Veridicus Belgicus, quem auctor auxit, recensuit e Belgico Latinum reddidit an. dr. Accessit Apocalypsis Batauica, item auctior, emendatior

발행: 1626년

분량: 216페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

101쪽

Sic M. Titius aquam Martiam per monte coduxit; adeo vis ib terra ad quatuor quinquaginta, super terram fornicatos per tubos

ad septem passuum millia, sub montibus ad

binaeveret. L.Flaccus, quod Curius ante coeperat, per continuum fere saxum aquam ad duo, qu draginta milliaria in urbem deriuauit. Nec inselens hoc aut mirum cuiquam videbitur; nam quae de Sinarum aquaeductibus hi storiae produnt,fidem prope stiperant. Etenim vix ulla apud eos ciuitas,ad qua non aut natina, aut hominum industria flumen deduxerit,pa tim in negotiorum facilitatem, mercium re ductionem, partim in regni robur ac tutelami partim in incolarum habitationςm;cum plures

in nauibus laqua, quam in opidisin terra

Commorentur.

- vigesimo, communis est Regiae prosperitatis amantium sententia, ad inimici potentiam prorsiis eneruandam, desinsolentem eius animum deiiciendum, nihil esse compendiosus, quam si suas in hostilem agrum Rex copias ducat .partim, ut Regiarum prouinciarum incola ab incommodis&damnis, quae militaris& castrensis turba secum trahere selet,immunes agant;partim,ut hostis ipse belli incomm da suis etiam in visceribus sentiati quod alia

pulla illius edomandi ratio appareat. Quam

102쪽

5modissime aut id fieri poterit,si eis arans Isialam flumen duae validissimae, rebusque omnibus necessarijs, ut commeatu militari, anno na, armis, milite, instructissimae condantur aseces quas ambas pons naualis nectat ac combibet.Fateor, Brefordiam commeatiis aduectiori satis incommodarees nocere posse: at cum opidi huius ciues nonnisi unum per aggerem exire redire possint, duabus arcibus vicum que paruis in vicinia erectis, hoc tolli ioco, modum commode satis potest.

Vigesimoprimo, pius ex ipsismet Belgis XXI

locorum omnium Madituum peritissimis, etiam in Hollandia kZelandia natis, audiui, s lius longe fore, ut, cum vicinorum Regum ac Principum potentia,armis,pecunia rebelles ita iuuarentur, ut,humanitus loquendo, eos sit iugare videretur impossibile;tunc suis eos aquis

Rex faceret innatare, omnes eoru agros, campos,animalia perfossis aggeribus immergendo, itaque omnem internam domi natam potentiam eis eripiendo quod aggeribus varijs perfossis, factu haud dissicile foret.itaque plusi quam duce tertiae Hollandiae ac Zelandiae partes aquis inundarent,ri ad annos plurimos inutiles manerent,aquarum pretda.Quod ducentorum trecentorumve aureorum,qui rei huius executoribusre confecta addicerentur,impen

103쪽

Et sane, multo mihi videtur satius, Hollandiam ac Zelandiam tb aquis mersam natare, quam sto Regem thesauros, non sine notabili Indiarum suarum si non amissione, silitem exhaustione,& sempiterna cum Hispania inquiete,quae suo praeterea robore, tot generosis stib- nituis militibus,identidem exhauritur , non sine grauiorum periculorum, maioris aliquot post annos iacturae metu, hcassiim in eam recuperandam profundere. Si pari Hispania facilitate ab Hollandis obrui aquis posset, ad triduum non exspectarent. PE A s. Incredibili haec animi mei cum gaudio ex te audivi hinc viginti aureorumillia aeque cara non habeo, atque hanc tecum de Belgicis rebus a tanto tempore mihi expetitam agendi oportunitatem. Unde etiam aeternum

me tibi deuinctum,& perpetuum clientem forespondeo.Sed unum est, quod perispe mihi dubium mouet. Esto namque ex ij quas attulisti rationibus sele meridiano clarius videam,Regem Belgicae suae rebelli iugum posse impone- .re aliquis tamen mihi superest scrupulus, in quo animo ipse meo neutiquam possum satis facere,aut,quo minus dubitet, impedire. Quo modo nimirum si Galli Anglia Dani Sue' diae Reges, ipsis Germaniae Principibus etiam suppetias forentibus, quo Hollandos contra Hispanoi si potentiana tuerentur, aperi rupto

