Synodus compsana et campaniensis ab ill.mo et rev.mo domino Mich. Archangelo Lupoli archiepiscopo compsano campaniensis ecclesiae administratore celebrata ...

발행: 1827년

분량: 377페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

171쪽

ISasint, superpelliceis induti , et loco, ubi commode audire , atque ab aliis videri possint, opportuno 3 sedentes. Qui contra saxit, Missae, aut Vesp rarum, quibus proxime interfuerunt, distributi

nem amittat.

XXIX. Νo quid detrimenti Dei cultus in C

thedrali Ecclesia patiatur, interdictum Capitulo v lumus , peculiaribus interesse processionibus. Quanvero ex Paroeciis, vel Oratoriis cycdiuntur, nisi Bectore Parocciae , in cuius regione sestum agitur , interveniente, fieri eas omnino prohibemus. X. Statas ab Ecclesia procemiones genor les , et quae publica caussa indicuntur , a Calli drali Ecclesia egrediantur , et per easdem Ecclesias , eademque itinera, liuibus ab antiquo sieri

Consueverint , ducantur.

XXXI. Meminerint Capitulares Decreti Sacr sancti Concilii Didoniini, Sess. XXIV. de reform. P. XII. Obtinentibus in Cathedralsius, aut Coia legialis Ecclesiis Digni ales, Canonicalias, Pra

bendas , atii portiones , non licere vigore cum libet flattici, aut conmetudinis, ultra stra men ses at iisdem Ecclesiis quolibet anno abesse, salvis niliraminus illainum Ecclesiarum Constit rionibus , quae longius servitii te us requirunt. Cuius auctoritatu tres absentiae menses ita sunt numerandi, ut in iisdem dies omnes, Sive Comtinui , sive interpolati includantur. Proinde qui a

172쪽

Choro vacant ultra nonaginta cuiusque anni dies, pro absentibus omnino habeantur ). XXXV. Videant praeterea, ne treS meDSes V cationis a Choro incidant tempore Adventus, vel Quadragesimae, vel maximis anni solemnitatibus, Nativitatis nempe , et Resurrectionis Dominicae , Pentecostis , et Coiporis Christi, eiusque Octavae,

vel die sesto Sancti Patroni , vel Processionibus Ecclesiae generalibus M. Qui liisce diebus in Choro desiderantur, puncto multentur, et quidem duplici , si in Natali Domini, vel Paschate, Vel Pe tecoste ab Ecclesia absint. XXXIII. Ut Sacrae Congregationi Episcoporum

sua flet auctoritas, neminem ad Praebendatum n strae Cathedralis Ecclesiae admitti iubemus, nisGregoriani cantus specimen anto subierit. Qui s cus id beneficium ante hoc decretum obtinuerit, nisi intra sex menses se cantus examini subiec rit, et comprobationis testimonium Nobis adtul xit, ad superiorem gradum numquam proVelietur.

173쪽

Eccxx si1v domum suam, et orationis domum ipse Dominus vocavit. Quum autem Altissimo Deo ibi maxime tribuendus sit cultus, doceant Persaepe Parochi populum , qua fide , pietate , modeStia ,

et humilitate ad Dei Templum accedere, quant que pavore in eo Versari oporteat; nec desinant emeratoribus iram , indignationem, vindictamque Dei, et mala peMima quaeCumque denunciare. Ι. Sedulo animarum Curatores, EccleSiarumque Praepositi advertant, an qui in Ecclesiam eo Veniunt. exteriori corporis habitu, intimos animi Sui sensus religionis, ac pietatis plenos ostendant. An caput pileolo lanco, lineove tectum habeant, quod indignitatem sapit, et quidem enormem , ubi Mi Sae sacrificio intersunt, et maxime quum Divina Hostia elevatur ; an Altaris mensae innitatur aliquis , vel propius accedat, dum Sacris Sacerdos operatur, Vel per summum nefas quovis alio to-pore Altari insideat; An laicus quis in Consessionali sede, dum vel Concio habetur, vel alia

sacra munia peraguntur, Sedeat. Coeant Veroquam .diligentissime, ne Θ in Ecclesia Dugetur,

praesertim quum divina Mysteria, et inlicia iciatebrantur; ne quis negotiis operam qualemcumque tribuat ne aversus quis Sacramento Euctaristiae Diuitired by Cc oste

174쪽

siet, vel sedeat ; ne cum mulieribus quisquam colloquatur ; ne mendici, dum sacra fiunt, per Ecclesiam Vagentur ; ne in Ecclesia , vel atrio , vel porticu , vel ipso in vestibulo quidquam v nate proponatuP. II. Quum vero in tota Divini cultus ratione nihil ferme sit, quod Divinae Maiestati congruat, et populi religionem magis invitet, quam

rerum omnium , quae in templo Sunt, Venusas,

munditia , nitor , dabunt operam Ecclesiarum Re- Ciorcs , et quibus iniuncta est Sacrarii cura , ut nihil immundum , nihil niaculosum in Domo Dei adpareat, et omnem sedulitatem , diligentiamque adhibeant, ut pavimenta singulis hebdomadis coi

Vereantur ; ut parietes , et tectum , SiVe laqueartum, sive fornicatum, singulis saltem mensibus detergantur , et ubi opus fuerit , sarciantur , d albenturque ; ut quam frequentissime Altaribus, Altariumque ornamentis, ct sacris imaginibus pulmvis , Sordesque cxCutiantur ; ut Sacra Supellex , cuius cuiusque genoris , suis armariis , loculisque dispertita adcuralissime custodiatur.

