Illustrissimi viri Petri de Marca ... Dissertationum de concordia sacerdotij et imperij, seu De libertatibus Ecclesiae Gallicanae, libri octo

발행: 1669년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

2쪽

VIRO SUPER ILLUSTRI

GALLIARUM CANCELLARIO.

ctum arbitror , ILLUSTRIS SIME D OMINE, ut edendorum librorum de concordia sacerdo- ιν ct imperist, a viro pacis amam tu o compostorum , captum consilium fuerit eodem ferme tempore quo dissociata est concordia Summi Pontifico ct Regis Christianismi , qua nuper interrupta fuit

fato concordia raro sempite . Arduum enim est eodem loco potentiam ct concordiam esse. α propter bene cum rebus humanis agitur . quoties

3쪽

EPISTOLA.

mortalium aliquis ira composituS ct temperatus invenitur ut pacem quam bestam malit ; ct rationem

inire non recuset retinenda concordia inter Prim

cipes ; procul a turbulenis veterum Britannorum moribus , qui pacis incommeda disserentes , aeque discordiam praepositorum , aeque. concor am subjentis exiti am esse aiebant. Immensum a seditiosai a persuasione abfuit interpres hic pacis o conco diae , cujus dissertationes de concordia Macerdoti= ct imperst sub felicibus tui nominis auspiciis in Iacem

nunc emittuntur , VIR ILLVS ΤRISSIME. Hic enim cum intePigeret breve esse confinium p

eis ct besti , ac vitari vix posse quin sacerdoti= ct

imprest concordia interdum dissolvatur , arcti mas licet vinculis ad ricta , ex eaque discordia n cessario oriri perniciem cum magna reipublicae ca-iamitate confunctam , omne studium omnemque indu iam suam in id convertit ut modum commonstraret quo res ad concordiam adducerentur , se carisco casu ct volubilitate fortunae regnum se sacerdotium inter se committerentur ; vel si satim revocari concordia non posset , rempubiscam summa dignitate defendere liceret , ac tamen int rim debita Medi apostolicae reverentia non omittenditur. In quo argumento adeo feliciter versatus est

ut facile deinceps futurum sit occurrere di cor His , habitur que M orbis Christianus remedia am

re malorum experimentum. Cum autem decrevs

4쪽

sem in publicum emittere hos libros , secundum quod ipse supremis sermonibus mandaverat , investigaremque δεub quibus auspiciis eos prodire sub rem , tu in primis occurriai , VS VΜME, pluribus de causis , ac inter alias , quod i strismum

Arctiepiscopum Parisiensem , eorum auctorem , summa seemper benevolentia prosecutuae sis UiTotem , memoriamque extinta sanctissise conserves. Sane non insilui lete laudare pietatem tuam , CANCELLΑ-RIE ILLUSTRIS SIME, ac singularem tuam reveremtiam in sedem apostolicam , obsequium in Principem , aut fidem in rempublicam di qua omnia in te adeo clara ct Egustria sunt ut prorsus inutio futurum sit si his diutius immorer, aut excomium tuum

heic enarrare contendam. Liaud tantum dicam, no

mini potius dedicari poste hos libros quam viro harum rerum peritis o , ct cui ingenium sit natum ad alendam concordiam sacerdot= ct imperar , aseque adeo tibi eo quoque nomine in primis deberi.

Neminem enim arbitror adeo peregrinum esse in historia nostri temporis ut nesciat magnam a te curam Remper adhibitam ne quid de sacrorum religione minueretur , constantemque omnino fuisse adversus eorum audaciam qui Romani Pontificis auctora tem deprimere tentarum in variis occasionibus. Idem tamen Libertatis Ecclesiae Gallicanae , ut decebat summum Galuarum Cancellarium , propugnatorem acerrimum te semper praestitisi , mirabiti temperamen-

5쪽

EPISTOLA.

to inter invictam contradicendi libidinem ct pro cum adulationem , adeo ut quidam LIBERTAT Is

SACERDOS dici poss. Accipe igitur , VIR AM

PLISSIME , munus soc meum ea qua soles benevolentia ; meque ingentium tuarum TIrtutum veneratorem cultoremque esse patere , qui nemini moriatiam concedo in ea obsequij gloria.

