Dissertatio inauguralis medica de vomitus excitandi indicantibus et contraindicantibus ...

발행: 1782년

분량: 30페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

11쪽

que, quam purgantium, sit Vis emeticorum, quae , neruos sti mulando et excitando, corporis concussiones Valentioremque Vela triculi et duodeni contraitionem ericiunt, unde fit, ut sordes, quae horum viscerum adhaerent parietibus , plici siue tenaciter insident, eo melius amoveantur , sicque per ilium ventriculi superius possint exturbari. Simul et alia viscera per compressionem vel concussionem ab impuritatibus, si quae inhaerent, liberantur. Plaeterea quoque Vomi 0riis, vere indicatis, id laudi datur, quod in quaevis instrumenta secretoria agant, cris es. per hias faciant, impersedias corrigant, digestionis vim veluti resarciant, denique minus, quam purgantia, corporiS vires frangant. Corpus quidem sub effetia emetici multum videtur labe aliatum eiusque vires prostratae, at profecto apparens tantum est haec debilitas, et veluti quaedam abactae materiae peccantis sequela esse videtur, apprime monente Cl. No SE Q. Etenim. finitae meticorum actione, mOX inquitur irritamenti ces alio neruorumque quies, aestus rubori Sque imminutio, pulsus remissio, corporis vigor mentisque hilaritas. Aliter autem res se habet, post usum purgantium , quae, teste e X perientia, transpirationem sere impediunt, verum corpori debilitatem plus minus inducunt, saepeque, si paullo largiori doli exhibentur, motus excitant febriles. Forsan his adhuc addi licet, quod per purgantia maior, quam per emetica succorum bonorum copia simul cum malis extruditur. Denique tutius dari emeticum potes, quam purgans, se A 3 cum

12쪽

eum illud in ipsis adeo exacerbationibus exhibere oporteat, hoc

non , nisi pos illas.

Vomitoriorum sub hoc indicante exhibitorum utilitas et praestantia prae purgantibus mihi iam ita evicta esse videtur, ut ulteriori non indigeat probatione. λ

Ad alterum emeticorum indicans progredior, demonstratu ris , et do. homores viscerum, prope siub Haph agmate sitiorum, corrupti, usum Vomitorii postulare. Notum est, ductum chole- dochum siue communem aeque bilem hep ticam ac cysticam duodeno tradere, et duclum pancreati cum simili modo tali iam suam eidem instillare intestino. Subisit ergo fluidorum, quae in du- diibus biliariis hepatis, vel in vesicula fellea, vel in ductibus pancreatis minoribus maioriue existunt, aliqua corruptio, V. gr. 1 simia visciditas, quaeritur , nuin taliS humor corruptus optime per emeticum possit e Xturbari Τ Quidni J Sub vomitu nempe viscera, ante dicta, inter diaphragma et mi 1 sculos abdominis, quasi prelo inclusa, ita valide comprimuntur, ut humores in illis stag nantes corrupti propellantur in duodenum , sicque, quod praecipue vomitum indicat, subito ac sine ullo noXio effectu e primis viis eliminantur. Solent quidem multi in visciditate humorum hepatis et pan- creatis reto luentia remedia Praeferre emeticis, saepeque illa periongum tempus adhibent, ubi res cito et tuto uno alterove emetico peragi potuisset. Sed aliis adhuc ex causis resoluentia, sine

necessitae exhibita, displicenti Est enim resoluentium ea na

13쪽

tura, ut non solum humores morbosse viscidos attenuent, sed et eos, qui cohaesione gaudent sana et naturali, ideoque ad secretiones, nutritionem cet. vel minus idoneos, vel plane ineptos reddant. Praeterea quoque, si acrioris indolis sunt, vel per longius tempus usurpantur, gluten resoluant solidorum, sicque eorum cohaesionem et robur imminuunt. Praeprimis autem facile no cent iis, qui fibra iam laxiori laborant. Licet et optime, sine ulla fluidorum aut solidorum noxa sensibili, fiat resolutio ' humo res resoluti non adeo cito eliminari possunt, quin pars aliqua eorum in sanguinem transeat, varioque modo noceat. Visciditas enim plerumque cum alia quadam humorum corruptione coniuncta est. Hinc apparet resoluentia , quorum maximUS certo Ot qua tidianus abusus in propatulo est, si quando viscidi humoreS viscerum dictorum functiones turbant, emetico postponenda esse remedio, quippe quod magis locum a Tectum attingit, minusque robur solidorum frangit. Aliter omnino se res habet, verae dum ad 'sunt in hisce visceribus obstructiones; quo in casu emetica, statim

exhibita, plus nocere, quam prodesse positiat. De his vero imsta gpho XII. fusius loquemur.

Vomitus, qui ponte fit, a multis medicis practicis ad indicantia refertur emeticorum, ita, ut regula inde orta sit: vomitus va raratu cura ur. Videamus itaque, num vomitus spontaneus sit indicans emetici, nec ne. Ad rem accuratius diiudicandam .requiritur, ut causam vomitus proximam paucis modo verbis proferamuS. Oritur vomitus ab irritatione quadam, qua motus Veiam

licuit peristat cus ita inuertitur, ut cum violentia aliqua sat con

tento

14쪽

tentorum in ventriculo per Os CX pulsio. Quae vero irritatio fit vel a causa immateriali . gr. ab aspectu vel repraesentatione natioseosae cuiusdam rei, vel materiali. In priori casu emeticum indicatum non esie, quilibet facile perspicit, in posteriori vero ulterior requiritur distinetio. Si ca a vomitus male talis est, vel in ipso et entriculo, duodeno visceribusve proxime connexis hae rei, vel in alia corporis parte ea sit. In posteriori causa cinetica immediate, hoc est, per euacuationem contentorum ventriculi, non possunt prodesse, ideoque proprie non sunt indicata.

Si autem Ventriculo cet. male satis inhaeret causa, vel mitu retici potes , Vel non, v. gr. inflammatio, vicus, scirrhu S. cet. In hoc casu vomitus noxius magis esset, quam profi UuS. Priori vero prae caeteris apta est regula: v imitus vomitu curatur.

. Nan . vero adhuc diiudicandum restat, num indicans in hoe casu vomitus sit, nec ne. Vomitus spontaneus indicans emetici nullo modo esse mihi videtur. Nam si sola haec actio emeticum indicaret, quaero, cur non in reliquis supra alle iis casibus idem statuatur, quod in hoc φ Actio tamen, per se sine ullo res pectu ad causam ipectata, semper una eademque est, nec tamen semper vomitum iudicat excitandum. Aliud.ergo indicans ad litoportet, idque constituunt primarum viarum sordes, vel vomitu iam reiectae, vel alIis ex signis cognitae. Non vituperandas itaque videor, qui vomitum spontaneum ad Uomitoriorum indicantia non retulerim, cum nunquam, ut e antecedentibus constat, per se emeticum indicat. Casus praesens, quo usemitus v mitu vere curatur, sub primo nostro indi

cante fpho Ill comprehensius est.

g. VIL

15쪽

Alia adhuc mouenda est quaestio , utrum humorum in hoc il- foue visocrosasis, vel motus vasorum suppressus vomitum in icet,

nec ne. Fieri potest, ut ex sordibuS primarum viarum oriantur stises humorum, e. gr. pleuriti des cet. et motus vasorum sup-Preis, v. gr. a putrido in primis viis. In tali casu, praemissis praemittendis, summa aegri cum utilitate cietur vomitus, qui vero nori a stasi humorum vel aci: orae vasorum suppressa indicatur, sed a cognita horum symptomatum causa , quae consistit in sordi- 'bus Ventriculi visceriam ve cum illo communicantium. Cum Vero alia stas eos humorum vel motus vasorum suppressi causa subest , v. gr. plethora, exaestuatio et refrigerium, spissitudo humorum, vasorum obstructio, compressio cet. ventriculi evacuatio ad moriabum tollendum nihil plane conferre videtur. Itaque illud vomitus indicans, quod a stasi humorum, eorumve motu circulatorio suppressio sumitur, consulto omittendum putaui, dum mihi proprie de eme si sermo est, non autem effectibus eius secundarii S. Non ignoro quidem, ad resoluendas humorum sases magnae in praxi utilitatis eo emetica. Humores enim stagnantes molles reddere et promovere, motumque vasorum suPpressiim restituere possunt per validas sub vomitu totius corporis concutsones. Ena atro vero contentorum ventriculi, sab qua Colummodo et proprie Indicatur vomi rorium, nec stagnationes tollit, nec vas b-mm actior es reitituit. Excoptionem vid. in prioribus. In hoc itaque

potet , Quae vero cum adeo certo et facile vomitu potest obtineri,s . R . . rei

16쪽

reliquis hic auxiliis iure meritoque praefertur. Nullus tamen dubito, quin scopum eundem saepe aeque bene per errhina et tullim mouentia a Sequi possemus. Falso ergo vomitum sub hoc casu indicatum dixerunt medici quidam, dum solummodo sym

ploma quoddam, Vomitum comitanS, corporis concussio, in dicatum Luerit. Eadem ratione etiam vomica pulmonum ad vomitoriorum indicantia referenda esset, quia et ad illam rumpendam saepe vomitus excitatur. Q iS vero affirmaret, vomicam pulmonis indicare ventriculi euacuationem

f. VIII.

Ad alteram nunc disquisitionis meae partem, contraindican accedo. Multa sunt, quae euacuationi per vomitum contraria e Te possunt, pauca vero sunt absolute talia. Operae itaque pretium erit, ea, quae sub nomine contraindicantium vomitus comprehendimus, accuratiUS Paullo CXaminare, ut certior eorum inde fiat definitio. Breuissimis, quae Vomitum contraindicare videntur, in hac spho generatim proponam, post explicabo ulterius in sequentibuS.

Ad vomitoriorum contraindicantia referenda esse videntur Imoplethora tam partialis, quam universans; ado haemorrhagla; 3to continui solutio, veImaior, vel in partibus nobilioribus ;pertinacior viscerum vel alui obstructio ; 5to Harrhoea critica ;6to hernia , Tmo graviditas s 8vo praegressa vel imminens apo

rium CL cl. Nos a l. c. g. 29. P. IOZ. seq.

17쪽

rium corporis grauior defectus y li mo praecognita quaedam corporis consitutio, secundum quam in hominibus quibusdam vomitus vel plane non, vel discisi me tantum citari potest. 1 amo immobilitas materiae morbosae in venίriculo cci, sabulantis. . f. IX.

imo. Plethora tam partialis, quam uniuersalis, tanquam vomitus contraindicans, consideranda est.

Quare sanguinis in toto corpore redundantia, seu pothoravniuersalis, vomitum contrairadicet, facili perspicitur negotio. Sub aliu nempe vomendi omnia thoracis et abdominiS viscera comprimuntur, respiratio nulla vel rara et parua est. Sanguis itaque ex visceribus abdominis expressus, es ad pulmones subito detrusus, ob impeditam vero inspirationem non facile meabilis, in Va. sis maioribus stagnat, reliquo sanguini aduenienti venoso viam praecludit, eiusque in aliis partibus essicit redundantiam. Praeterea et sanguis alteriosus in dicia viscera, ob factim in illis compres.sionem, copia solito minori intrat, aliaque minus resistentia petit loca, caput inprimis , id quod grauit S , faciei rubor et tumor, oculi sanguine suffusi cet. commonstrant. Quae quidem sym- stomata ab impedito sanguinis reditu quoque possunt derivari. Mihi maior aditus minorque reditus videtur malorum causa esse

reputanda.

Fac ergo, plethuram tunc in corpore adesse, tunc quilibet Iubenter concedet, vasa, praecipue cerebri, iam antea sanguine turgida, per auctam actuentis sanguinis copiam eiusque abitum

18쪽

imminutum, ita debere dilatari, ut pessimae inde cerebri laesiones Oriantur. Vasa enim nimis distenta cerebrum comprimunt, vel sub maiori adhuc infatu sanguinem emittunt per anastomoses Vel per ruptiones, functiones cerebri turbant, sicque morbos capitis Vel neruorum longos et acutos, e . gr. statum soporosum, apopleXiam, deliria, phrenitides, conuulssiones, epilepsitam cet. possunt inducere. Attamen, quamuis periculosum videatur contraindicanS illud, facile tamen caueri potest missione sanguinis; tunc enim tuto exhibetur emeticum.

Partialis vero plethora, seu eminentior sanguinis in hac illaue parte cumulus , tunc demum contraindicat, quando in parte existit nobi tori, capite, pectore, abdomine, pelvi. In rela quiSpartibus externis non est curanda, nisi grauior forsan subsit phleg- mone. Contraindicat ple thora haecce vomitum ob congestiones sanguinis, in loco pietnorico sub anu vomendi necellario ad augendas. Sanguinem enim in tali parte affecta non libere moueri,1ed quodammodo stagnare, ipsa docet accumulatio , quae certe non fieret, si sanguis irruens per vas a libere progedi posset. Sub vomitu autem fit validior sanguinis ex maioribus vasis 4n minora impulsio, lideoque reditu impedito, maior sequetur humorum con-Γqstio. Facile patet, varias inde machinae humanae inferri posseno Xas, inflammationes, vasorum dilatationes nimiae, ruptioneS, multaque alia mala, pro loci diuersitate diuersa, quae autem hic

recensere non Vacat. t

Exceptiones interim hoc contraindicans admittit. Practi corum nempe medicorum docuere obseruationes, sanguinis congessiones ac inflammationes locales e. gr. peripneumoniam, Pleurit des,m l phre-

19쪽

phrenitides , a poplexiam cet. saepius eX primarum viarum saburra, praesertim biliosa, ducere originem. Qui vero morbi, ex hoc

fonte dimanantes, nunquam cito, certe non tuto sanantur, nisi praeuia primarum viarum per vomitum purgatione. Indicatur hic vomitus a bile, in primis viis accumulata, ea tamen sub cautione, ut sanguinis congesti nem ante exhibitum volvitorium, quam

fieri potest celerrime, diminuamus per venaeseitioines, hirudines, scarificationes cet. Quo facio, subito summa cum aegri utilitate

ac securitate instituitur Vomitus. ι

g. X. ado. Haemorrhagia vomitum contraindicat, quia per validam humorum sub vomitu impulsionem vasa, immensium, quantum dilatata vel rupta, magis assiciuntur, silc, ut periculosum inde oriri queat sanguinis profluuium. Attamen haemorrhag: a non semper est vomitus contraindicans, quin potius ad illam siis tendam inl erdum requiratur. Experti docent medici clinici, haemorrhagias, inprimis uteri, haemop stillicidium sanguinis e naribus cet. a sordibus in primis viis suille e X citatas. Quibus, teste experientia, tuto et dicito remedio emetico mederi possis. In haemoplysi aliisque haemorrhagus vomitum ciere res periculosissima et facinus temerarium multis quidem videtur med lS , qui, a praeiudicatis opinionibus abrepti, et suam suetamque methodum prae caeteris secuti, de causis morbi unius eiusdem-

20쪽

que variis non cogitant', ideoque nec indicationes formant rationales, taliaque, a causa biliosa Orca, sanguinis profluuia, per venae selliones, adstringentia, stypsi in interna externaque tradiant, nulla habita vel neglelia plane morborum causa primaria. perueram vero hanc methodum ei se, inde patet, quod bilis, inprimis viis accumulata , per Venae selliones rapiatur in sanguinem, . per adstringentia interna ibidem retineatur, maiorem induat acrimoniam , rel. QN te inde sequi possint mala. cuilibet morbi fi carum caular Um no a ignaro optime notum est, ut ea multis proferendi inusilis et irritus esset labor.

f. XI. 3tio Continui solutio vel maior, vel in partibus nobilioribus partim e X ljSdem causis, ac praecedens, contraindicans est, sartim ex ullis. Post continui lutionem cohaesio partis imminuitur, imminuta vero ac debilitata cohaesio vi illatae minus potest resistere. Sub vomitu autem omnibus fere , certe nobilioribus corpori S partibus, vi S quaedam vel per concussionem, Vel

per sanguinis impulsionem ad aullam et impeditum reditum semper infertur. Diminusa vero partis affectae resistentia huic impetui cc. 2 , ideoque maior adhuc euadet continui solutio, hinc partis vel plenaria sequetur destruitio vel insignior fallem laesio. Multa, quae inde oriri possunt, incommoda hoc loco uberius

conssiderare non licet. Praeterea alio adhuc modo parti, continui solutionem toleratae, vomitus nocere potest. Continui enim solutio indicat sui consolidationem. Quod ut eo melius eueniat, corporis quie S et motus humorum moderatuS requiruntur. Cum vero sub vomitu corpus multum turbatur, humorumque vehe-

SEARCH

MENU NAVIGATION