Synodus compsana et campaniensis ab ill.mo et rev.mo domino Mich. Archangelo Lupoli archiepiscopo compsano campaniensis ecclesiae administratore celebrata ...

발행: 1827년

분량: 377페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

201쪽

pientiae praecepta hauriuntur, et quos indigna

foret res, si prae manibus non haboant Saccra tes. Atque nullam profecto excuSatiora in admisS

ros Nos sciant, qui praesertim Sacra Scriptura, quae mcrito liber Sacerdotalis a Triclinatinis Patria Dus adpellatur, destituuntur, vel Concilio ipso Tria dentino , tum et Nostris Synodalibus Constituti Dibus , Catechismo Romano , et San ii Caroli Bo romaci instructionibus, quae ad Vorbi Dei pra

dicationem , Sacramentorumque administrationem pertinent.

X. Studiis litterarum qui concessu nostro in propriis Ecclesiis extra Seminarium vacant, ut in scientia progrediantur , ct tilites evadant op rarii in vinea Domini, singulis semestribus se Ν bis sistant, ut sui quisque prosectus sp imen eo hibeat; mod nisi praestiterint, ab ordinum Exemcitio prohibeantur. XI. Quicumquc de Ciero, et cui Cumque o dinis , non alia prorsus quam longa, ct ad i Ios usque demissa veste Digri coloris utantur , et

pallio utique nigro, quod ad talos it 3m defluat,

i tu icam ne luet. Collare autem more Prora Eccli siastico deserant omnes, neque umquam Cum

sasCia linoa , vel serico sudario, vel simili quo piam colli int gumento iii publicum audeant Pr dire. Cloricalem item coronam gerant patentem, et conspicuam , et quae cuiusque ordini congruat. Pileum non militari forma , sed ea omnino, quae

202쪽

in clericorum usu est, et prout Ecclesiasticum hominem decet. Qui secus secerint, si in prima tonsura , vel minoribus ordinibus sunt constituti, a clericali statu deiicientur; si sacris ordinibus in tiati , praeter suspensionem a divinis, benefici Tum quoque fructus Semestres amittent, quos iam nunc Sacrario Ecclesiae adtribuimus. Contumaces vero , etiam beneficiis ipsis , si ita meriti videbui

tur, eXuentur.

XII. Porro quum caelestia arma, quibus, dum in hoc saeculo peregrinamur , Perpetuo nobis est adversus salutis nostrae hostes Utendum , pre ssint, et oratio sancta , ideo Sacerdotes omnes in Domino vehementer hortamur, et obsecramus, ut nullam dilabi diem patiantur, qua non Orationi vacaverint. Quin, ut exercitationi huic adsuescant, et ut propria etiam Sacerdotis ossicia, quae quidem et multa, ct gravia sunt, Serio animadver tant, magnopere optamus, ut singulis annis a turba seclusi, in pium aliquem receSSum Se Conferant , et octo saltem dierum spatio, Caelestium

rerum contemplationi dent operam H. Et quand quidem de aliorum saluto solicitos dissicile reputamus , qui propriae consulere negligunt, idcircoqui, intra tres annos saltem, Nobis non probaverit Spiritualibus exercitationibus in resigiosa domo va-

1 Benedictus XLV. Const. Ubi primum die ui. Deeembris

203쪽

casse, nec ad administrandum Poenitentiae Sare metitum , nec ad Divini verbi dispensationem, nec ad alia hoc genus gravissima munia admi

latur.

XIII. In externo cultu , et in toto corporis Osenatu decor ordinis elucescat, et saecularis luxus, atque ostentatio omnino vitetur H. In incessu, gestu , sermone nihil non grave, et moderatum , et religione plenum praeseserant. Comam nemo D triat , et nemo capillos , nisi simplici cultu habeat. Ab corum usu, et familiaritate , quorum aut Sinspire in suma , aut cognita vitia, flagitiaque sunt, prorsus declinent. Necessitudinem, amicitiamque Cum nemine incant, nisi ex quorum familiarit te , aC vitae exemplis, in Ecclesiasticae, et spiritualis disciplinae exercitationibus aliquid proficere

XIV. Cum seminis contubernium, et iamialiarem consuetudinem, nisi fuerint in primo, aut Secundo Consanguinitatis gradu, vel acisnitatis in primo tantum coniunctae , ne ineant . Decet enim Ecclesiasticos homines , non labem solum , aut periculum, sed etiam labis suspicionem declinare Quod si ancillis omnino opus habeant, eas aetate provectas, ac Saltem quinquagenarias , et probatissimis moribus conducant . . Caucant item ne

