장음표시 사용
11쪽
hiatione peracta, marcescere incipit flos, tune inter tubercula sub calice emergit albidum, vel luteolum, Plano convexum corpu8, quod lente ex ipsa quasi planta protruditur et in baccam tuberculis parum longiorem, eleganter rubram, sanguinei coloris splendentem, mutatur. Figura eiusdem secundum interssitiortam magnitudinem comparata e1L Dum enim tubercula inferius sibi propius adstant, et in apice a se inuicem distant, fit,
ut inserius angustior sit fructus, proportionatim augeatur, et hinc co num inuersum repraesentet ,' ideoque non bene cum capsulis Capsici mini
mis comparauit eundem HERMANNvs. Licet autem inter mammiliares
protuberantias haereat fructus, tamen, dum persectam magnitudinem acquisiuit, tubercula, ante conica, nunc angulosem figuram adsumunt. Bacca mollissima est, et tenerrima etias membrana humidam pulpam ac plura minuti si1ma oblonga nigricantia semina inuoluit. Ita Caldario eadem non sponte separatur et decidit, sed, si annexa relinquitur, success ue, ast lente, exsiccatur, Omnique Pulpa consUmpta, Vnilocularem, aridam, corrugatam, sordide cineream, capsulam repraesentat. Notandum praeterea, fructum nostrum semper umbilicatum esse; inuolucra enim, flores et ipsa sfamina, slsusque non decidunt, sed marcescunt modo, exsiccantur, corruganturque et prominentem apicem constituunt. Lanugo etiam, florem praeueniens, nunc quoque ades , et si bacca a sede sua remouetur, partim eidem adhaeret, partim interstitiis tuberculorum adnata manet.
Naturalis huius plantae per semina sit multiplicatio, quibus non modo in patria solo, sed apud nos quoque peragitur. Tentavimus ipsi, et ab aliis tentatam illam propagationem vidimus. Ex semine enim, quod
parum madefactae , bene cribratae, et arena subtili remixtae terrae, ii posuimus modo, ViX Vero eadem teximuS, pilosum minimum tuberculum enascitur, quod tardissime increscit, et inina tres quatuorue annos ad mediocrem magnitudinem accedit. Facile autem enatae minimae plantae
putrescunt et moriuntur, nisi in humectatione admodum soliciti simυs; vix enim aqua aspergi et humectari debet terra, sed linteum modo madidum eidem imponi; porro etiam a nimio solis ardore sedile destri uimur ciquasi comburuntiar tenellae proles, hinc et sollicite ab eodem defenden dae. In nostris ergo hortis huic, curiosae quidem sed admodum labo riosae, propagationi illa, quae fit per soboles, ex adulta planta enatas,
omnino praeferenda erit. Vallia
12쪽
Uaria nostra planta obtinuit nomina; Echinomesocactus a CLYSIO primum dicta fuit Eltera species, quod nomen retinuit HERMANNus; alii
vero, Vt C. BAI HINVS et I OVRNE FORTIVS, melo cactum modo adpellarunt.
qui fere omnes etiam, Ut singulare genus has plantas considerarunt; TovR
NAgus eas cUm Cereo, Opuntia, et Perestria coniunxit, omnesque tacti nomine insignivit; secutus illum fuit RoYENVS, WACHENDOR FFIVS, HALLE Rus, aliique, separatim Vero haec genera recensuit LuDwIGIvs. Vix
autem aliam, quam in habitu et facie propria, disserentiam inter eademinuenimus. Habitu S vero in methodica plantarum dispositione hisce temporibus adsumendus non est, licet Cel. 1vSSIEV scribat: genera plantarum quandoque firmari posse ex ola inspestione figurae externae plantae, peculiari habitu differentis. Calix, corolla et foecundationi concessa
oretana, in omnibus diffis generibus conueniunt. Et licet HEx MANNUS, Ruppi VS, BOERH A AVI VS aliique, Ceret et Opuntiae florem polypetatum, iidem vero Cel. Viri, et in Primis ToVRNEro Ra rvs Melocacti monopetatum esse assirmant, tamen Cel. TREM Ius in Ail. Nat. Cur. Vol. III. p. 4OI. et
Vol. J X. ni P p. 2OS . de Peruviano Cereo recte scribit: Segmenta petato