Livetiae Parisorum. Kalendis Iunii.

anno MDCLXIII.

STEPH. BAL UZIUS.

6쪽

' AD LECTOREM

RAECLARE Germanicus apud Tacitum in secundo annalium libro , Non hoc praecipuum amicorum munus es, inquit, prosequi defunctum ignavo questu , sed quae voluerit meminisse, quae mandauerit exequi. Desteo equidem illus C. simum virum, ac sempiterna memoria dignum, Petrum de Marea Archiepiscopum Parisiensem , optimum Mae

cenatem dc patronum meum; ac tamenet sit lamenta & la

crytrias fortasse aliquando deponam, nam hactenus non deposuisse me vere dicere possum, dolorem tamen ac tristitiam Fnere non velim , semperque meminero mandatorum ejus. Mandavit autem ille supremis sermonibus ut curam susciperem lucubrationum ejus , sive earum quae jam editae fuerant, sive etiam illarum quae nondum prodierant in lucem. Sciebam destinasse illum nova editione donare dissertationes de concordia sacerdoth &imperij, si diutius in vita fuisset, illisque addere libros qui promissi ab eo in praefatione fuerant, pulchro sane & utili consilio. Ea de causa, cum illo mortuo releg rem schedas ejus, putavi debere me ab illarum dissertationum editione incipere in exequendis mandatis ejus. Accessit deinde auctoritas illus rissimi viri Francisti Bosqueti Episcopi Monspeliensis, virtutum & literarum antistitis rqui pro veteri amicitia quae illi cum Marca fuit, & pro eximia quadam in me propensione , me statim verbis amantissimis & honorificentissimis hortatus

est ut quamprimum me accingerem ad novam editionem illarum dissertationum, cujus adornandae consilium ab auctore non ita pridem captum fuisse noverat. Et ut vehementius me, licet ad id sponte currentem & mandato Mae

cenatis pdstrictiam , incitaret, additionem quandam postea misit quae editλ est in capite primo libri secundi, cujsisque scribendae occasionem deprehendere poteris, Lector, in epistola quam vir illustrissimus ad me pro sua humanitate tum scripsit , quae edita es Linter Elogia. Multi praeterea amicorum me crebro monuerunt ut libros istos editionis honore donarem, nihil posse me praeclarius aut pulchrius essicere pro Gallicanae Ecclesiae & istius florentissimi gni gloria, debere me etiam istud memoriae illustrissimi Archiepiscopi ne

7쪽

PRAEFATIO.

paterer intercidere opus tot annorum & tam eruditarum vigiliarum. His de causis manum operi admovenS, prioreS quatuor libros recensui, emendavi,

aliquot additionibus ab auctore ipso compositis auxi, denique notis illustravi ubi occasio tulit. Addidi deinde tomum secundum Integrum, nunquam antehac editum i in quo edendo Praecipuer opus fuit mea cura & diligentia. Nam praeterquam quod libri isto tomo comprehensi describendi fuerunt ex autographo viri illustrissimi, sextus liber itemque septimus Gallice tantum extabant, ideo ue vertendi fuerunt in linguam Latinam. quod etiam contigit in ultimis duogecim capitibus libri octavi. Nam nihil moror operam quae conlocata est in conficiendis capitum breviariis. Cum editio isthaec vulgata fuisset , ua publica omnium ordinum Gallia gratulatione suscepta est ut vix quisquam fuerit eorum qui haec studia amant qui librum illum statim non legerit, nemo qui non admiraretur consilium &industriam operis. Itaque omnes stimmum virum ferre laudi bes, quod tam acer ultor violatae disciplinae ecclesiasticae fuisset & libertatum Ecclesiae Gai licanae propugnator & studiosissimus & fortissimus. Videre erat eruditio &istarum rerum curiosos venire festinos ad typographum, tanquam vererentur ne non brevi superesset exemplar venale. Neque vero intra Galliam substitit hic ardor. Perrupit etiam claustra oceani ac maris mediterranei, montesqueae flumina superavit. Nam praeter Italos, Hispanos, Anglos, Belgas, Bat vos , Germanos, qui vicini nobis sunt, qusque librum illum ad se mitti e a se postularunt, delatus est etiam usque ad ultimos fere Pannoniarum fi nes. Vnde in universum aestimanti, affirmare licet vix unquam emersisse ii brum qui tanto favore generis humari exceptus sit, &cui tam praesto tamque

constanter adfuerit eruditorum hominum approbatio.

