장음표시 사용
81쪽
esses, & doctior nulli inimicus, nisi socordiae r semper industrius, sed hominibus uti proficeres. Ergo pileum quali lauream habendam, gestandamque perpetuo , justiusquam quisque gentium domitor accipis, ju-stius quam triumphator. Non igitur Palmatam, & pictam huic togae recte contulerim. Non Scipiones his monimentis Cipientiae: non, currus , & sellas huic solio merito comparaverim. Ut hoc jure conscendere queas, summarum potestatum auspicijs, auctoritatec quibus stat, & stetit Academia te do horein, Jurisque consultum in Collegium
hocce conscriptum nomino , dico, Creo :quod aequum, ac justum fuerit hinc a te Ju- lVentus accipiat, consultor intelligat. Hoc lmodo tanquam legum, ac juris antistiti volumina damus, non at inde discas, at do. ceas . Ex illo deductum te osculo prosequor, inque Patrum gradibus colloco, quo datum cis Collegam te videas, quos halienus Magistros habueras , & Cenλres. In posterum de studiosis aequissime judica , quemadmodum de te semper optimε est judicatum iri, illorum expende doctrinam, jus septies examinata doctrina , septimo promeruit apta rob tionem , privatim. honorificam, pubice splendidam , amplissimamque , Annu
lum duplici quoque jure gestabis, & quod
signandis praesertim de jure. responsis Jaristi
82쪽
Liber singularis. si electo Collegium nihil magis convenire vi detur, quam quod Senatorum est signum, Nos quoad licuit, nec sapientiae tuae, nec, muneri nostro defuimus: caetera Superi curent , fortunent , ac piosperent. Vos Pr pterea Divi, Divaeque omnes supplicibus f vcte precibus. Tu Virgo Dei Genitrix, tu Numen propitium votis adeste. Vos Coblegam nostrum sublimi donatum ingenio, singulari scientia locupletastis r vos ei tam longum, imperviumque conficienti curri culum magnis in periculis, summoque indiscrimine volentes tulistis opem. Cui clementer annuistis, juvate, defendite ut sic Reipublicae sine noxa, & nota ministret ; sic gerat honores , munera, Sacerdotia , quemadmodum hactenus repulsae vacuus , inose
fenso pede, bono publico , summa Virtutis, dc sapientiae opinione , longdque majori , quam caeteri fama , gloria ad omnes L qui vestro beneficio doctissimis, peritissimis, Op . tinais , parati, promissi sunt 2 gradus, dc dignitates adscenditi
Codicillorum missionis honestae,
: Litteras patentes appellant, myetrati gradus vel Civilis, vel Theologici.
HUm ui generis interest non modo viveare si sub legibus homines, sed & l
83쪽
6a Famularum, O ofationum gum exercitores sacrorum, sa) & Civilium , institutorum longe consultissimos esse , ut beata mortalium vita , quae sine aequi, & iboni constitutione nulla est, semper aequabilis , & adversis intacta f3J Praesidum vigilantia , & curae perennet. Nec porro bene de Republica mereri videtur, qui sanctissimam rem vi Jurisprudentiam contemnens , ac negligens, Magistratus, ac potestates gerere velit, & tractare 64 provinciarum frena non dubitet, justi, injustique peraeque rudis , α
nescius. Contra e re communi maiores no- l
stros secisse dicendum est, qui nulli L J Ju- i
ris dicundi potestatem dedere nisi studijs legitimo tempore peractis, ac testimonijs im- Petratis operae non perperam in illis colim Catae 3 quorum praecepta si Posteri tenuissent non promiscuo Gymnasiorum fato, re perdita, & profligatis optimis moribus, nomina dumtaxat significationis expertia coluissent, ac ludicros, pudendosque ritus in lucem prolatos otiosis, ac irridentibus Obtulissent. Qua flamma, ac pestilentia, si bona quondam studia contabuere, Jurisprudentia p) sorduit eloquentibus, & eruditis, Acad
fa Praetermitte Civilium. s3J Adde Christiani Cultus, vel loco Praesidum scribe Anti- stitum , vel Sacerdotum. dic. Theo-c i logiam. 6 Ecelesiae gubernacula minime. Dic. sacra docendi. Γ9J The
84쪽
Liber singularis. ' 'miae ludibrio haberi coeptae sunt; desidia, &quaestu ingruentibus , necesse fuerat Principem nasci , qui pro virili opem labentibus artibus , amante Numine, ferre vellet , nec eo deinceps Auctore in splendida quondam,& vere studiosis debita praemia ignaris, igna- visque venum, ac pessum dari contingeret. Id sine praeconiam Victori inmedeo Regi disciplinarum nutrix 1talia rectis tribuerit, qui latis legibus, restitutis honoribus , instaurata penitus Academia, doctrinarum Omnium, S cum primis sio) Jurisprudentiae decori consuluit , virsutemque Juvenum excitare, fovere, amplificare se dignum, idest, magnanimo Principe censuit. Cujus exemplo moti, di auspicijs ejus cuncta gerentes, de doctrina Antonij rimeru Artium Magistri , Jurispr dentiae fa Candidati , ac postremo missio item honestam adepti, hoc testimonium nostrum, ac virorum ilIustrium perpetuis, α publicis demandatum litteris ultro Perhibe re non dubitavimus. Quum V. C. Antecessere Regio in Colis gium Iurisconsultorum adlecto verba faciem se de tribuendo EAntonio Ferrerio Jure missionis honestae, quam licentiam majores vocaV te , diremtis suffragijs patres censsuerint, haud indignum Candidatum videri, qui benefici js , insignibus, privilegijs perfrueretuit honoris caussa missorum a studijs, piacuit
rs Dic Theologiae. fa) DP. Theologiae,
85쪽
gistium , Jurii prudentiae Candidatum a stu- dijs si) Divinarum, humanarumque legum honoris ergo dimitti, eique missionis sIgna concedi r recte, ordine, exque re litteraria facturum fuisse V. C. Antecelsorem, si Collegii nomine, luculentisque verbis eadem ex formula daret. Meruit enim solicrtissim Prolytae Virtus, ut Academia, quoad ejus fieri potuit, illius desiderijs obsecundaret; quod
post transactum in caJ sacra, & civili Juric
Prudentia triennium privatim interrogantibus tribus Antecessoribus, ac duobus e PM tribus doctrinae sudore quaesitae fidem feceris, idque publicis litteris consignata eorum, qui judicando adfuere,suffragia demonstrent, Magistratus Academici decreto probata. Ob quod periculum publica disputatione naViter instauratum jure placuit, universa mis sonis honestae jura sentonio Ferrerio Prolytae Creato competere , quae Pontificum , quae Irincipum legibus , quae majorum moribuS cum honore missis a studijs ubique Terra-zum concesta, comparata essent, erunt: eaque Pontificia, Imperatoria, Regia potestare , Op tima lege dari, quasi ejus dumtaxat
At ne civilis opera praestantissimi ProIDtae huic Regno subjectis inutilis videretur ,
si in Die. Ρhilosophis , & Theologiae. a) Dic Divinis litteris.
86쪽
id quoque placuit Antonium Fenerium in diationis ejusdem praefecturis, municipijsve , praeterquam ubi Judex vice sacra,Praeses Provinciae , aliusque beneficio Principis lectus Jurisdictioni praeesse solet, jus dicere, judicare, caussas Orare, de jure respondere s3ὶ alia. que facere posse, quae Prolytis agere legibus, moribusque fas eis, erit. νQuod judicium nostrum, & amplissimum ordinis universi consilium non modo in Ac, demiae tabularijs asservari, minori dignitatum laterculo consignatum , verum etiam ad optimi Prolytae perennem laudem, post adelata missionis insignia , munera, jura, bene juvantibus Superis, edi voluimus, ejusque ex 'fide descripti diu permanturum exemplum, & illustre concedi.
FORMULA QUINQUAGES. QUARTAEjusdem Argumenti,
Pro h Medicinae Frustus . t SAlubrem humanis corporibus Medicinam quum in pretio haberi ab hominibus, tum ab ijs tractari convenit, qui diu meditando , & agendo , insignem vitae partem , iuventutem in diligenter explorandis caussis, effectisque naturae pene consumserinr. Res namque exempli non boni fuerit artem Civibus utilem, vulgo, & sine discrimine η Ε ' Pro- a J Hoc totum in Theologia omittitur , qui pe de qua Regis Constitutio intelligi minime possit. Se qaeos tameο 3. apponitari
87쪽
Hs Formulamum, O Orationum profiteri nonnullos, qui ex necessitudine quaestum, ex imperitia nomen , ex fallacijs, re quasi praestigijs vulgarem captanteS au--ram multis mortalium vel parant, vel maturant exitium. Quod quantum optimi regiminis legibus adversetur, omnes Videre. populi, quotquot constituerunt, ne cui liceret medicinam injussu Principum exercere, dato Virorum doctorum universitati negotio , nequid ex violata harum sanctionum reverentia populus detrimenti caperet. Ea sanctius instituta Τaurinensis Academia servat, quippe qua plurium annorum spatio Candidatorum diligentiam, peritiamque ponderat, approbat, exigit r ac per Varios honorum gradus ex intervallo datos, uuantum maxime potest, ad persectam do- .ctrinam perducere conatur. Per triennij porro curriculum in Athenaeo exercitos , naudita dimittit, ut amandet in majores Urbes , nihil adhuc praeclarum aggresibs , necdum tradita usui aptandi peritos ; sed faciliore mandata Provincia, ad municipia, & praesecturas allegat, non laurea donatos, at honoris caussa missos a studijs ; sic omnia di ponens, ac temperans , ut nequis studiosus, haud transitiemedijs, ad extrema properassQvelit. Haud tamen minus eorum famae, gloriaeque favet; nam quantum falsae laudi detrahit, tantum addit veris honoribus non oblita laborum, & pro meritorum modo