idea floris cum tribo arctissime cohaerere, ut nec ullum sine violenta abruptione separari Potuerit. Etiam HEVCHERus et I. v DwIGIus in Cereo, κNΛvTHIVS atque MAGNO LIVS in Opuntia, florem monopetatum esse adsumserunt. Calice Meloeacti florem carere TREwIus qui8em putat, ast eodem iure hic, ut in Cereo congeneribusque, es: adsumendus. Fructus succulentus hirtus in Cereo et Opuntia, laeuis autem in Melo cacto, non diuersa constituit genera im O TRE IVS l. c. in Cereo illum immaturum a se visum, non aculeatum, esse asserit; A REYNIus vero in Act. Nat. Cur. Vol. IX. app. p. I 76. in maturo fructu superficiem eius ex meris papillis seu tuberculis constare, et ex centro tuberculorum exiguos fasciculos paruorum pilorum spinula Una alteraue intermixta, et hinc totum Du.ctum villosum et non nihil spinosum, apparere scribit; ast, licet id concedamus, tameia non Vniuerialis est Proprietas. Sunt namque et aliae species, quarum fructus Villis spinisque destituuntur, ut Cercus erecthis fructurubro non spinoso, ab HERMANNO in Par. Bat. p. I I 3. descriptus. Hinc etiam Cel. I REM IVS fmctus notam haud genericam, sed specificam modo suppeditare asirmat. Neque illa, quam Cel. IVss1Εv Adf. Paris. 17l6, et in gw1vs iu imma uro fructu Viderunt, cauitas in maturo adest; ex
13쪽
nnsvN11 enim obseruatione scimus, illum non vaculum, sed innumeris seiminibus in pulpa alba nidulantibus, prout in Melocatio, repletum esse. Aliam horum generum disterentiam a positu ouarii desumserunt aucto- .res In Cereo et Opuntia idem a calice comprehenditur, in nostra autemplanta ouario insistit inuolucrum. Verum et haec res nondum plane euicta est. Diximus enim florendi tempore in Melocacfo ouarium plane non adparere, illudque in planta quasi adhuc contentum et externe modo a calice cinctum esse. Neque, licet supra frues um calix marcescens haereat.
inde concludendum, semper ita situm inisse, infima forte calicis portio
cum ouario concrescit et integumentum fructus constituit, reliqua et superiori parte contracta et exsiccata. Semper enim inuenimus, OUario parum aucto, eius apicem plano convexum, a calice instar operculi tectum, et ab eodem quoque lateraliter circumdatum, esse. Etiam in Cereo dubia adhuc res est; quia TREM' IVS tubum ouario insidere scribit, et D REYNIus monet, partem tubi floris exsiccatam extremitati fructus adhaerere, et iure umbilicatum illum dicendum esse. Aliam denique Cl. LINNAgus notauit disserentiam; et Melocactum ad mon*coJledones, Opuntiam vero, et secundum EoERHAAVIvM Cereum quoque, addicotyledones plantas pertinere docet. In priori id per experientiam cognouimus, reliquas autemplantas, e semine enatas, nunquam vidimus. Ast sit ita, habeamus dictis fidem, non tamen, Vt recte asserit L IN NAEVS. genus naturale inde se. parandum est. Nil ergo praeter habitum remanet. Qui tamen a recen.
tioribus botanicis iure negligitur. Nonne aphyllae et spinosae Euphorbiae species ab aliis, et nostratibus maxime, disserunt, et tamen Omnes unum genus constituum. Etsi etiam habitum pro fundamento diuisionis assu mere vellemus, Perest i a quidem, fruticosa sua statura, Vero caule, ramis foliisque a reliquis separanda esset, Cereus vero, Opuntia et Melocactus unum genus constituerent ; in primis cum Opuntiae Cereidue species inter se disserant, et Melocacius, singulari naturae casu, in Cereum quandoque. licet rarissime, mutetur. Clementissime enim demandata nobis horti Academici cura, inter Cerei species unam ostendit hortulanus, quae sua industria ex semine, non Ceret, sed Melocaeli, enata atque hactenus culta fuit. Mira relatio et sere incredibilis. In cultura plantarum varias quidem hactenus nati. tationes obseruauimus, etiam de nouo vegetabilium exortu diu conuita
suimus, de hac vero singulari mutatione nihil antea vel legimus vel au-
14쪽
diuimus ideoque deceptum suisse hortulanum primo existimavimus.