Sed adversus haec reclamant ranae quaedam &cyniphes & muscae moriturae ut Vincent ij Lirinensis verbisytamur dicentes tomum secundum istius operis esse imperfectum, lucubrationes porro quae a doctis viris componuntur pro in sectis habendas esse si non ultimam manum illis admoverint, istas editas fuisse ex apographo Gallico nullius auctoritatis,ex eoque versas fuisse in linguam Latinam, eum porro multa ex opinionibus suis circa potestatem ecclesiasticam mutasse postquam factus est Episcopus. Satis audacter, ut opinor. Vnde enim habent Marcam non admovisse ultimam manum his dissertationibus Immo ego certus sum admotam ab illo fuisse paulo ante quam moreretur, id est, initio anni millesimi sexcentesimi sexagesimi primi. Quod qua ratione evenerit, paucis exponam. Res enim est magni momenti. Agebatur tum de judicandis Episcoois qur formulae adversus quinque propositiones e Iansenio excerptas subscriocre recusarent. Cum ea res a conventu Ecclesiae Gallicanae,qui tum Parisis habebatur, delegata Marcae fuisset una cum nonnullis aliis Episcopis& secundi ordinis Clericis, jussit ille ut sibi traderem dissertationes de Conciliis provincialibus & nationalibus Galliae & de judiciis canonicis Episcopo

rum. illas ergo relegit diligenter; & tandem, cum eas mihi rursum commisisset servandas, his omnino verbis usus est: Hae tu mihι sema diligenter. Quo tempore strabebam dissertationes istas, totum ιllud negotium mihi, ut video, valde perspectum erat. Dissertatio praesertim de judiciis canonicis Episcoporum est plurimi facienda. Nihil a me unquam elaboratum est tam accurate. Ita δε se loquebatur vir modestissimus, non dicturus si putasset dissertationes illas ad incudem revocandasesse.

Aiunt

8쪽

Aiunt deinde illas editas ex Gallico exemplari nullius auctoritatis ,&in La tinam linguam versas, a Balvetio nimirum. Atqui Baturius descripsit ex auto grapho viri illustrissimi , non ex apographo quodam mutilo aut imperfecto; ut vere scriptum ab illo sit eas ex autographo editas fuisse. Necessarium autem fuit illas verti Latine, quia reliquae partes operis Latinae crant. Id vero fecit Baluzius ea fide & ea diligentia ut ne aemuli quidem ejus ausi hactenus

sint eum arguere malae fidei, facturi hauddubie si qua lux mendacij & impolturae assessisset. Vbinam igitur est crimen quod severi illi alienorum factorum dictorumque censores imputant Baluato ZQuod vero aiunt Marcam multa ex opinionibus suis circa potestatem eccle

salticam mutasse postquam factus est Episcopus, nescio quid intelligant verbis illis generalibus. Nam si de fide agitur, ille semper docuit damnationem haere. seon ad Ecclesiam pertinere, &in hujuscemodi rebus Principes sequi debere, non praecedere; neque puto illos qui ista scribunt velle dicere ipsium sententiam

in hoc suam mutasse. Quod si disciplinae ratio attenditur, non dissiteor quin illi contingere interdum potuerit quod is arum rerum curiosis contingere saepe solet, nimirum ut post multas vigilias, postquam causas maturius ac diligentius examinarunt, abjectis primis cogitationibus suis , vera pro falsis amplectantur. Regula enim ac lege fidei, quae una omnino est, ut Tertullia nus ait , sola immobili Ae irreformabili manente, cetera admittunt novitatem correctionis. Attamen illud est magnificum ad gloriam istorum librorum , quod illustrissimus Archiepiscopus nihil in illis censuit esse mutandum. Cur enim, si mutavit sententiam, non igni abolevit istas dissertationes , ne quid ex veteribus opinionibus suis superesse posset 3 Atqui ita non damnandas esse arbitrabatur ut etiam sub finem vitae cas se dignas esse pronuntiaret, ut supra diximus. Eant ergo ridicula hominum figmenta. Maneat suus libris illis

honor & sua reverentia.

