장음표시 사용
1쪽
5쪽
PHILOS. ET MEDIC. DOCT. ANAT. ET BOTA
AD DIEM XV. MENS. APRIL. CID IS CCLVII.
I N C E R E V M TRANSFORMATIONE
7쪽
uaelibet Deum refert herba, omnesque earundem partes, vilissimae etiam visae, de summa creatoris sapietatia et potentia testantur; harum autem illae in primis curiosorum admirationem diu mouerunt, et adhuc maxime aestimantur, quae speciosa sua cori ita atque insigni eius pulcherrimorum colorum varietate reliquas antecellunt easque superant. Quales sunt Pasii- florae, Leonuri, Auricusae, Eetiniae, Commetinae, Colocasiae , Aloae.
Mesembryanthema, Caryophylli, Ranunculi, Fritillariae et bulbosae plurimae Irides, Tulipae, Hyacinthi, Haemanthi, Amaryllides, Brunsvigiae et centum aliae. Ast quaecunque his insit elegantia, tamen, ut nobis videtur, non comparandae cum illis, quae latissimum plantarum eampum, veteribus incognitum, America exhibuit et succulentarum nomine vulgo insigniuntur. In admirationem rapuerunt curiosos horticultores Euphorbiae, Opuntiae, Ceret, et quae certe primum nominandae fuissent, Melocacti. Hae ultimae non quidem speciosum, colorum varietate et odore singulari praeditum, florem, sed curiosum et nunquam satis admirandum habitum, plantaeque propriam faciem ostendunt, et hac ratione ab omnibus, quotquot sunt, stirpibus maxime diuersae inueniuntur. Veteribus una, a CLvs Io in Exotici S depicta, et a C. BAvHINO commemorata, cognita fuit species, quae ex quatuordecim angulis iasubrotundam figuram coalita adparet; Recentiores vero aliam adhuc, a PLVRNETIo forte primo delineatam et in Germaniae hortis nunc ubique cultam, inuene punt. . Huius, priori omissa, in praesenti dabimus deseri.
8쪽
ptionem, nonnulla de characteribus genericis assinium plantarum et singulari eius mutatione commemoraduri.
In America, ut diximus, eiusque calidissima parte, in primis insula Curassauica crescit rupibusque adhaeret, et hine, cum frigoris impatientissima sit, apud nos toto anno in Caldario, pauco humore soloque con tenta, colitur, ibique floret et fructum praebet nostra planta, quaς dieitur :Ficoides s. Meloeactus mammiliaris glabra sulcis carens, fructum suum undique fundens PLVRN. Alin. I 48. t. 29. f. I. Melo carduus mammiliaris maior sessilis globosus spinis breuioribus MORIS. H. Ox. IIL ITI. Echino meloeactus minor lactescens absque tomento cylindris strictioribus Par. Bat. Prodr. 33 I. Fieoides occidentale spinosum minus absque tomento H ER M.L. B. 67O. Echino melocactus minor lactescens tuberculis seu mammillis maioribus HER M. Par. Bat. I 35. c. s.
Fieoides seu Ficus Americana sphaerica tuberculata lactescens flore
albo COMMEL. H. Amst. I. IOS. t. Meloeactus americana minor BOERH. II. 83. I coides Africanum sphaericum tuberculatum lactescens s seupy- . ramidali Imbro ERAD L. Pl. Succul. Dec. III. P. I I. Cactus subrotundus tectus tuberculis ovatis barbatis: L1NN. H. Clissi II. Vps I9 I. Spec. I. 455. ROY278. ACH. 6s. HALL. GOett. I S. Radice tenui, fibrosa, ramosa ex albo cinerea sulcitur planta, cuius habitus et forma plane singularis est. Quando enim ad persectum statum accessit, sphaeram, vel pozius maiorem hemisphaerae partem, repraesentat, quandoque vero, et si per Plures annos durauerit, Oblongam, teretem, inverse conoideam, figurali' adsumit. Altitudo pro aetate varia est, aliquando octauam pedi S partem Vix superat, aliquando etiam ad semipedis magnitudinem ascendit. Et dum ira excreuit, erectum plerumque situm retinet; colimus Vero etiam eiusmodi senilem plantam, quae sorte, propter adnatarum prolium copiam et pondus , exsiccatasque et contra-
9쪽
ctas fibras, inferiori in parte deorsum incuruatur et horizontalem situm obtinet. Basin totius plantae constituit cylindraceum, molle, carnosum quasi, corpus, cuius externa peripheria omnis copiosas mammiliares protuberantias emittit, quae latiori sua parte corpori adhaerent, se inuicem fere attingunt, conoidem figuram reserunt, et obtuso apice finiuntur , eoque a se inuicem distant. Apicibus his breuis tenuissima albida lanugo et spinaei rigidae , acutissimae, rubentes, brunae, accrescunt, Humero incertae, decem saepe ad quindecim, quarum aliae, in medio haerentes, erectae, fere longiores, laterales, sursum deorsumque directae, stellae instar expansae et minores sunt; hinc dum spinae unius tuberculi alterum sere attingunt, tota superficies plantae horrida fit, et ab omni externa laesone tuta ac intractabilis redditur. Tota planta, quacunque parte vulnerata, lacteum succum stillat, qui vero vix acris dici potest, dum, Vt HERMANNvS l. c. aliaque reserunt, ipsa pulpa, ex viridi pallida, cucumeraeeum saporem habeat, et sub cineribus ustulata comedatur. Tubercula externe, eorumque basis, cui insistunt, viridem splendentem colorem habent; in nostra vero decumbente senili planta, inferior pars exsiccata, hinc angustior reddita, cineream lignosam faciem, et spinae nigrum colorem, Ostendunt.
Veros ramos nunquam profert, sed ut plurimum ex uno, papillas serente, corpore construitur, senilis vero planta hinc inde, et in lignosa et viridi parte minores maioresque adnatas habet iuniores plantas, quae matri simillimae sunt, et cum eadem adhuc coniunctae florent fructumque serunt. Ex interstitio enim papillarum, ubi alias, ut dein dicendum erit, flores emergunt, quaedam minima tubercula simul e nascuntur, substantiam corporis perforant, et dum increscunt, numeroque semper augentur, circumposita tubercula ad latus premunt, comprimimique eadem, ex conica inferne planam figuram adsumunt, et hac ratione lente incrementum capiunt. Haec ramosa quasi planta non multum certe diuersa est ab illa, quam monstrosam dixit u ALΥΗΕRus in designat. Hort. p. 3P3. et in qua ex una sede et radice plureS ad latera enatae erant plantae. Stolones enim prolesue ex inferiori parte, ut in Sedo maiori, pullulascentes vidit quoque MORIS ONus, et hinc ubique eiusmodi nouas plantas oriri posse colligimus, simulque iisdem nos felicissime multiplicasse stirpem monemus. Cauta scilicet manu iunior ab antiqua planta separatur, per certum tempus extra terram in Caldario soli opponitur, et ex-
10쪽
sceata paululum parte inseriori, ubi sectio facta fuit, terrae immittitur.
Vt enim aliae succulentarum partes, ita et hae, certo putrescerent, si statim post separationem et humidae adhuc terram attingerent. Ex hac lactescente Cadio Cl. HERMANNus duplicem speciem effecit, aliamque manam illas maiores et alsam minore Shabere assumsit. Ea, quam hactenus descripssimus, primam eius speciem constituit, alterius vero tubercula minora, minus protuberantia et pressius inuicem cohaerentia esse, et aculeo 3 longiore S i tenuiores mitioresque habere, ac simul tenuiorem sed copiosiorem lanuginem intertextam ostendere, refert. Qui omnes Vero characteres iace perpetui sunt, neque , ad species definiendas, susscientes. Immo sorte posterior, ut instituta docuit comparatio, iunior modo planta eris. In nostria certe senili tubercula maiora, et ubi illa exsiccata sunt, rigidissimos aculeos, nullam autem amplius lanuginem inuenimus. Ideoque nec species erunt nec varietates, sed propter aetatem modo parum diuersae plantae. Hac ratione quoque duae, a MORI SONO l. c. recensitae species, quarum altera elatior et caulescens maior Oualis spinis longissi.
mis altera minima sessilis uberior spinulis imbecillioribus dicitur, diiudieari debent. Ex.tuberculorum interstitiis constanti naturae lege, nunquam, ut MERMANNYS quidem refert, inter ipsos aculeos, fores prodeunt solitarii; ita vero, Vt non ubique et omnes simul, sed aliqui modo et hine inde, nunc in hac nunc in alia Parte, originem ducant, et cum tubercula, ideoque eorum etiam interstitia, Vlteriori vegetatione multiplicentur, nouis semper generandis floribus occasio et spatium praebetur. Ubi autem semel flos enatus fuit, ibi de nouo eiusmodi propullulasse, nunquam deprehendimus. Prodromus gemmantis floris tenuis est, mollis et albida lanugo, ex qua tandem ille emergit et successive increscit. Eius inuolti crum extrinsecuS ex albo Virescens, interne albido colore nitens, calice constat oblongo, tubuloso ventricoso, in summitate in sex plerumque lacinias diuiso, et corolla polypetaloidea, siue ex plurimis minoribus pe- talis inter se inferius et cum calice quoque coalitis, ex latiori basi in tenuem purpuream cuspidem attenuatis, composita. Fila mei Ita antherisera multa, corolla breuiora. calici adhaerent, et stylus simplex, staminibus aequalis stigmate multifido terminatur. Eo tempore, quando flores in persecto statu inveniuntur, ollarium Vix adparet; stylus enim, Per inuolucrum transiens, ipsi fere tuberculorum interstitio inseritur, dum autem, foecun