88쪽
. Liber singularis. ' Sic igitur certa de acientia Iosephii Antonij Toleoni Artium Magistri, & Medicinae Candidati , quod Raphaele Poleono Fratre Regij Ar- ... chigymnasij Professore C. V. rogante , uni, versis placuerit Iosephum Antonium Toleonum missione honestandum, ejusque dignitatis o namentis augendum, Candidati justis precibus annuit. Quamobrem de consilij se
Uti Josephus Antonius Toleonus Magister Atatium, Medicinae Candidatus a Physiologiae strudijs, honoris, & laudis ergo missus esset, ejusque rei caussa missorum a studijs, beneficijs, immunitatibus, juribus frueretur; eaque propter Latinorum amictu in conventibus litterariis, & quando sua videretur interesse, POL set incedere; quae Prolytarum signa Raphael Stephanus Eoisonus Prosessior V. C. egregia, brevique oratione pro concione , mandato, Viceque Collegij tribueret. Quamvis enim Peregrina Medicina sit, & in regionibus nec nata, nec alta Romanis, merita civitatem est, & honores a sequuta similes aemulam gerit Italae Jurisprudentiae. Cujus exemplo quaecumque rescriptis, edictis, consuetudine, Medicinae Prolytis attributa , quaesita forent, qua Pontificia, qua Imperatoria, qua Regia Potestate, quam demandatam habemus f eX- . traquam , si quid factum esset, quod Aca- .demica lege vetitum, exceptumve fuit, ac
89쪽
laerit J ut ad eundem pleno Jure, persectoque spectarent. Igitur, ut idem ornatissimus Prolyta in omnibus inalpinae, subalpinae ditionis, ac Regni locis, praeterquam in urbibus, Oreb dis , in quibus Senatus haberi, Praeses Prinyinciae constitui, Judexve beneficio Princi- ,
Pis creari consuevit, artem medicam exer
cere , profiterive possit, simili modo decrevimus , jussimusque hos honoratae missionis Codicillos ejus dignitatis , potestatis, bene ficiorum, Jurium, insigniumque datorum ad ipsius Prolytae perpetuo duraturum decus, αgloriam exarari , ut doctrinae suae domi,
forisque aeternum sint documentum.
Codicillorum laurea vel Civilis, vel Theologi . tima veterum instituta perennem utilitatem habentia , si nunquam poste ritas negligere debuit, illis procul dubio peς. simo publico derogasse videretur, per quae idoctrinis vel certi statuuntur honores, Vel doctis justae potestatis legitima decora per' mittuntur , ut populus, qui non ab egre gie factis viros dignoscere solet, ornatu, no' imine, dignitate discretos oculis usurpare, praesentesque vereri condisceret. Et quem . admodum nihil est tam exiguum, quod ma- imo in pretio esse. nequeat , si raro , &optimis tribuatur , sic magna quam, is Pra
mia dignitatum si indignis, & passim con-
90쪽
, ' Liber singularis. 6ο foedantur, ita sordescunt, ut nihil eis possit
esse despectius. Vidit quondam Romana CL svitas fortissimos milites ob accePta Pro Pa- itria, pro Civibus Vulnera, querna, grami- ineaque fronde contentos: vidit & jummos sDuces victis hostibus ovantes, triumphantesque myrto, & lauro redimitos; Olym- piorum vero victorem per diruta in patriam ,
moenia curru revectum, oleastroque coro-
natum immortalibus epinicijs maxima Grae- . l. corum ingenia celebrarunt. Haec levia , &quantumvis humilia nemo sanus non magis 'miretur, ac Velit , quam aulicorum quo- ,
rundam fi J superbas statuas, altas effigies , vel elatos , locupletesque libertorum faJ honores , licet insolitis Roma-
ni Senatus consultis, ac signatis in aere titu lis, amplificatos, quibus non illi sublimes . abire poterant, carentes omni virtute: sed 'honorum ipsa pretia, quasi obruta coeno, pessum ivisse videantur. Constabit enim mer-
cedi dignitas, quoad illa virtuti conjuncta sit quicum humilia non 'extolli nequeunt, tη E 3 - parva si J Sejani , Tigillini, O similium vid. Tacit.
Iib. 3. annal. caρ. 73. o lib. . cap. a. Senec., de Consol. ad Marc. c. 22. Dion. lib. b8. Mero in Tiberio cap. 48. , O 63. vid. quoque ομη . Tacit. lib. I . cap. 72. a Ut Pallantis vid. Sueton. in Vitelι. cap. 3. O. Tacit. annal. Ia. cap. 33. Plin. lib. 7. ep. 29.