Verum re accuratiUS perpensa de Veritate rei amplius non dubitauimus. Ex 'semine enata fuit planta, et ex illis, eodem tempore satis, quaedam tenellae enatae stirpes Melocacti faciem, una autem harum alienam et Cerei similem figuram, ostendebant. Semina autem ex ipshis Cacti bacca, in horto enata, desumpsit hortulanus. Nec existimandum, horum seminum unum alterumue ex Cerei fructu forte originem duxisse ; scimus enim Cereunt, omnesque eius species, licet florem producant, nunquam, vel rarissime, maturum fructum et semina, propagationi apta, in Germaniae hortis exhibuisse , ideoque seminum miscetam factam fuisse non probabile videtur. Neque, ut sancte testatus fuit hortulanus, aliunde eadem accepit, et si sortet etiam ex calidiori regione transmissa suissent, illa, fimeto vel in tepidario calefactae terrae mandata, vegetasse, adhuc dubitamus, cum nullam apud nos ex semine enatam Cerei speciem viderimus, et illius, quae Scolopeiadrii solio dicitur, semina, saepisi1me a nobis sata, nunquam excreuerint. Ipsa Praeterea nouiter orta Ceret planta peculiare quicquam et ab aliis diuersum monstrare videtur. Conuenit illa cum Cereo siue Cacto quadrangulari longo erecto, angulis compressis L INNAEI, Spec. I. 466. Anguli scilicet quatuor sibi oppositi totidem alas constituunt, prolandos intercipiunt sulcos, Ut in margine, per certa interualla, la- nuginosum capitulum, et inde ortos sex, septem, pluresue rigidos aculeos, radiatim expans S, ostendanti Ramorum vero ortus et infima caulis parsa simili Cerei specie quodam modo dissert. Ex radice enim surgit simplex truncus, qui dimidii pedis altitudinem attingit et quadratam figuram reseri; non Vero anguli sulcoS constitutini, latera potius aequalia sunt, et obtuse quadragenam faciem modo habent; loca etiam, ubi spinae exeunt, propiora hic, quam in superioribus partibus, inueniuntur. Praeterea rami non undiquaque oriuntur, sed ex uno loco, dum scilicet dimidium pedem attingit caulis, quinque simul exeunt, qui simul sumpti latam et flabellisorinem plantam constituunt. Hi diuersum incrementum et altitudinem monstrant; duo enim, in uno latere orti, duos pedes longitudine vix superant, in altero autem latere unus tres pedes aequat caulemque at titudine attingit, duo autem alii, ex eodem loco orti, mulio minores sunt, vix pedem longi, et debiliores. Nec hi rami, nec continuatus cauli S, Vt quidem in alius quadrangularis Ceret exemplis vidimus, nouOS ramos emittunt, sed simplicissimi, angulis recto tramite incedentibus, assurgimi,
15쪽
omnique anno ulterius elongantur. Florem nulluna hucusque dedit planta. Expectamus illum anxie, et certe tunc noua admiranda erit mutatio. Ita comparata haec singularis Melocase i metamorphosis. Et licet insilia sint, quae pro veritate eiusdem militant, forte tamen aliis, et nobis ipsis, adhuc sallax videtur obseruatio. Ast nouum veritati accedit robur. Nouenim primi sumus, qui hoc naturae Phaenomenon enarrant atque cum eruditis communicant ; Verum potius Cel. IAC. BREYN'IVS in Prodrom. rar. plant. ab eius CL Filio IO. PHILIPPO editis p 22. Echinom elocailum, in Cereum spinosum transformatam, recenset, illumque contra naturam enatam plantam in horto Academico Lugd. Batauorum se obseruasse resert. suEYNIo certe fidem damus, et licet ipse Clar. Vir ex relatione aliorum forte hoc enarret, tamen illum, non nisi de veritate conuictum, illud memoriae causa adnotasse existimamus. Quod itaque in horto Lugduno Batauo natura produxit monstrum, idem quoque in horto Wittebergensi producere potuit. Ita obseruatio nostra Breynianam, et Cel. EREY.NII nostram, egregie confirmat.
Sed conuerto me nunc ad istud negotium expediendum, quod mihi haec qualiacunque proponendi occasionem dedit: Scilicet iam commendandus est Nobilissamus et Doctissimus
Rigensis. Medie. Candidatus Dignissimus, qui de vita sua et studiis haec nobis exhibuit:
Porens meus IOHANNES SAERNO V V, e imis Rigensis adhuc vivens. Mater mea ANNA M A R IA, OVES Est ciuis cultisdam Dorpadiensis Filia , iam mortua. Ex his ἴgo die XXVI mensis Februarii anno cIo Io CCXXXIII natus sum.
