Americae pars quinta

발행: 1595년

분량: 147페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

11쪽

SECUNDI LIBRI SUMMA ET

diae Occid. insitas saeuitiaeque & auaritiae exempla ab Hispanis in ijs edita, Benzo exposivit. Nunc ut ex Insulis in Continetem gradum sibi secerint, coeptum iam priore Iibro dipus , pertexit. Interea obiter, quomodo non tantum auare & superbe imperium in Barbaros , sed etiam crudeliter in Nigritas seruos suos, exercuerint:&ipsit vicissim, alienarum fortunarum raptores , alijs raptoribus, Gallis videlicet, praedae interdum fuerint, exponit. Multas prae -terea in varias indicae continentis prouincias expeditiones ab Hi-

'anis susceptas exequitur verbo , ut Christiani nominis fines propagarent: reipsa, Vt inexplebilem auri sitim, qua ardebant, explerent) atque inde poenas in eos humanitus di coelitus congestas. Postremo nihil tot Hispanorum laboribus profectum esse perspicue docet : nisi ut Barbari spledida verba & doctrinam cum rebus ipsis & vita Hispanorum ,& ipsorum quidem Ecclesiasticorum, componetes, Christianos omnes & fidem adeo ipsam, si1mmo Diuinς maiestatis & Christi gloriae ludibrio, vel rideant vel oderint.

15쪽

HISPANIAE

17쪽

οῦ ν

N O V AE NOVI ORBIS

Hispani Indicis mancipijs consumptis, alia ex AEthiopia inde usque adscis ni. Serviles tumultus in Hispaniola ex saeuitia Hispanorum oriuntur.

CAP. I. X quo eius insulae indigenae, nimijsenecti laboribus, ad miserandam cladem & paucitatem labi coeperunt. Hispani e Nigritarum prouincia quondam a H 'ηηiseruisnoa RegePortugalliae stibacta svulgo Guineam vocant mancipia ubi prospexere. Ergo magna inde seruo-a i ta

rum multitudine aduecta, quum exercerentur adhuc fodinae, illis ad aurum & argentum elaborandum operis utebaritur. Verum ubi illae finem inuenere, ad multiplicandas sacchari fabricas artificiaque se conuerterunt. In eo hodie sese cXercent , tum in .armentis ac pecuarijs curandis alijsque necessarijs ministeri)s operam heris suis praebent. PORRO quando inter Hispanos non crudeles tantum sed crvd lissimi quoque nonnulli reperiuntur, quum eiuscemodi forte aliquis in seruum animaduertere vellet sitae ob admissum maleficium, siue ob non lucrifactum & redditum diarium, vel quacunque alia de causa bilem illi mouisset, vel ob pensum non peraetum, nec eam auri aut argenti vim effossam, quantam lebat: vesperi domum reuertentem, loco Coenae, exuere indusium iubebat, siquo sorte esset amictus: dc in terram pr'stratum, manibus pedibusque reuinctis transuerse ligno alligabat id ab Hispanis lex Batonae appellatur, quam equidem legem ab immani aliquo daemone scriptam crediderim) mox reste aut scutica tantisper caedebat, donec sanguis ex omni corporis parte deflueret. Sub haec libram unam picis feruefactae aut olei feruentis scutellam unam guttatim in uniuersiim illius misericorpus instillabat, inde pipere patrio, sale de aqua temperato, perfusus infelix mastigia, tabulae alicui superiacens, & linteo aut stragulo inuolutus, tamdiu relinquebatur quoad ipsi hero reddi laboribus posse videretur. ALII scrobe effossa, mancipium eb tam alte demittunt ut selo capite abs terra exstet, & totam ibi noctem consistere cogunt. Ceteruea se .

18쪽

Η I s T. N O V I o R p I sea se medicina uti dicunt Hispani, quod terra liuidum dc corruptum

sanguinem exsugens, verberum vulnera & vibices obliterat, carnem. que conseruans ne qua plaga ulceretur, celerius persanat. Attamen siquis vehementia doloris forte moriatur sui si enumero accidit non

alia poena mulctatur eius herus ex legibus Hi ania quam ut pro eo alterum Regi per luat. O B tam immanem Hispanorum Leuitiam Nigritae taui aliquot principib e potestate dominorum elapsi, insulam peruagari, velut desinit. 1perabundi, coeperunt. Mox eandem ob causam affuentibus undique alijs, in tantam multitudinem excreuerunt, ut Hispanis colonis terrorem dc multa negotia facesserent. Ac quia reges , populi AEthiopiae assiduis inuicem certaminibus hostiles inimicitias exercet, quales sunt Quinei, Manicongri, Gialopi, Zapi, Berbesi, dc belli iure captos mutuo alij alios Lusitanis vendunt: idcirco in illis etiam terris intestino aliquo odio alteri ab alteris dissident, non ita tamen ut ipsi se aliqua iniuri a mutuo violent: inamb si forte ab Hispanis vis inseratur, inuicem sese auxilio sibleuent & alij pro alijs propugnent. Attamen singulae gentes Reges suos aut gubernatores habent, qui secretos ab alijs populos silos continent: qua ex re fit 't non tantum damni inferant qu4ntum possent, si consectatis in unum animis viribusque pugnaret. A T Praesides & Assessores insulae quum in dies magis ac magis Maurorum fugitiuorum manum multiplicari intelligerent, & quotcunq,

