M. Augustini Campiani ... Variarum ad academiam pertinentium formularum, et orationum liber singularis divisus in partes duas, quarum primæ accessere legis taurinensis Lycei præcipua capita

발행: 1728년

분량: 210페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

so Fomularum , O O ationum

destis, sibive obsequentibus Professores test, monia ne perhibento. s Magistratus, Professiores, Domestici, Aiditoresciue eorum , & administri Lycei in

munes a cibariorum , librorumque vectigalibus sunto. In conducendis sine fraude do- mibus sunto caeteris potiores ejus rei caussa pensiones, ne cui augere liceto; OmneS a tutelis , curis, praebendis militaribus hospitijs, publicisque muneribus excusanior. c Qui Antecessores in Academia per annos quinque jura professi sunt, erunt, suerint, quominus eis de jure Judicibus respondere, ad sidere , magistratusve capere sine Senatus cognitione liceat, ne prohibentor . M)Doctorum tria sunto Collegia, Theolog rum, Iurisprudentum, Medicorum. Eis ex

Η- L. convenire, ac noVa instituta condere, quibus nihil H. L. obrogetur, derogeturve, liceto. Duos Academicorum honorum Pinstremos gradus haec tribuunto. R Academicarum dignitatum gradus quatuor enumerantor ijs insignitos artium Magistros, Baccalaureos Cauditatosve, Prolytas , Doctoresque nominanto. f

M Gmmunibus secademisis honoribus tribuendis.

ARtium Magistrum exti turum, Confer--τπε, ejusve justa, alio praesente Mo

deram

112쪽

Liber 'gularis se Ideratore sgὶ Philosophiae Prosetares de

Logicis institutis interroganto 3 extra quam, si Medicam artem profiteri volet, tum enim Physiologicorum praeceptorum expertem ab hoc ingressu dignitatum arcento. Qui Candidatum gerere volet, post Theologicas , Legitimas, Medicas institutiones annali spatio acceptas , de ipsis reddito rationem. In ejus scientiam Conservatore, Moderatoreis praesente, tres a primo delecti Pr se res inquirunto. Semel renunciatus in Academicis conventibus ne recitare, ac dis putare vetator. Prolyta ante tertium studiorum annum nemo creator. a) Contra ejus studia triennio

peracta, Collegij Proeses, lectiq; duo Professis- res, Doctorq; in idem Collegium cooptatus probandae doctrinae gratia daarum horarum spatio decertanto. Interrogationepersecta,qui interrogarunt, eunto in suffragia: Moderator illa dirimito. idoneum Candidatum , quo publico periculo irerum experiatur , decreto prosequitor. Candidati repulsam passi nulla in tabulario memoria servator. b Candidati privato facto cum laude periculo, publice in Aula d putanto , Antistite sacrorum, Vicariove ejus, pro tribunali rem cognoscente. Eius facultatis Prose res, Do ctoresque in Collegium adsciti, designato-

113쪽

92 . . Formularum, O Orationum .

Disputationi, trium annorum , quod per-cgerunt , studium esto materies. Eam ob rem . ex traditis doctrinarum partibus exquisitas quaestiones unoquoquc . anno Prosellorum iudicio delectas, in urnam conjicito Comservator. Senas ex illis sorte ducunto e eX-

que ijs, quas sortiti fuerint, Ccto & quadra- , ginta publice disceptandas theses Professoriaeensura haud notatas designati Prolytae cli- Ciunto. Has typis consignatas, post dierum quindecim intcrvallum , ab ipsa sortitione atrium Prolytarum argumentis tuentor. d )Academicorum honorum ad summum , supremumque gradum nequis ascendito , niti exacto quadriennio a coepto studio Theologico , Medi Ve r quinquennio, ab acce piis Juris prudentiae rudimentis. HujUS temporis frofectum lecti judices quatuor nec pauciores, Magistratu universo vidente, privatim investiganto. Ea quae Η. L. feJ praescri' Pta, imperataque Prolytis fuere, fuerint , cuncta servanto. Hoc modo probata Psolytarum doctrina, privatim, ac publice laurea donantor pro concione, & praecomjs assi. ciuntor, domum cum plaRsu redeunto.