Reliquum est ut huic nonnulla dicamus ad commendandam secundam istam editionem , non sane captandae hinc gloriae causa , sed ut sciant lectores quantum utilitatis ex ea derivari possit in publicum. Ea quippe prima

mihi semper cura fuit. Igitur admonendus est lector novam istam cditionem multo emendatiorem esse quam primam , tum adnotatum fere ubique esse in margine si quando de caJcm materia tractatur in diversis totius operis io

cis , laudatos plerosque scriptores in margine qui consuli possunt ab co qui

causam quampiam accurate cognoscere voluerit, reddita Latine loca quaedam quae Gallice tantum extabant in fine libri sexti, denique nihil omissam esse ut haec editio prodiret emendatissima , adeo ut assirmare liceat mendas non admodum multas remansisse in tam vasto opere. Deinde , cum liber quintus, in quo tractatur de dignitate & auctoritate Legatorum fedis apostolicae, imperfectus esset, tum mea sponte tum amicorum hortatu hanc in me curam suscepi ut eum supplerem , non sine magno labore. In illo autem supplemento fuse disserui ae vicaria tu Episcoporum Thessalonicensium & Arelatensium , de frequentia legationum , de cupiditate , avaritia , fastu , & luxu Legatorum , de procurationibus eorum , de facultatum examine ante quam munere suo fungantur. Haec sunt praecipua

capita illius supplementi. Occasio postulat ut quoniam mentio incidit libri quinti, qui gravissima orrandi caula Fageto fuit , huic nobile illius mendacium detegam. Ex qua

9쪽

PRAEFATIO.

cura nostra illum maximum fructum percipient eruditi, quod facile intelligent quam parva ei fides habenda sit in rebus magni momenti, cum in illis levissimis immensum aberret a vero. Ait ille dissertationem de Legatis Lati ne scriptam a Marca esse anno MDCXL. antc quam liber Optati Galli, cuius occasione scriptus cst liber de concordia , prodiissct in publicum, illamque manu scriptam Cardinati Richolio de Cancellario traditam a Marca esse de publico nil coitante. Haec sunt enim Fageti verba. Quis vero de re ista du bitare posset post testimonium revorendi illius viri, qui tum adeo assiduus auctori erat ut priores quatuor libri de concordia ante manu ejus descripti sint, postquam eos Marca elucubraverat, quam typographo traderentur Alitcrtamen se res habct. Nam tractatus ille de Legatis scriptus tantum fuit post quatuor libros de concordia ; editiisque simul cum aliis statim fuisset hiequintus liber , nisi praecipitata fuisset editio operis cura Eminentissimi Cardinalis Richelij, ut dixi olim in praefatione mea ad libros de concordia. Adhuc tamen illud ipsum probabo manifestissimis argumentis. Hcic vero mihi Eicem commoJissime praeferet ipse reverendus Fagetus ; qui quo tempore dissertationes istae componebantur ab illustrissimo viro , eas, ut toties dictum est , manu sita describebat ubi vero ventum est ad librum quintum, cujus editione supersederi placuit , operam suam interrupit , postquam aliquot tantum paginas descripsisset quae sunt in potestate mea. Initium itaque istius tractatus, quale manu Fageti descriptum habeo, tale est: Liber v. cap. 1. Post asperiam superiore libro consermandarum libertatum Ecclesiae Gallicanae au Ectoritatem, Legatorum a latere dignitas ν claritudo priorem locum sibi uindicat in his dispertistionibus. Respicit itaque ad librum quartum operis ὀc concordia , in quo agitur de appellationibus tanquam ab abusu. Rursum dissertationem illam scriptam esse poli alios libros de concordia evincit vel iste locus excapite x t v. hujus libri v. f. v. Cur autem in concilio Franc ordiensi haec θnodus admissa non fuerit , diximus libro i i. cap. x v I I. Librum porro istum ab auctore scriptum esse ut ederetur simul cum quatuor prioribus probant sequentia verba ex cap. x. 3. i. Sed rest tutionem sam Theodoreti accurate disititimus tomo secundo in exercitatione de Iudiciis canonicis Ostoporum. Ita nos hunc locum cdidimus in prima editione. Vnde interim colliget iccior fidem mcam in edendis his libris. In hac vero secunda editione, cum animadverterem hunc tractatum a primo tomo, cui destinatus erat, transisscin secundum, voccs illastomo secundo jugulavi ut inutiles & superstuas. Cogitasse porro Marcam de edenda dissertatione illa de Legatis colligitur etiam ex dissertatione de epistola Vigilij, in qua f. x ii. ita scribit: Prima enim semper fuit in Onodis arcumenicu sententia Romani Pontificis i qua non expectata, nihil decerni moris erat ; quemadmodum semari flebat in senatusconsultis ad orationem Principum factis, ut dicam remo sicundo de concordia sicerdotii'imper ij. Respiciebat enim ad caput septimum& octavum libri quinti de concordia. Probant haec, ut ego quidem arbitror, dissertationem de Legatis scriptam esse poli lusceptum consilium scribendi operis de concordia , Marcam porro de publico cogitasse cum illum scriberet, contra quam asserit Fagetus. Sed quod addit idem reverendus vir , Marcam dissertationem istam manu scriptam dedisse Richelio & Caru ellario , omnino ridiculum est. Nam ea Iersiecta nunquam fuit, ob praecipitationem quam diximus Cardinalis Riche

ij, & vix ad quartam partem pervenit rerum quas in libro illo ponere desit Diuili su by Cooste

10쪽

PRAEFATIO

naverat auctor; ut planum est cx praefatione ejus, in qua rationem consiliij sui exponit. Daturus autem non fuit ille pro sua prudentia opus imperfectum, praelertim summis viris. Si quid heic memoriae habuisset Fagetus , si librum illum vidisset quo temporc illa scribi consentiebat, non incidi isset in hunc pudendum errorem. Scd , ut video , non tractavit editionem libri de concor dia quam ego procuravi ; & transversum praeterea illum egit impotens ii bido destruendi quae a me scripta erant , tum etiam deforme obsequium quod auctoribus suis praestitit in scribenda vita illustrissimi Archiepiscopi. Simile mendacium de libro de Primatibus nos nuper deteximus in praefatione nostra ad tres dissertationes illustrissimi Archiepiscopi. Post constitutum lcmpus quo liber quintus scriptus est, necessarium videtur nonnulla dicero de tempore quo tres libri sequentes elucubrati sunt. Sextus & septimus compositi Gallice sunt anno MDCXL. tradiisque tum manu seripsi Cardinati Richelio. Libri octavi sexdecim friora capita consecta

Latine sunt anno MDCLD. post reditum Marcae ab Hispania citcriori. Duo decim vero umma ejusdem libri capita , qu e continent satis ubcrem dissertationem de investituris & de jura: Regaliae, anno M D C X L. Gallice consccripta fuerunt. Quod ideo visum est admonere ut eatur obviam audaciae quorundam qui quidvis calumniantur.

Edidi in fine tomi primi duo opuscula Hrabant Archiepiscopi Moguntini,

quae nondum in lucem prodierant. Cujus autem momenti sint haec opuscula docet praefatio nostra cum illis excusa Denique addidi Notas meas, interdum uberes, sicubi occasio tulit, interdum breves, itemque nonnulla ecclesiasticae antiquitatis illusti ia monumenta quae hactenus laruerant. Illud poliremo admonendum esse putavi lectorem, eo ipso tempore quosccunda isthaec editio procuratur, nova luce donatas a me est e tres dissertationes illustris limi Archiepiscopi esusdem serme argumenti cum illis, certi in quibus vir summus permulta fusiori stilo executus est quae leviter tantum attigerat in libris de concordia. Eas autem dedi sic emendatas ut posteriori difigentiae nihil relictum sit. Prima t achat de epistola Uigilii Papae pro confirmatione quintae synodi oecumcnicae, secunda de Primatibus, tertia de tempore quo primum in Galliis suscepta est Christi fides.

Vale, lectoris cum leges istas dissertationes, mihi bene precare, qui illas ab interitu sicavi. e ij

SEARCH

MENU NAVIGATION