quod alteri inferre intendit, in ipsum derivat. Quid ergo huic convenientius, quam ut is, in quo potior delicti continetur ratio, ejus maximam, adeoque is, cui minimum imputandum, minimam sentiat poenam φ Plane inter consilium fraudulentum & istud cum sollicitatione non datur medium , sed hoc illud immediate excipit, si c6nsilia eo ordine collocentur quo se referunt ad voluntatem y Itaque cum illud omnem poenam in consultorem derivet, huic nil propius est, quam si consilium cum sollicitatione poenam inter plures ejusdem delicti maximam consultori contrahat; cui dein in illo, quem consilium istud determinavit, aliam non esse Proportio natam quam minimam, certum estisnmotumque manebit.

Quinimo si supponis filiam minorennem , consillum cum sollicitatione investita ob infirmum & fragile judicium in tantum fraudulento accedit, ut terminos fere distinguere non possis. Profecto mater fraudulenter agebat, dum filiae id ab initio persuadebat, quod ipsi funestum minari haud videbatur eventum, medium vero erat ad finem suum consequendum, quo Ob- tento dein filia eo minus resistebat. Nonne subdolex agebat dum acerrimos filiae advertenS morsus statumisque deliberationis impatientem, eandem ad sequendum

modum qui tuto mortem inferret infanti sollicitabat φ' , C Quod

17쪽

18 Usus Phit . Wolf in Jure Decim. II.

Quod si cum cura circumspiciatur, & accurata mentis lance trutinetur, quam callide mater fine suo ob quem . occultationem graviditatis suadebat dissimulato i tentionem suam infantem necandi dissimulaverit λ I. Phil. H. Unim p. non puto aliquem sic ej

raturum rationem , ut in determinando suo arbitrio P

nam extraordinariam filiae statuendi, ultra istam minimam ergastuli progressurus sit. Neque huic sententiae ossicit illud notissimum et interdum malitiam supplere des ctum aetatis. Quod quidem negandum non est. An . . . vero in casu dato talis malitia demonstrari queat, alia quaestio est. Supponit ea summam deliberationem, . . quam de filia primitus in actu puerperii constituta nunquam demonstrabis. Supponit propositum tenacis mum, adeoque ardorem agendi g. aa6. Phil. Pri

nisi P. II. , qui actus voluntatis est cupiditate stipatus g. ai 8. ibid). Qui vero cupidam dices filiam in- fanticidii, quae ardebat cupiditate priori suo sponso impraegnatori adhaerendi Et quid si novus sponsus lapsum cum priori pro nullo reputasset, idque declarasset y Quae ratio fuisset cur filia infanticidium cuperetἶ Malitia e

go in matre residet, cujus nutu subdolo omnia agebat filia, imo a cujus voluntate callida tota in agendo dependebat. Dic quaeso, si mater ipsa filiam disculparet, ne ipsi

consse Italio de infanticidio committendo imputetur, nonnei apertissime animum filiae indeliberatum evinceret φMihi ita videtur, si perpendam , quod deliberata dicatur amo, quae consulto seu nonnisi praevia consultatione editur cf. 6o I. Phil. 6. Uuiv. p. I. . Qui in Q rem venient se Sagia dabunt. Quae cum ita sint, prout sunt, pone jam filiae neutiquam minimam illam e gatuli, sed fustigationis Poenamirrogandam e se. Pa

18쪽

de Coninio malo Consultori pejsimo. Istus in aqua non suffocatus supponitur. Ergo infanticidium a parte filiae tantum attentatum est, seu in conatu consistit. At vero accommodate prorsus G o DELMANN O . , generali consuetudme, ait, conatus semper mitius punitur delicto completo adeoque extrao dinarie . quod CARPzo v Ius, ANTON ius ΜΑ- TRAEI, KR1ssius ad art. I78. CCC aliique similiter defendunt: haud abs re : sicut enim, optime inquit

perfectum fuisset Ρost poenam mortis ex ipsa fessione non infligendam,quaenam fustigatione & connexa.. cum illa infamia acerbior φ Invitus ergo fateberis, fustigatione mitiorem filiae in dato casu infligendam esse poenam. Nec adversus hanc sententiam hilum facit, quod ΚREssius c. I. 5 82. statuat, conatum in parricidio, si ad actum proximum pervenerit, P na mortis puniri. Loquitur de conatu nullo ad mitigantia habito respectu : alias enim ipse eo inclinat p. s83. quod quae poenam ipsius delicti mitigant, multo magis poenam conatus mitigent: quo merito refertur seducto, maxime per fortissima motiva consummata. Suffcit quod ΚR E s s r u s nobiscum idem sentiat,conatum& si ad actum proximum pervenerit, ipso crimine mitius puniri, & si aliquando etiam poena mortis Pu utatur ana

rolinete utar qualem circumstantiam aggravantem tantum

abest ut quis seductionem fortissimam judicet, ut potius eandem ad lummopere mitigantia reserat. Et id velim rite C a pensi-

de Crim. Mag. P. I .ra in Dissert Lipti de Imputat. Crimis. attentati habita.

l4 i

19쪽

pensitetur. Jure Romano extraordinem & exempli causa in sollicitatores tanquam pessimum hominum genus, ut loquitur ANTON. MATHaε1 l), statuitim esse, ut crimen attentatum perinde ac completum in ipsis puniatur, g. 8. Inst. de obligo. Cum itaque 1eductio causa sit infanticidii hoc in casu attentati, eaque ex pa te per idem consummata fuerit, filia nempe a matre sollicitatrice mala reddita, quin id infanticidium attentatum ex

mala quoque voluntate augmii bhsen aeuitii juxta Carolinam d. art. aestimandum, ad gradum infimum reducat dubitandum non est. Cui consequens, idem tanquam effectum seductionis illius, non similiter eadem poena cum completo puniri posse. Quoniam igitur ut completum ultra fustigationem hoc in casu puniatur, nemo ne rigidissimus quidem desiderare potest, ut attentato in eodem casu poena infra fustigationem imponenda sit, necessario sequitur. Quod Vero poena ergastuli ad gratiam Principis usque convenientior detur; rationis dicto audiens jam in Specimine Primo negare coactus fui. Quicunque etiam a studio partium liber praemissas & consequentiam combinaverit, illationem deprehendet validissimam. Nil itaque superesse video, quam ut cuivis cordatiori in memoriam revocem illud HORAT ii, de cujus Juris prudentia nuperrime egregie disseruit Cel. Dn. Ea et ost m), monitum admodum salutare:

Adsit

Regula, peccatis quae poenas irroget aequas rNe scutica dignum horribili lectere flagello. si c. l. P. 67. m In Praefati opusculis Hambergeri praemisia.

SEARCH

MENU NAVIGATION