104쪽

UE RIDICUS BELGICvs. 1 foedere, vim omnem armorum aduersus Regem nostrum conuerterent solus ipse tot potentium Regum impetum excipere,in suas a tanta violentia prouincias ac regna defendere valeretpsoNAVENT. Quoad Angliam, nemo id mihi facile persuaserit norunt siquidem Angli, Hiberniam insillam commodissimum esse locum, quem nullo cum labore, iamimpendio Hispanus queat occupare;v qua nulla in Euro paprouincia commodiores tutioremque nauibus stationem praebentes portus habeat. Quos si Rex noster inuadat,quem Anglice statum futurum putas, hoste tam vicino, anglicana. littora quotidie infestantes Ipsa adhaec Anglia undiqueri aperta, Maccessibilis cst, vixit vllium munitum sit opidum, quod accedentem hostem arceat. Scotia quoque non minus patet quam Anglia, nulla pene quae hostili incursioni resistant,habet loca. Denique modum non video, quo necessariam bello alendo, aut nouae semper classi comparandae,Anglus pecuniam coaceruet vel inueniat. De Gallia multo id minus timere positim. licet enim Galli exterius sepe parum prudentiae praeseserant suis tamen in consilijs ac pro- politis prudentes, maturi,cordati,viriles,&pro uidi sunt: cumcl; iam instat prae foribus periculum, non raro eos prudentiores videas, quam

105쪽

alios permultos, qui magnum prudentiae spe

cimen nonnisi exterius ostentant.

Cur autem Gallus apertum, pace disiupta, Reginostro bellum minime sit indicturus, hi rationibus adducor ut credam. Prima, quod arctissimai duplex inter eum Regem nostrum intercedat assinitas quamqua non igno rem, vix ullum apud Reges sanguinis sensun reperiri, cum unicuique Regum regni siti salus, bonum,incolumitas assinis, sororius,frater,imqpater mater sit.Vt quoddam Regem inter ac regnum, initum matrimonium dicas,cuius ille causa serores, fratres, patrem iuxta ac matrem relinquatri obliviscatur. Secunda, maior Gallorum Regis mihi vid tu pietas ac religio, quam ut cum fidei C tholicae hostibus, eadem in causa aduersus starorium suum conspiret isseti adhaec is passim cognomento dicitur;propterea neutiquam mihi in mentem venire potest, ut is apertam dis . Ie meridiano clariorem Hollandorum iniqui talem iniustitiam tueatur,ri Christianis a mi sitis eos, aduersus naturalem, legitimum nativum Principem situm rebellantes protegat. Nam quemadmodum is merito succe fieret, si Rex noster rebellantes illi Rupellanos armis suis foueret,impiamque illorum causam tueretur firmaret ita &noster iniuria in sibi

fieri queri iure posse videretur, si suis Franco-

106쪽

tauos Regi suo rebelles protegeret, iniquam illorum causam faceret suam. Quod enim quis dicat&obiiciat, non ideo Gallorum Regem

Bataui Hispani iugum detrectantibus & rebe libus, Christiana su subsidia mitteres, ut illorurebellionem foveat, causam iniquam tueatur, minus etiam ut religionem adulterinam promoueat;sed ut Hispanorum arma a regni sui finibus auertat id& Hispanus hic poterit diacere, non ideo se Rupellanos Regi suo rebellantes iuuare velle, ut ipserum rebellionem foueat nec suppetias dare paduersus legitimum dominum insurgant, remo eius vastationeiax inferat,ac perfidae religionis suae terminos longius extendant; sed dumtaxat, ut Gallorum a regnis sitis potentiam amoliatur.qdam non est quod timeat, quamdiu illi Rupellensibus edomandis&copescendis distinebuntur. Et hanc, unicam rationem videri , quae Regem nostrum ad illos iuvandos posset inducere. At quis hanc

in illo rationem probet aut dilaudet Idem vero de Gallorum stippeiijsmarmis, quibus

Batauorum rem fulciant, dicendum est.

Video adhaec,Gallum Valle Tellina recuperanda,& Sabaudo Duce aduersus Genuensium Reaip. fouendo distineri adeo ut, si se Regis nostri hostem palam declarare vellet, tertium conflare exercitum, quod sine ingenti pecu

107쪽

niarum vi fieri nequit cogeretur. Demus vero, cum ses Hispano hostem declarasse . ubinam ergo prima hostilitatis sanargumenta edet In Belgas armorum vim conuertet ijs certe haud dissicile erit, vim vi repellere.non tunc aragoni MCatalauni quinq; ac viginti armatorum millia, suo sere collecta, paruo in Galliam negotio poterunt emitterep. non Poloni Croatae, tali data occasione, viginti equitum immissis millibus uniuersam qua patet Franciam vastare, depeculari pIn Hispaniam potentiam suamis belli molem conuertet non regnum eius , Germaniam mel gium versus undiquaqtie patet , incursionibus obnoxium esto In Germaniam

crgo copias educeOHispaniri Belgae nullo non

tempore in Galliam possunt irruere. Et haec illum videre non putas adeone blennum&fatuum eum existimas, ut ab Hollandis quo- .cumque velut naso comprehcnim se abduci pasturus sit aut ut . quo niu Buckingamilconceptum in nos odium malevolentiam vici- , scatur excentis regnum omnes suos periculis exponere proles hilo ducat Taceo praeterea, quoad Rupessanos illum, utcumque decies fideljtate ei scripto iurassent, nullatenus posse esse securum vis namque, militem Regium bello externo distineri, facile, quaesito in speciem colore ocoasione, mU