III. .Videant quoque diligenter , ut fores ad

primas noctis tenebras claudantur, nec patiantur quemquam infra Ecclesiae septa perta tare , .ut pervigilare, neque noctu in Ecclesiam populum admittere . excepta Νativitatis Christi Domini ri Cte , qua ex. Veteri Eccletiae instituto, nocturna

Sacra celebeantur. ' . . .

175쪽

Iv. Α Choro, qui proprius ministrorum E clesiae locus est, praesertim Divinorum ossiciorum tempore , penitus secludantur laici, ne dum diavinis rebus procurandis, divinisque muniis obeu dis vacant, a saecularibus hominibus intertu

bent a

V. In Ecclesiis omnino Interdicta volumus W- Pana quaecumque , tum cornua Venatoria, tubas , tibias decumanas, fistulas, cheles , et psalteria S mphoniaca, theatrorum propria. Quod si in alia qua Ecclesia instrumentorum usus ex inveterata consuetudine invaluerit, tunc cum omano musico nullum aliud adhiberi iubemus instrumentum, nisi barbiton, tetracordon, monaulon pneumati cum , fidiculas, et lyras tetracordes, quae ad Corroborandas , sustinendasque voces inserviunt in dummodo tamen huiusmodi sit sonus, ut cantum iuvet, non opprimat.

VI. Regalibus personis exceptis dumtaxat, strata in Ecclesiis pro quocumque alio, cuiusvis gradu conditionis, ac dignitatis poni vetamus. Si secus actum fuerit, a Divinis illico cessetur; et Rectores quidem, ceterique Ecclesiarum ministri, qui id pe miserint , ipso facto excommunicationis poenam in currant ; Ecclesiam vero interdictam declaramus .

1 Benedict. XIV. Const. Annus. a Clemens XI. Bullar. pari. 3. Dec. i. Congr. Coer. S. Congr. die 3. Octob. IIo I.

176쪽

VII. Provinciarum Praesectis , Magistratib u que altioribus Ecclesiam ingredientibus a Clerico tantum lustralis aqua per Contactum praebeatur, qua ipsi se sua signent manu H. VIII. Apostolicis institutis , et Patrum Sanctissimis praeceptionibus obsequenteS, tum et pu

blicae honestati , et muliebri pudori , ac dignia tali prospicientes , Synodali hoc decreto districte in

Domino praecipimus , ne aperto capite mulieres Ecclesiam ingredi sinantur, sed capite velato, Vel quovis panno obtectae. Quod salutare decretum, ne umquam instingatur , declaramus Nobis rese vatam absolutionem , si post tertiam monitionem non paruerint. IX. Id praeterea ab Ecclosiarum Rectoribus caveri volumus, ne Vasa , ornamenta, inStrume laque alia, aut omnino quidquam ex sacra Supe lectili , quod proprium sit Ecclesiae , absque nostra auctoritate ad alterius Ecclesiae usum commodent , ne ex eo, ut usuvenit, Ecclesiae, et Aiataria squaleant, et ad propria comparanda ora monta ii, quibus intereSt, animum non adiiciant. X. Oblationes , et eleemosynae , quae pietatis, religionisque caussa ECclesiis , Altaribus , ct sacris

imaginibus a fideli populo praebentur, nonnisi in reparandis Sacris Ledibus , et in ipsius Eccle-

Siae Cultum, ornatumque impendantur. Harum ad-

177쪽

ministratio, ut sancte et fideliter obeatur, ciui de Ciero a Νobis sunt specialiter deputali, distincte omnia in accepti codicem reserant , nec in expensis umquam a statu deflectant, quem Nos expresse probavimus : nisi quid pro nata nece sitate in aliquam aliam rem , in ipsius Ecclesiae

bonum , sit auctoritate nostra impendendum. Singulis autem annis codicem ipsum ad nos adserant, et gesti muneris rationem Nobis reddant. XI. Argenteas, acreas , cereasque imagines , anulos, Coronas 3 aliaque, quae voti caussa a fidelibus, piisque hominibus offeruntur, vendi, liquari , mulari, ausurri omnino vetamus Quod si vetustate fracta , ac labentia sint, nisi concessu nostro , ut in ipsius Ecclesiae Cullum , Comm dumque vertantur, numquam liceat. Huiusmodi vero oblatarum rerum Verulitiones, paclionesque

iniri , tam Parochis , quam Rectoribus, et Eccl siae ministris quibuscumque ita interdiCimus, ut qui contra hoc Synodale decretum fecerit, is gravi a nobis poena assicietur. XII. Qui profanas aedes, Ecclesiae , aut Or

torii parietibus continentes, haerent Sque ConStruere audeat, poenam excommunicationis ipso facto incurrat , qua tamdiu teneatur , donec diruantur ,

vel Ecclesiae ipsi adiudicentur. XIII. In Ecclesiis, sacrisque locis o isorum

e pora a magistratu re gnosci, inspicique Vel mus. Quae eo sint inlata, alio exportentur, et Dissiligod by Corale

178쪽

taedis cognitio a loco sacro prorSus remoVeatur. XIV. Comitia populi , laicorum Conventus, ct negotia saecularia quaecumque, ae etiam Comsultationes , deliberationesque in Ecclesiis omnino prohibemus, sub poena interdicti quoad loca sacra, et excommunicationis quoad laicos, qui talia laxint. XV. Frumentum, fruges , merceS , et Pros

nae supellectilis quidquid , si quis in Ecclesiam ,

Oratoria, Sacella etiam Campestria importaVerit , ab Ecclesiae ingressu interdictum declaramus; item qui opem, operamque in id contulerint. Rectores Vcro gravissimis poenis arbitratu nostro punientur. XVI. Campanarum sonus ex veteri Ecclesiae institulo ad sacra tantum adhibeatur, ut populus eo signo . Vel in tompla conveniat, vel ad or lionem invitetur. Indecorum enim , ct indignum prope , ut quae sunt peculiari ritu consecratae, a

sacro usu ad profanum ConvertantUP. XVII. Porro pra ter statas munerum lancti

nes , pias quoque Ecclesiae Consuetudines, pra cepit loco constantissime haberi , servarique de- Cernimus , ut nempe in maiori Missa, dum Samotissima EuCharistia a Sacerdote superextollitur , ter temis Campanae ictibus Fideles ad Divinam adorandam Hostiam , qtiae pro salute nostra quotia die Deo Patri ostertur . excitentur 3 ut ad Divinum Dominicae Incarnationis Mysterium recolendum , et ais Beatissimae irgiliis praesidium praestolam tam ct mane sub lucem , et meridie, et veU

179쪽

re , o idente Sole, Campanae signo populus item moneatur: ut ad horam item cuiusque diei ia nam , ad Christi Domini mortem contemplandam; et ad primam insuper noctis horam ad preces Deo pro defunctis sundendas , iterum iterum lue Campanae pulsentur: ac demum sive quoties Divina Eucharistia ad infirmos desertur, sive quum in in serotina SS. Sacramenti expositione populo impertitur benedictio, toties eius rei signum , Tep titis campani aeris ictibus edatur, ut qui non interiunt , eo admoniti sono , mente saltem caeli et terrae Dominum adorent.

XVIII. Novae Ecclesiae Dusquam in Dioecesi nostra , nisi permittentibus Nobis , aedificentur. I iis autem statuendis nemo se intermisceat, nisi a Nobis adcitus, et a nostro, atque induStrii, exemeitatique architecti, quem Nos adhibebimus, i dicio pendeat. Quum autem ea de cauma tantum aedificantur Ecclesiae , ut Deus in iiS adoretur , colat que, nisi Divini cultus ratio ante ineatur , et de comparanda, constituendaque dote deliberatum fuerit, nullam aedificari novam Ecclesiam

Statuimus. AC praeterea nec novum ullum aedificium, uti iure canonum cavetur, in iis, quae Sunt constitutae, sine nostra auctoritate addi, sive Sacella sint, sive Altaria , vel aliud quidpiam fieri, innovarique praecipimus, ne quid Perperam , et contra disciplinam construatur, quod i de erit diruendum. Disiligod by Corale

180쪽

DE INDULGENTIIS.

Iseto tot fluctus , tempestatesque, quibus h minum vita adSiduc agitatur, quanto subsidio sit Fidelibus ad salutis portum tenendum caelestis indulgentiarum thesaurus, quarum dispensationem divinitus accepit Ecclesia, is profecto intelligeret tantum , qui Vel paullum adsequi posset, quanti vel una gutta sanguinis Christi sit aestimanda. Nam sanctissima, indulgentissimaque parens Ε clesia , ut quae pro peccatis nosti is solvondae per ignem strent poenae , in aquis de sontibus Sal-Vatoris Stergerentur non raro aeternum illud Divinae Gratiae aerarium filiis reserat suis, ut ex redundantia meritorum, satisfactionumque Christi , et ex meritis Beatae Virginis Mariae, et omnium Sanctorum , quae iti unum sontem confluunt

omnia, temporales has, quas Divinae Iustitiae debemus poenas, Vel minuit, vel plene relaxat, quo sestinaremus in illam ingredi requiem, ad quam

adspiramus. I. Animarum itaque Curatores, Concionatore que hortamur, ut cum alias saepe, quoties occasio

inciderit, tum praesertim, quo tempore Iubilaeum indicitur, vel plenaria aliqua indulgetilia promuugatur , antiquissimam de hac re Ecclesiae disciplinam , et mentem , et consilium in iis largiendis

SEARCH

MENU NAVIGATION