Hi optimi parentes tauto me semper amplexi sevi amore , tau tamque in me educando collocaueruVt operam, tamque egregia beneficia , ut emunierare si omnia vel Hi merita, verba certe dea '
16쪽
ficerent: qua propter ποο pessum, quin publice bie Deum obse crem supplex , velit probi irim adbuc superstitem patrem , matre iam desiderati. sma inter eoelites degente, diutifime saluum
feruore ac fossitem , eiusque valetudinem , quo per senectutem sit ma satis gaudet , ita roborare , ut indies maiora ilitus augmenta Ievtiar. Iis igitur , quibus imbui revera aetas debet , disiciplinis priuatim infructus , permissu parentum ad ea bedralem scholam , quae Rigoe floret, accesti, quo ex celeberrivri Dona. IOSEPHL
, ILLESIA ESSE NIL LOLLI SCHMI Conrectoris, et
K IXDLERII Eectoris institutionibus doctissimis von parum profeci. Sed ineredibili erga Chirurgiam clivore ductus , Mita.
niae Chirurgo cuidam non incelebri me in ea erudiendum tradidi. si vo focto insimul etiam erevit medicinae addiscendae cnpiditas; idcirco celeberrimorum , qui Dresdue in Cosiegio regio anatomi. co - chirurgico - medico medicinam profitentur, Uikorvw fama eam
citatus Dresdam profectus sum Ibi licuit mihi IPostris Consili Θrii oufici et Archiarpi Regii HAENELII, eroditissimis proe.
te Donibus publitas , quibus artem medicum docuit , Nnteresse, et simul priuati eodegit , de cognoscendis et clirandis morbis Deve. reis , frustam ex ore idius doctissimo capere. Demonstrationeson romieos D. D. PIT SCHELII publice vidi, ei priuatim physiologiam ab eo audiui. Eriam ipse ita anatomia me exercui fecalido et perscrotaiado cadauero. D. D. MONTANVMobirurgiam et ariem obstetriciaw docentem Mudiui eique cci fuisoperationum Aunuum ivstituenti adfui. Neque mivus mihi per
17쪽
XIII missuru fuit in noscomio visitantem aegrotos HAENELIUM qui, et hujus Experientissimi Viri de habitu aegrotorum iudicia atque ordinatioves Iam medicamentorum , quam diaetae percipere ; uti etiam operationes in hoc accidentes a DexterrimuMON T ANO administrotas obseruaui Quibus laboribus Dres e per aliquot annorum decursum feliciter, ut phto peractis, Vit tembergam , adstudia medica ulterius excolenda me contuli, quae alma litterarum mater audiendi Viros, ex arte Apodinea longe lateque claris mos, facultatem Mibi concesssit uberrimam. Et quidem Mognis atque Experieuti sennus D. LANSGVTH. P. P. O. et Facultatis medicae Senior Grauisswus, medio ivam practicam et fore em me docuit, Magnis. vero atque Experientissimur D. B O E HM E si V S Analom. et Botavio P. P. O. Semio sicam physiologicam, Pathologiam et fotavicam mihi exposuit.
Moguis. ΓOSIV S Ph e. P. P. O. Physica me instruxit. Ex elion simus HILLERVS Poeseos P. P. Philosophiae cognitionem mihi suppeditauit.
18쪽
Ita scientia atque peritia instructus Gratione nostrae Facultati desiderium stilina modeste exposuit, summosque in arte salutari honores pe. tiit; itaque in numerum Candidatorum receptus consueta subiit examina, in quibus laudatissa morum in nostra arte prosectuum pulchereima dedit specimina, unde etiam supremi in hoc genere documenti, disputationis inauguralis de Regimine Gravidarim et Puerperarum habendae ipsi facta est copia, quam totam Auctor conscripsit, et sub Praesdio Viri Il. lustris, Excellentissimi atque Experienti itimi γ. DANIELIS ILHELMIT st 1 L L E R I Consiliarii Aulici, Medicinae Pros. Primarii, cetera Fautoris et Collegae nostri honoratillimi, d. XV. Mens. April. ventilabit. Ad
quem solennem Actum RECTOREM ACADEMIAE MAGNIFICUΜ, ILL STRISSIMUM COMITEM, ACADEMIAE PROCERES FAVTORES et CIVES,