108쪽

nitiora quςdam opida Regi parentia,inuadent quod ille certe nequit ignorare,ut qui ex historijs,&ntariorum suorum gestis Caluinistarum genium, indolem satis perspectum habere potest; non aliter pacem petentium,& quietem amantium, quam dum res ipsorum domi assiuelae prope desperatae sunt illam verbiiolantium, dum laetior alicunde assulgetibrs,

meliorem rerum euentum sperant cum probo

gnari sint, in turbida aqua tutiorem esse pila

tum.Ita porro me harum rationum pondera ac

libramenta suas insaric pertrahunt, nemo Vt facile mihi persitaturus sit,Gallum initam cum Hispano pacem violaturum;nisi,ad peccata aut nostra,aut Gallorum, aut virorumq; castiganda, tale quiὰ fieri Deus permitteret. quodde clementissimo illo Patre nos nefas est credere, utpote qui regna illa, Regem traimque, perinde ac filios carissimos, tueri selet ac protegeret ingentibus licet ac frendentibus ut usque aduersarijs) semper, uti confido, coli seruabit atque defendet. Neque etiam mihi perstiadere, aut a meipse possum impetroire ut credam,Gallum cum An glo,coniunctis pariter viribus, Hispanos ado turum.Norunt quippe Galli, ad eb etesii non esse, Anglum potentia crescere ut qui priscas Anglorum inGalliam, tensiones, iura non

ignorant,di quid ab ijsdem haec olim passa sit

109쪽

,1o ERIDICVS BELGI CVRetiamnum recordantur. recens enim illorum adhuc memoria est,&Regia urbs Parisij,ac potissima regni portio exercities uitiae locupletissimus est testis. Sed demus id ita fieri,s Gallum secietate armorum cum Anglo inita, non modicam Hispanis partem occupassi quid tunc Gallo, ab Anglo iam potentiore, latius imperante, aliud exspectandum , quam ut hic, fortuna laetiore iam arridente, a Gallicanis Caluinistis suis in Evangelio fratribus, suffultus Madiutus,prisca sua iura armis repetat, uti a maioribus illius olim factitatum non semel, ut qui etiamnum, in praetensionis spei sitae signum,Francorum sese Regem appellare non dubitat ut maiorem Gallia sibi ab Anglorum potentiavi magnitudine, quam Hispanorum, metuendi causam habeat.Ac proinde,hon prius Galliam tutam ac securam esse posse arbitror, quam Anglo ad angustias redacto exhausto,&ad pristina iura per bellum repetenda impotente;cum quotiescumque ei libuerit, optimam ad ipsa bello marinis alleganda occasionem habeat. Sapientiores ergo duco Gallos, eosque praeterita, futura coiitingentia ac possibilia prudentius excussuros,ac in rebus biis circuminspectiores fore arbitror , quam ut, praecipiti in Hispanum odio acti, haereditario lato hosti ho Anglo arma velut in manus tradunt,adpriastinam Britanniam suam dentio inuadendam,

110쪽

indeque tum sua, tum reformatorum Hug nottarum arma ulterius proferenda; venientiabus praesertim in partem Batavis, qui ad fratriabusibis in Christo, eiusdem secum fidei, auxialiandum, causam eorum tuendam,magis se putant obligari, quam Christianissimo Galloiarum Regi cuius illi ob eam quam profitereres tuetur religionem,iuratissina stat hostes. Denique videbis Gallos suis in conceptibus maiorem re iam agi coepta prudentiam oste dere,quam initio prce se ferebant; adeo ut est shuso finis longe sint alia, quam ea prima rei species futura prodebat Norunt quippe, Deo dante fieri posse, ut ad Regem suum Hispania ense sceptrum deuoluatur imo facilius, quana ad Borbonios deuolutum est Gallicanum, cum iam quatuor de stirpe Valesia masculi fratres

superessent;etiam facilius,quam FERDINANDus ad Imperium Romanu peruenit, cum sex M Σ1MILIANO Imp. essent filii, quoru etiam quinque satis prouecteteri maturae aetatis fuere.Quis umquam credidisset fore, ut Lusitanicum sceptrum regnum ad Hispanos de solueretur Mirabilia sane si int opera Domini, incertita

mae mundi huius reuolutiones& vicissitudines. Vide, quam arcana admirabili rerum deuo tutione Austriaca nobilitas Burgundicae potentiae,& deinde Hispanicae & omnibus quae haec possidet,coronae annexavi ataciata fueritaeui

SEARCH

MENU NAVIGATION