Synodus compsana et campaniensis ab ill.mo et rev.mo domino Mich. Archangelo Lupoli archiepiscopo compsano campaniensis ecclesiae administratore celebrata ...

발행: 1827년

분량: 377페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

221쪽

stigio in rationario maximo authentice transcida tur, non sine rerum omnium domesticarum, sinpellectiliumque inventario. XV. Praeceptores, signo dato, Suae quisque scholae omnium primi adsint, discedant novissimi ; Curentque, ne adolescentum classis alia alii

immisceatu '.

XVI. Ab inferioribus ad superiores scholas

nemo de iis unus sibi adsumat Convictores transseire , nisi ingenio singulorum in sine anni sch lastici probato, et nova Archiepiscopi iussu tab la in communi conventu publicata. XVII. Nullum praeceptoribus ius sit convuctores castigandi, nisi ob culpas scholasticas ini lummodo. Si quis autem in re a. aliis, quae ad Seminarii disciplinam spectant, deliquiu it, Rect

rem monitum faciant.

XVIII. Auctores, quorum lectionem proba mus , erunt Tullius Cicero , C. Caesar, C. Sallustius , T. Livius , Cornelius Nepos; ex Poetis vero P. Virgilius, Ovidius de Tristibus , et de Por to , Q. Horatius, ct Catullus, sed hi castigati. Praecipimus vero , ut quibus latini auctores explanantur , Catechilami Romani pars aliqua praelegatur. XIX. In explicandis Pheloricis pranceptis e li-iatur Saepe numero praecoptor eadem ad Ecclesiasticae facultatis sinos traducere , sinitiique aliquidox Rhetorica Ecclesiastica Ludovici Granatensis

delibandum discipulis tradat.

De Praee Ptoribus

222쪽

XX. Praeter privatas exercitationes, quae quotidie deesso non debent, passim intra annum in convictorum omnium conventu semipublicae habeantur ; publica vero una saltem quolibet anno omnino non desideretur. XXI. Tempus qui frustra terunt, et nihil, aut parum progredi in studio videntur, sive Volunt iis vitio , sivo ingenii tarditate , et crassitudine , opportune Archiepiscopo innotescat, ut mature dolis statuat quid sit agendum. XXII. Philosophiae cursus triennio conficiatur, quo etiam Mailleseos partes aliquae, Astronomia, et Computus Ecclesiasticus prae)egantur. Pari temporis intervallo Theologiae dogmaticae cursus a solvatur. Etsi Mero singulis hebdomadis in quaque facultate disputationes haberi ubique solent r ut tamen non perfunctorie , sed mature huiusmodi Concertationes instituantur, duas saltem privatas singulis mensibus haberi iubemus, alteram in re

Theologica , in Philosophica alteram , totidemque quotannis publicas. XXIII. Aditus ad philosophiam pateat nemini Volumus, nisi per triennium Theologiae studiis

naVare poterit operam.

XXIV. Omnem familiaritatem cum discipulis

Vitent. Si quos autem neceMario adloquuturi sint, eos numquam in cubiculum suum admittant, sed in recreatione , coteris inspectantibus , adloquantur. In scholis curent, ut omnes locis adsignatisse contineant. Diuiliam by Corale

223쪽

XXV. Politiorum liturarum studio, in quo totius litteraturae positum est fundamentum , Graeci Sermonis praecepta, et institutiones addantur, tum et Helbraicac linguata Tyronibus , qui graece imstituuntur , Novum Testamentum graecum explicandum tradat praeceptor; provectioribus Vero S lectas sancti Ioannis Cht ysostomi orationes, tum et Demosthenem, et Homerum.

XXVI. iis denique viribus usquequaque con tendant , ut nihil quidquam prorsus adolescentiabus desit, quod eorum in humanioribus litteris , severisque disciplinis promssum possit adiuvare. Quamiarem crebro ingeniorum experimenta habeantur , et repelitiones, et conlationes ; persaepe aliquid etiam vel soluta, va ligata oratione ab iis exigatur , qui Philosophiae, aut Theologiae πω

XXVII. Praesecti a Classis suae adolescentibus Dumquam se Se dimoveant. Mane primi surgant, Vespere postremi cubent, Clavemque cubiculi apud Se liabeant. Caveant, ne quem privato Studio P S quantur. Saepe revisant . in locis suis adolescentes , an statis horis lectioni, et studio vacent. Nomini ad alterius locum eundi veniam dent, nisi

CmSSa probata. A coetu aliorum , recreationis tem-POre quemquam secedere, et alio abire non sinant, nisi naturali necessitate tantiam.

XXVIII. Qui litteras, tametsi nihil mali redolentes , sibi logendas non tradiderit, Rectori

224쪽

deserant; eas si interceperint, eidem exhibeant. Cunctos Vero , et mneta Circiamspiciant, vidcari que , ne Super lectos, Vestes, libri, aut alia quaelibet ponantur , neve quis .iabulas incidere , vel parietes deturpare audeat. XXIX. Si quos ossicio suo deesse Compererint, vel paullo immodestius se habore, vel ad res communes cum Ceteris non convenire, vel mutua sa-

miliaritate uti, vel dissentiunculas fovere , candia de , et sine suco Rectori significent. XXX. Noloni item singulis diebus festis, qui eo die Sanctissimam Eucharistiam sumpserint, indicemque Rectori exhibeant. XI. Praefecti temporanei, qui, absentibus ordinariis Praesectis , disciplinae custodiendae a dicuntur , si quos abusus in eam clasrem irrepsisso contra statuta deprehenderint, e vestigio Rectorem moneant, De , dum aliis indulgent, ipsi poenas

' XXXII. Sino expressa Archiepiscopi licentia

nec Rector , nec Prorector , neque Praeceptores , nequc Praefecti Convictorum audiant consessiones XXXIII. Non liceat contubernalibus seorsum ab aliis inter se colloqui, aut esse, nisi tres saltem, aut quatuor sint. Ad ostium nemo accedat, aut ad alienum cubiculum, inscio, aut renuente Re

ctore.

XXXIV. In incessu sive domi, sive foris si gularem modestiam praeseserant, neque elata V e Diuiligod by COOste

225쪽

Colloquantur. Foris non alia loca petaut , nisi ad quae proliciscendi facta iisdem fuerit potestas.

naum autem omnino se recipiant, autequam Angelicae salutationis signum deiur. XXXV. Qui se a Conveniendo ad res Communes abstineant, in Ecclesiam, caenaculum, sch

las , recreationis circulum, atque id genus alia; qui in cubiculo db sua statione discedat, vel praescriptum sibi locum relaxationis tempore mutet ;qui secus ac familiae nomine quemquam adpellet; qui contemptibile vocabulum adpingere cuiquam audeat ; qui vel studii, vel silentii tempore alios dicto, factove perturbet; qui promptuarium, C quinam vel Co Daculum , nisi prandendi, Comma-dive tempore ita ediatur; qui cum aliis alienae Classis colloqui depreliendatur; qui sive loco, sive quovis praetextu alium tangere praeSumat, Sine itidulgetitia, publica, ac severissima poena adficiatur. XXXVI. Qtii in Seminarium admitti optabunt,

mense Sallem , vel ante Dominicam Resurrectio

Nem , vel ante Νalivi latcm Beatae Mariae Virgia Nis , Postulatum Archiepiscopo deserant. XXXVII. Nemo in Seminarium recipiatur, qui Philosophiae, et Τheologiac studia non possit per eona de perficero, Disi iusta de Caussa sectis A chiepiscopo videbitur. A XX 'III. Quibus admissionis facta est copia, omnia sibi comparent ad tabellae praescriptum ,

quae iussu nostro separatim est ante hos atinos typis conSignala.

226쪽

ne cubieulia XXXIX. Cubicula nonnisi ration aetatis convictorum partiantur. Serio adtendat Bector , ne parvuli grandaevis misCeantur , quacumque pro sus sive consanguinitatis , Sive patriae Seclusa cinceptione. XL. In singulis cubiculis hebdomadarius constituatur , cuius partes erunt ianuam claudere, qu ties pedem inde esserunt convictores ; eurare ut quotocumque die sordes everrantur; lumina, ubi opUs , accendcre; igniarium apud se habere , ut illico ignem silice , si sorte noctu lampas extinguatur, excudat; ae demum aegrotiS PraeSto ess . D. Viexu XLI. Lcclio in mensa tum prima , tum Se cunda perpetuo adllibeatur, nec Rectori, quavia caussa, licet hanc legem solvero. XLII. Unus idemque omnibus , qui ita Semi Dario degunt , panis conficiatur. De eo singulis vicibus octo unciae sitigulis ConVictoribus Praebeantur , nequc de eo cuiquam secum a menSaadsportare liceat. Quod si panem extra mensam iuis postulet, voluntati Rectoris remittimus. XLIII. Idem pariter victus omnibus, nullo discrimine habito , paretur, quo contenti eo magis erunt Rector , Prorector, ae Praeceptores , quo liberalius cum iis actum volumus , Ut sere lum unum insuper praeter communem victum iis

adponatur.

XLIV . Inferiori familia excepta, cuncti in tria clinium ad cibum capiendum, vel in prima , Vel

in sc Unda mensa, Conveniant. '

227쪽

XLV. Severae educalionis locus, et ratio iubet, omnes de quocumque cibo capere. Ministro itaque inhibemus, ne cui serculum pro sermio,

vi l aliud pro alio indulgeat , quod non sit omniabus commune. Vigilantiam autem omnem adhibeat , ne in cibariis vel par condimentum , Vel praescripta quantitas desideretur. XLVI. Hora duodecima surgendi signum detur, atque Semihora rebus Componendis, semihora orationi mentali impendatur. XLVlΙ. Studio hora clecima tertia operam n vent. Missa mox audita, persolutoque Beatae M piae Virginis ossicio , scliolas ingrediantur. Inde hora decima s plima egressi cubicula repetant, et doctrinae Christianae pensum per horae quadra tem conficiant. Post haec ad prandium conveniant, et hora interposita , studium PsSumant. XLVII. Hora decima nona rursus per horas duas et scholae ; postea serientur, ac ultimo ante Angelicam salutationem quadrante Rosarias preces , litaniasque lauretanas demissis genibus recitent. XLIX. Ilora vicesima quaria, studio, duarum horarum spatio , vaecnt. Ad coenam deincPropercnt, ct animorum relaxationi hora iribu tur. Mox, Conscimtia per quadrantem discussa , in lectum se reCipiant. L. Fadem prorsus ratio aestate habeatur. Mane lamen surgendi signum hora octava dabitur ; relaxationi post prandium qui s per alteram horam

228쪽

9ο succedet; studio ad lucernas nullo , post salut ii ononi Angelicam ibunt coenatum. LI. Horarii tabella peculiaris , iussu nostro typis edita, qua horarum disserentiae omnes en citatius, ad huiusce sanctionis praescriptum, Sunt

denotatae , publice pr tet. D. Pii. M.f- LII. Pridie Kalendas Decembres quotannis percitat .u is , domi se contineant, exercitationibusque spiritualibus uniue UaCont. LIII. Vespere ante primam Cuiusque mensis Dominicam diem, et praecipuas anni festivitatos, a studio liberi, saerae lectioni , sermoni, et Sacramentali consessioni se devoveant, ut caelestimensa sequenti mane reficiantur.

LIV. Qui minoribus sunt initiati ordinibus decimo quinto quoque die et qui vero Sacris semel

saltem in hebdomada , praeria admissorum eo sessione , Sacram Sumant synaxim. Qui communia care noluerint, non compellantur , adnotentur tamen a praesectis.

LV. Prima Decembris hebdomada in communi conventu legatur convictorum tabula, quitum ad sermonem in cuiusque Dominicae Evam gelium, tum ad orationem in singulas Beatae Viriaginis Mariae festivitates, sunt adsignati. Tabula

fixa , i inmolaque remaneat MCrario.' et Γώi,M. CapSa depositi pecuniarum in cubiculo Rectoris adservetur tribus clavibus diverso operes hilli obs0rata, quarum altera, cui Archiepisc Disiti od by Corale

229쪽

39 pus mavult, tradatur , alteram Deputatus, te ilam Rector habeat.' LVII. In ea rationarium recondi iubemus, in

quo summae omnes describantur singulis vicibus, quibus reponuntur, tum et Scripturam, qua si gillatim proventus Catima exprimatur.

LVIII. Nullatenus eam aperire cuivis fas sit, nisi Archiepiscopo praesente, et duobus Deput iis. Quod si Archiepiscopus absit, ex speciali delegatione Vicarius generalis, vel alter, qui pro renata opportunior Archiepiscopo videbitur, intersit.

LIX. Pecuniae semestres, quae intra δωnum recipiuntur , altera Capsa adserventur, Cum

rationario item, in quo singulae adnotatae sint perceptiones. Istius clavem alteram Rector e locitat, alteram Minister. Atque ex ea identidem extrahi per nos licet, quidquid necessum osse vidikiluo Rectori; deposita intus tamen accepti charta cum die, mense , anno, et accipientis subscriptione. LX. Tabularium item, quo acta omnia MDR adservari iubemus , tum et locationum, renOValisnumque instrumenta, plateas quoque , ac pro cessus in iudicio consectos, cum inventario absolutissimo , duobus clavibus instructum volumus .

alterutra apud Archiepiscopum erit. LXI. Kalendis cuiusque mensis, mane post d vina, peculiaris congregatio in aedibus Archiepise palibus habeatur, in qua de omnibus consultetur.

LXII. Bis quolitet anno congregatio generalis

230쪽

192 convocetur, in qua deputati ex Deo. Conc. Tria dentini intersint, sive pro moribus, si quo modo quae agenda sunt ad mores, et disciplinam pem, tinent; sive pro rebus temporalibus, ubi de temporali administratione erit deliberandum. D. F.m;ii. LXIII. Quotidie mane ad Missam conveniant; se ' vero sestis post prandium ad doctrinam

Christianam. LXIV. Sabbato ante primam Cuiusque mensis dominicam diem peccata Sua confiteantur , ut sacrosanctum Christi Domini corpus sumant. Coninsessionis vero chirographum Rectori exhibeant. LXV. Decoro, ac modesto vestitu utantur. Familiaritatem eum alumnis non ineant omnino,

nec iis aliquid quovis praetextu subministrent, vel ab iis accipiant.

LXVI. Donio non exeant sine Rectoris, vel eo absente , Μinistri facultate , nihilque Rectore inscio secum vel exeuntes adsportent, vel reverintentos in Seminarium importent. LXVII. Atque haec , quae pro bono iuvent tis Compsanae, et Campaniensis Ecclesiae statuere Censuimus, continuo servari iubemus ; confirma tes universa, ac Singula, quae sunt a Mias in sanctis visitationibus passim Praescripta, tum . et peculiares tabulas, novissime recognitas , et se paratim editas. Disiligod by Socrate

SEARCH

MENU NAVIGATION