Hispanorum in eorum manus inciderent, omni cruciatus genere ab ijs lacerari atque interfici, exercitum conscribere instituunt, perq; ones insulae partes, quacumque commorabantur, militem spargere. Ac

primo Hispanis incepta feliciter procedere: quippe Mauros aliquot, spe libertatis ac promissis eieci os, qui fugitiuorum stativa dc recepta cula nossent, ducendo secum in agmine noctu incautos adoriebatur: qui1mque sine ullo metu hostium dormientes, dc humi velut pecora fuses ac sblutos opprimerent, multos vel capiebant vel trucidabant. Verum posteaquam periculis moniti excubias agere dc vigili statione castra tueri coeperunt, omnibus fere excursionibus ac praelijs Hispani inferiores abiere: atque exinde aucto in immensiim numero seri isti homines adeo multiplicati sunt, ut quum in ea Insula morarer, pro certo fama ferret corum agmen plus VII. millibus hominum cona

stare.

ANNO quidem X L V. quum in continenti essem, auditum est Ci-maronos sic ab Hispanis alienigenae illic vocantur) uniuerses sumtis

armis excitos rebellasse, raptimque omnem Iusulam peruagantes nul-eh βλα-- lum iniuriae aut sceleris senus , quod edere possent, praetermittere..iητρα Itaque Lodo,cus Columbus Almirans de Praesides Adsessoresque Dominicae, legatos ultro ad eos miserunt,oratum ac silpplicatum ut pacifice vivere vellent: Se quidem idem pro se praestituros polliceri, ne- que ipsis ulterius molestiam exhibituros : imb amicitiam eorum se vita

19쪽

LI B E R I l. . 'tro appetere, acs vellent sacerdotes aut monachos ad se mitti, uibus Christianae doctrinae capitibus erudirentur , se vero multo libemtissime missuros. Ad haec postulata ab alienigenis responsunt est , Sibi quidem haec placere, & se Christi legi credere : sed eorum amicitiam nolle , quum in eorum promissis nihil fidei collocarent . M VL T I quidem ibi flant Hispani, qui eam Insulam breui ab istis

Mauris & Nigritis occupatum iri pro certo habeant. Quamobre eiuS tuuntne indea Gubernatores, quum naues aliquae inde soluere & in alias Indiae uincias vela dare paratae sunt, summa cura S vigilantia cauent nequis Hispanus, sine suo permissu, insula exeat, etiamsi sit mercator. Ait men quum licentiatus Ceratus Praeses in eam Insulam imissus est, Edictum regium de asserendis in libertatem Indis secum in Indiam feres: omnibus iter apertum est, dc cuilibet libere commeandi potestas facta quocumque sui quemque usus ferrent. Quiimque ipse ea de re a nqnnullis Dominicae ciuibus reprehenderetur, ira incensus, Quando, inquit, Caesarea maiestas Indos libertati restituit, aequum mihi non videtur ut Hispani praeter Caesaris voluntatem eos pro seruis porro detineant. Itaque eo mandata eius omnes exequi, dc ipse in ea sententia esse ut bene factum crederet, si Indi libere, quocumque Vellent,

abirent. ni ui paulatim

V E R V M postquam intellexit Insulam paulatim redigi in solitu

dinem ac deseri, in tantum imminuto Hispanorum numero Vt ViX s ,..ti mille dc centum superessent: peregrinorum vero multitudinem ac Vires adeo in dies augeri, ut si aliquis sorte motus aut tumultus ingrueret, non satis Hispanorum foret quantum ad propulsandam vim esset opus: ac periculum haud dubium esse ne simul dc Insulam dc vitam amitterent: Haec, inquam, postquam ei subiecta sunt, sen et ipse xepressit, dc velut occlusa porta tutam illam licentiam compescuit. Verum hodie ex omnibus Hispanis, qui ab Hispania in Indiam haud sitis certo & explorato cursu nauigant & ad eam sorte Insulam applicant, perpauci omnino reperiuntur qui in ea aequo animo permanoant. si quidem plerique omnes qui eb traiiciunt, diuitiarum spe iter suseipiunt: neque in ea Insula eius rei copia hodie aut facultas est, sicuti olim fuit.

G VINEA ab inquilinis cuine, Genni ves Genna vocata, alias prouincia Canagae regnum est prouinciae Nigritarum in Africa, regnis Gualatae ad Septentrionem , Tom-hutto ad Orientem, Mellae ad Meridiem, & mari ad Occidentem conterminum. Africa enim quae una est ex tribu*, vel potius quatuor orbis partibus generalibus) hodie in qua- tuoppartes praecipuas diuiditur, nempe Barbariam, Numidiam ab Arabibus Bile dulgorid vocatam) Lybiam qu m Arabes Sarram nominant) & Nigritarum regionem a Nigro fluuio qui mediam intersecat, denominationem sitam sortitam. Atque haec Nigrit rum regio in quindecim regna diuiditur, quorum unum est Guinea, quae incipit supra

caput viride ex qua parte Barbariam attingit, ac pene usque ad littus Mileguetiae se extendit . Caeterum a portu Arqui qui Barbariam a Guinea separat, usque ad numen Mani- congrae castella sunt quaedam a Lusitanis constructa. velut ad fluuium Comagae, ad Ser- rationam, atque etiam inter caetera unum iuxta caput trium prominentiarum, quod ca

stellum fodinarum ab ijs vocatur, in quo Rex Lusitaniae praesitatum viginti quinque autis triginta

20쪽

trisnta militum posuit, tum ad custodiam loci atque fodinarum auri quae anno I 7 a. tempore Regis Alphonsi V. repertae fuerunt, tum ad negotiandum cum Nigritis, qui ex alijs superioribus prouincijs aurum, ebur, Meleguetam species est aromatis gustu acri repungenti sicut piper ) & alias merces illarum regionum illuc ad hunt. Inter tumultus a Nigritis in Hispaniola excitatos insignis est ille qui accidit anno aueaa. Nigritae viginti magna ex parte lolositi idiomatis, in sacchari fabrica ad Did una Columbum Almirantem pertinente operantes, postriine Natalium Domini fugientes, cum viginti alijs qui in idem conspirauerant, eosque certo in loco constituto praesto I hantur se coniungunt. Hi quadraginta fugitivi Hispanos quosdam nihil tale metuentes in agris obuios trucidant iterque suum ad vicum Agua dirigunt. Incolae Dominicie k Licentiato Lebrone qui tum erat ruri de eo certiores fiunt. Almirans summa cum se-stinatione conscenso equo, eos cum turma equitum & peditum persequitur, assequic piens antequam maiori numero coire possent. Post biduum cum ad flumen Nigao, vestigia eorum sequens peruenisset, certior fit eos per villam Melchioris de Castro D minica nouem miliaribus distantem transiisse, in ea Hispanum Vnum trucidasse, villam diripuisse, Nigritam unum cum duodecim mancipijs Indis secum abduxisse, ac ulterius prosectos nouem aut decem Hispanos in itinere trucidasse, ac iuxta fabrica sacchari ad Licentiatum Zuagum assessorem Dominicae pertinentem castra posuisse, ac constituisse eam si ib auroram aggredi, atque Octo vel nouem Christianos qui in ea erant trucidare, suasq; copias augere. Erant enim in ea plusquam 12 O.Nigritae qui nihil magis cupiebant. Inde constituerant vicum Agua petere & aggredi, eumque ferro & flamma vastare, ac omnes Nigritas & fabricarum sacchari operas per totam Insulam ad rebellionem ilicitare. Quod di perfecissent nis1 obuiam itum esset: Almirans enim certior factus de damnis quae inferebant, deque itinere quod susceperant, constituit ibi pernoctare ubi tum substiterat, ad mitilites suos recreandos, copiasque quae Dominica venturae erant expectandum. Interea e dem nocte Melchior ille de Castro cuius villam illi diripuerant ac cum eo tres alij vel qu tuor, se clam ex castris surripiunt, ac postea Almiranti significant se praecedere ad homexplorandos, rogareque ut substidium aliquod sibi mittat, quo fugitivis illis iter praecludant, donec ipse cum reliquo exercitu eos assequatur. Almirans Franciscum de Atala cum octo equitibus & quinque vel sex peditibus eo mittit. Hi non expectato Almirantis & eius comititatus aduentu, nec Solis ortu, hostem inuadunt: metuebant enim ne is cum alijs Nigriatis qui in sacchari fabrica illi loco proxima erant se iungeret. Melchior Di ius & Fram ciscus de Auila eorumq; comites lanceis in Nigritas consertos irruunt, perrumpunt ac per medios hostes transeunt. Nigritae denuo se iungunt, Hispanos saxis, sagittis, sudibus petunt & aliquos vulnerant. Hispani rursus in eos furiose irruunt, eosque fugere competi Iunt: Sex aut septem occidunt: reliqui per sylvas & rupes fauore noctis elabuntur. Almiarans sub vesperam eiusdem diei illuc peruenit, ac missis qui elapsos persequerentur,quinq; vel sex comprehendit ac susipendi iussit, ut alijs exemplo essent. Hic fuit exitus illius sediationis Nigritarum, qui tamen non destiterunt ab eo tempore siepius similes tumultus Scseditiones excitare, teste autore nostro in hoc capite. Vera ratio medendi elusinodi seditionibus & rebellionibus seniorum, subditorum ac populorum, haec est, ut Domini eos tanquam homines non tantum a Deo creatos sed αsanguine filij DEI redemptos tractent ac regant, memores monitorum D .Pauli. 'Vos Domitii aequitatem & aequabilitatem seruis exhibete, remissis minis, scientes vestrum etiam iptrum Dominum esse in coelis, nec personae respectum

esse apud eum. Galli

SEARCH

MENU NAVIGATION