114쪽

C A P U T. VI. De peculiaribus honoribus deferendis. Ii simul ac lauream adeptus fuerit, iR Collegium cooptari volet, id ei eX H. L. fas esto. Sed privatim ter,publice bis Can- didatus auditor, antequam eam ob caussam honoris ergo mittatur a studiis. Mensis unius spatio, bis ejus privatos inter paricles dis ub runto doctrinam. sa , Quantu tribus annis profecerit,prima interrogatione ProseGres H. L. delecti, Praeses,.Doctorque Collegii periclitantor. Trium hini rarum spatio ejus sedulo consideranto sciens riam. Haec si probabilis siet, eum videri Jure in hoc ingressum esse curriculum , interlo- quuntor. ηIn praeceptis, institutisque unius anni tempore traditis, interrogatio secunda versator. Ea seligere Judices ipsi debetiato post primas privatim acceptas Candidati responsion . Quantum in prima temporis impendi H. L. Oportet, in hac tantum insumitor. tb Piivatas hasce probationes cxcipito publica disputatio, cuique Prolytae designato promiscua. .

Ad tertiam privatam Judicum de prosinctu disquisitionem, Candidatum postea Vi . canto. Haec Primis tcmporc parilis, amplitu dine maior esto; universae doctrinae Praeci- puas quaestiones amplectitor. c P .

115쪽

9φ .Formularum, oe Orationum

Quae postea habenda erit publica disputatio , privatis spatio temporis par esto. Enunciationum duplo maior numerus esto, quam earum numerus fuat, quas ProlytaS

non hoc jure designatos typis mandare , α de quibus disceptare convenit. Hisce Perfunctum Candidatum a studiis honoris ergo mittunto, insignibus exornanto. d Qui praeter haec, Doctoris peculiare nomen, & Collegii jura nancisci volent, hi d mum cum Praeside Collegii, Professbribus tribus, ac Doctore in idem Collegium adscripto congrediuntor. De integra e) doctri

na quatuor, vel quinque annis accepta Proly tae respondento. Horis hoc modo tribus lu-Premo, maximoque proludunto certamini. Pridie eius dici, quam postremum experi mentum facere debeant, ex lummis, praeci Puisque totius cssciplinae quaestionibus duasurolytae sortiuntor. Has quatuor & viginti horarum spatio diligenter explicanto, scripti i-Ve, tyPis, e vulganto. Ea de caussa in Academiam secedunto nequem ea tempestate , Praeter Bibliotheca rium alloquuntor.Postridie quam sortito quaestiones evenerint, seniS hOris in Academia , ante meridiem ternis, postmeridiem ternis publice disseruiaro. Antemeridiano tempore binis cum Professioribus, DO-ctoribusve Collegii, Conservatoris arbitrio, de Prima quaestione proposita; pomeridiano,cum

in Ibidem. DJ N. C. c. .

116쪽

Liber sim laris. 9s totidem de altera decertanto. Persecta ea com rtatione, necdum exacto tempore disputationi praestituto, alii Conservatoris mandataec Professorum, Doctorum, Prolytarumve numero destinantor,qui aliis de rebus neutiquam binis illis quaestionibus comprehensis, quibus .i . rebus 'Olytae integro cursu operam dare debuerunt, ad finem usque disceptanto a Theologi, Jurisperiti, Medici, qui scientiaei b c pericula faciant, fecerint, ii peculjari nomine , ac laureae Jure fruuntor inque Collegium H. L. cooptati sunto, nulla praeter laborem impensar eorumque Praecipua ratio

in Regni sacerdotiis, Magistratibus, honoribus obtinendis habetor. t b CAPUT VII.

mmunia de Honoribns Academicis.

IN quem studiosium, Magistrum Artium ,

Candidatum, Prolytamve, quum honores Petit, petieritque, privatim, ac publice Professorum, Patrumque suffragia plura consenserint, ei ex II. L. praemia desertanto, praetem qu m, si peculiaribus honoribus studeat, eum enim privatim interrogatum, si duo ex quin quς , Publice disputantem, si tres e duoaecim rejiciendum censent, censuerint, a Publicis Academiae dignitatibus amovento'c Nequis in Collegium cooptatus, lectusque esto optimo Jure . ni publicis in Academiae L conventibus ob honores Iuventuti conceden

117쪽

96 Formularum, ct Orationum dos, indictis tribus annis frequentes adfue- rint, iussuque Contervatoris in eis Perite nec ' disputaverint, deque ea re Praeses Collegii, duoque Professores jurati testimonium post triennia dixerint.' a Qui contra faciunt, faxint, Judices doctrinarum ne sunto , praerogativa eorum propria,emolumentis,ac suifragii Jure

Si quis ante H. L. latam laurea donatus in Collegium adscisci volet, eidem ita Jus esto, si privatim interrogatus severis Judicibus sa--tissecerit , postremo sollemnique periculo rarae doctrinae specimen dederit triennalique spatio simili modo frequens fuerit, ac disputarit. MPauperies ne cui fraudi , ignominiaeve fuat 3 egenum , sed probam Juvenem, & diligentem gratis omni Academico honore di- gnantor cJ . . si quid justum , legitimumque in cauta . fuerit quare cui gradus petere, obtinere ne cesse siet, studia extra Academiam , urbem que Taurinorum Augustam perficere debuerit , si tamen prestituto hac lege temporis *atio ipsum disciplinis operam dedisse comper' sum erit, E. H. L. N. R. sa

nihil rogatur.

118쪽

Liber singularis. 97

. . . .

sANCTIO. . Ut Antecessores, Professores, Studiosi in

eam Academiam venerunt, reniunt,V

nerint profitcndi, addiscendive bonas artes caussa r quive Augustae Taurinorum ob id moramur : quive in Collegia cooptati suo, vel quo alio jure, sine dolo malo, fuerunt, sient, erunt, univcrsi, singulique in peculiari Principis fide, clientela , patrocinioque sunto. a)Si quis contra H.L. facit, faciet dolo malo, quominus honores Academicos in ea petat ,perierit, quo alia in Academia sine longo labore , multaque doctrina eosdem obtineat, Obtinueritve, id ei fraudi esto. Neve propterea docendi, consulendi, juficandi, remve medicam faciundi, adque honores illorum caussa brependi, Ius esto. Neve acceptae Potestatis ergo,quid facere, praestare, petere, Obtinere

119쪽

ET ORATIONUM

LI BER SINGULARI 1. PARS ALTERA

ORATIONES CONTINENS.

De Pontificii juris addiscendi necessitate,

Habita in orchigymnasio Taurinensi se Anno , DC n. GL Idus Novembris.

Uam omnia bene , & prudenter A. O. ab Invictissimo Augastissimo Rege i nostro constituta sunt, ut Taurinensis Academia alpristinam laudem, splendoremque reVOCa retur , tuna nihil studijs vestris accommodatius esse mihi videtur , quam quod impera' vit , ut illi nempe qui ad optimas tradendaSartes huc invitantur, primo quoque tem Pore , Veluti concione advocata , quid docturi, de quo disputaturi sint, ex hoc am-rtissimo ad dicendum loco proponant, &explicent. Quae res , ut vobis miram Praete- vitis his temporibus delectationem , & uberem fructum adolescentibus attulit, quum plura docte , & eruditione prisca reserta , multa diserte, & pluribus ornata luminibus Orationis, nonnulla quoque festive, & urbane dicta audiebatis, sic vereor , ne mihi de Pontificio Ja e dicenti haec omnia contraria rQPPriantar, ita loci majestate commoveor,

120쪽

oratio prima. - ς' ἡ & tot illustrium virorum frequentiam extimesco ; quum praesertim in eloquentia parum praesi iij collocarim, & disciplina ipsa, velut studium severum , & grave, majus quiddam esse videatur, quam huod a junioeribus scite, & commode pertractari queat. Licet enim summa forent in me adjumenta doctrinae, quod certe mihi nunquam arro-MVerim , temporis quidem satis non habui, ut omnino paratus , & instructus ad dicendum accederem. Quare ita me audiatis, rogo , obtestorque, ut hominem , quem usu , copiaque dicendi omnibus, qui dixerunt, inferiorem esse censeatis , diligentia vero cui soli confidere consueverim , ita mediocriter usum , ut neque Prae temporis angustijs diu meditata possim afferre. Parendum enim clementissimi, fortissimique Regis imperio , mos gerendus Principi fuit, & liberalium disciplinarum reparatoris agenda omnia ad praescriptum fuere ; illius, inquam, cui

non modo libertatem acceptam referre debeamus , verum etiam bonae artes omnes

Priscam dignitatem , atque splendorem. Sed, ut de reliquis sileam , quae mihi vobiscum esse communia solent, illud praecipuum Regis beneficium , ac pene Divinum praeterirem ingratus, quo me non solum caeteris juniorem , sed etiam, qui nullo modo , aut ingenio , aut exercitatione, aut gloria , cum

his clarissimis disciplinarum dolioribus coim

G a .. . ferri

SEARCH

MENU NAVIGATION