204쪽

mulieres Dequenter invisant, aut officii caussa per vias umquam deducant, ne scandali occasionem populus accipiat. Nemo demum mulieres, vel puellas doceat , non legere , non Scribere, non Canere, non quidquam aliud, nisi eius rei a Nobis scriptam facultatem ob inuerit. XV. In popinas, tabernas , Cauponas edendi, aut bibendi caussa numquam inserant pedem, Sub poena suspensioriis a divinis ipso facto , nisi cogente necessitate longi itineris caussa. Scenica item spectacula, histisionum actiones , choreas, ludos

maxime omnium aleae , temerarum, talorum,

pictarumque tabellarum evitent; neque ludo Cuia cumque in publicis ossicinis, vel alio publico loco dent operam. Atque his quidem ludis non ludere solum, Sed ludentes etiam speclare volamus. Quod si valetudinis caussa parva pila ludi re , aut alio exercitationis gimere uti, Clericis libuerit , id quidem in privato tantum illis permittimus, et nisi

lucrum intercedat. , XVI. A saeculo segregati curas abhorreant Sa CUlares , DcC Ullum mercaturae , aut negotiati Dis genus Sive por se, sive per alios exerceant 0. Nemo aliena praedia , census, ac reditus Cond Cat, nec ulla cum Conductoribus Communio iungatur. Nuridinas negotiorum caussa nemo adeat.

Const. Cum Primum. -

205쪽

Νemo' alienorum honorum gerat procurationem, aut rom familiarem in laicorum domibus administret . Νemo alienas Caussas ad saeculare tribunal actitet, nemo procuratorem, Vel advocatum agat, nisi sui ipsius, vel Ecclesiae suae, aut si egoriorum P s agenda, tuendatiue Sit. At quo ne has

quidem suscipiat umquam , Disi id a Νobis scripto permitisum illi sucrit. Mulio minus tabularii, vel nolarii officio prosariis in rebus sungatur. ΝeC

demum tuti iam , vel Curam cuiusquam gerat. XVII. Ad primas noctis tenebras domum Serecipiant, noc itide ullaten egrediantur. Quod si quis post primum noctis horam per tenebras Vargare , aut Hora praelato lumine , aut sine Clericali habitu depi chensus fuerit, sex mensium in C rectionis domum reclusione mulctabitur. Ae sev rius , duriusque , Si nociv profanis cantibus operam impendatit ad saecularium oblectamenta, Vel per suaunum sacinus , ad seminarum auros delinienam.

XVIII. Quum nihil iam abhorreant oculi, quam Clerici armati aspectum, interdicimus Clericis sive

interdiu , sive noctu armorum genus omne, nam arma propria ordinis sunt orationes, et lacrimae.

XIX. Sane coram Domino profitemur , et in Domino omnibus spondemus, Nos nec vigilantiae, nec solicitudini, nec industriae, nec labori uinquam parsur , quo Ecclcsiastica disciplina integra,

i Tit. Io. Ne Cierici, stet Monaci, cap. I. et II.

206쪽

atque Incorrupta custodiatur. Sed videant Vicarii Foranei, atque Parochi per viscera Domini nostri Iesu Christi, ne quid detrimenti hac in re patiatur Ecclesiastici gradus decor, et dignitas, ram Nobis denunciare praetermittant, qui conditionis , ossiciique sui immemores, ex his legibus ullam vi

lare, vel temere frangere praesumpserint, ut Severioribus etiam poenis pro merito plectantur, Praeter eaS , quae per sacros Canones , Apostolicas Constitutiones, et Synodalia decreta sunt statutae.

00M nihil magis ad Ecclosiasticae discipli

nae integritatem tuendam, populorumque Milutem procurandam conferre videatur, quam ut mora

lium quaestionum disceptationos in singulis Eccli sits habeantur, sanctissimum institutum ut perpetuo in utraque Νostra Dio est servetur, haec in Domino Synodali constitutione sancimus. I. Quo dispensatores Mysteriorum Dei ea antiamum suum informent doctrina, quae ad reciam, probamque Christianao vitae disciplinam Fidelibus Proponendam, et ad Sacramenta rito, utiliterque ministranda , adprime est necessaria, decernimus , ut semel singulis hebdomadis in unaquaque E clesia tum Cathedrali, tum Parochiali omnes om Diuitired by Cc oste

207쪽

Dino, sive Dignitates, et Canonici, sive Parochi, Vicarii Foratiot, Presbyteri, et in sacris ordinibus

constituli ad conlationes moralitatis quaistionum veniant, in quilaus Divinarum legum , rerumque ad aeternam salutem speClanlium vis , et ratio disquiritur , et ultro citroque disceptando veritas investigatur , et detegitur , cletecta validioribus rationum momentis munitur, et munita unanimi Consensione sirmatur; ut ita in cunctis Ecclesiis stabiliatur doctrinae concordia , et omnes qui e stodiunt scientiam, unam habeant eamdemque V em, et vera ac propria iis malis adserant remedia , quae ex praeconCepto pravarum opini

num iudicio oriri passim Videmus. II. Quae in omni disciplinarum g nere obtinetna thodus, Pa adainussim in moralium discept tionum academiis adum latur, ut singillatim altera post alteram Theologicae materiae PortraCtentur, et nisi penitus occupatis , ac discussis quaestionishus omnibus, quae cuiusque furit propriae , ad alteram non progrediatur materiam. III. Ut una , Pt Communis quoto anno moralis doctrinae pars ab universo utriusque Dioocosis Cloro Pertractotur , iubi mus Parochos ex condicto de hac

. IV. In quaestionibus dirim iactis omnino a V Dis , sutilibusque opinionibus abhorreant, et ca ta tum momenta perpendantur, quast a Scripturarum oraculis , Sanctorum Patrum doctrina , Conciliorum

208쪽

37ο decretis , et summorum Pontificum desinitionibus, nedum a recta etiam ratione proficiscuntur; ut quod veritali consonum, veI propius ad veritatem ipsam accedere videbitur, id unum, secluso pasellum studio statuatur. Quod si libralis adcurato rationibus , opinionibusque , adhuc aniliares linei catanceps, ea omnino eligatur , quae tingius a Plincati periculo distare videtur. V. In utraque Calhedrali , qui hisce conventibus praesit, auctoritate noStra eligemus.. In Par chialibus vero, ubi nemo a nobis specialiter suerit designatus, coetui praeerit Parochus, vel si eum legitime abesse, aut infirmitate impeditum, vel alia gravi cura distentum esse contigerit , is quem Parochus ipse in hanc rem sussiciet. Si plures sint in loco Parochi , eum praeesse CouVentu, volumus, qui Maiori praeest Ecclesiae iaVΙ. Conventus in Ecclesiis Parochialibus habeatur , et quidem in Sacrario, si percommodum erit. Stata itaque die , et hora, campanae Siguum ante detur, et tibi convenerint omnes , imploratγDivini Spiritus lumine , Praefectus doctrinam, de qua quaestio est, perspicue Proponet. Mox qui

in superiori conventu fuerat designatus , rem adposite edisseret, enucleabitque, et facta omnibus potestate obiiciendr, quae contra stare Videntur, Is diluere omnia in se recipiet, et ubi a dicen se liberaverit, suam promet Praesectus smatentiam-Demum unam, altera pae in proximis comitiis Disitigeo by GOOste

209쪽

disputandam quaessionem denunciet Praefectus, et

gratiis Deo actis conventus dimittatur. VII. Rogamus autem enixe omnes in Domino qui doctrina, et rerum usu , atque cxercitatione Praestant, ne in sanctis istis concertationibus, ex quibus innumera prope commoda C sequuntur,

muti sint ; quin quidquid adsiduo studio, ac labore, ae diligenti observatione, atque experientia didicerunt, in medium proserunti VIII. Sane isto moralium conlationum adiumento , quum nihil utilius , praestantiusque sit, sive ad dubios animos firmandos , sive ad sarctas tectas sanctissimas leges servandas , sive ad religionem , pietatemque fovendam , amplificandamque, prolecto fore neminem dubitamus , qui ct suae, ct aliorum salutis ita incurios A suerit, ut non liliaritor huic pareat sanctioni. Νe tamen quis arbitretur, impune se iussa haec detrectare Posse , sciat prosccto, M de Consessariis res erit, neminimos administrandi Poenitentiae Sacramentum daturos facultatem , nisi iurato Parochi, et Vicarii F ranei testimonio constet, impigram se , adsiduam- quo illis oporam navasse ; si de Presbyteris tam um, praeter secessionem ab Ecclesia, a Divinis etiarn vel co nomine arcobuntur, quod sui orci Diis , ac minister ii ossicia, quae mona, et gravi sima sunt, addiscem abnuerint, et ad Christi tiae silebis trutilotionem minime se idoneos, apto

que praestare studuerint ; Si de iis demum, qui

210쪽

in sacris ordinibus sunt constituti , numquam ad maiores ordines provehentur. IX. Punctatoris vice. Vicarius Foraneus su gatur , et in quolibet conventu, eorum, qui desiaderantur, nomina, qua par est sile, et sedulitate in librum conserat, cuius exemplar singulis bimestribus ad nos transmittat.

CAPUT III.

DE CAPITLLO , ET CANONICIS. vi in Ecclesiae Sotiatum cooptati, et a P cta ratione, P taque vivendi regula nacti sunt ii

men , quemadmodum in Clem primum honoris o linent gradum , ita et religionis , et pietatis Commendatione omnibus praeeant, ut eorum exemplo

non reliqui de Ciero tantum, sed popuIus etiam ad pietatem , et religionem Colendam eXCitetur. I. Singulis mensibus, prima quaque Dominica

die, praeter Quadragesimam , Canonici omnes, V sperarum , et Completorio Ossicio absoluto in unum ad spirituale Capitulum conveniant. In eo nihil Consultetur, agaturve, nisi de iis, quae ad Mes stae cultum , vel ad Divinorum ossiciorum celebrationem pertinent; tum et de sacrorum rituum,ca eremoniarumque observantia, et de sacris per annum sunctionibus. Campanae signum Archidi coni nutu, vel eo absente , alterius semPer dia Diuitigod by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION