Carmina illustrium poetarum italorum

발행: 1719년

분량: 559페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

61쪽

Non imber aureus, nec ignis lucidus, Ualans nec arcu Cynthia, Nec quammeus serpens, nec albicans olor, Nec candidus auzus, neque Satyrus celer, nec pastor armentarius, Nec fulvus ales sed Deus. Illum vicissim omnes fovere servulae Nituntur, atque pascere: Sed donotat spectans ocellis Ursulam Quanti antea illam fecerit: Quem sera accubantem blandulo circumplicat Amplexu oborta e lumine Lacrimula, illum donat uno, Waltero Suaviolo, in reconditam Secedit aulam cum duabus servulis Secum catellum deferens.

Et in miselli guttur ingerit cibos

Lautis deorum ferculis Suaviores. calore confovet Ut ipsum ab Orco retrahat. Conatur ille sumere, haud tam se judicans Jam posse convalescere, Quam ne putetur spernere elegantia Herae suae munuscula. Sed lingua jam palato adhaeret mandere Nec dentibus quicquam Ualet.

Nunc intuetur Ursulam quasi rogans Ignoscere ut sibi velit, Si quod scelus conceperit, tenellula Dum ejus labella stringeret. Statimque vitam deserens , se ad altata Tenebricosa proripit. Eheu catellus occidit pulcellus, heu Catellus ille inquam occidit, Qui flosculus fuit catellorum omnium Quotquot fuere, quotque erunt. Quem praeditum tot artibus formaverant. Dii in Ursulae spem grati M. Tom. VII. D Nam

62쪽

Nam dulce solatiolum etat, cum Viveret, Cuiuslibet molestiae Suavitque delectatio, dum dexterum,

Dumque alterum crus Uerberat. Cauda aut in altum more semicirculi Reflexus, arcUmque aemulans

Se bellule venustulo Or1 elevat, Spectante cuncta haec Ursula. se dum Catellum mortem obire conspicit Quem plus suo illa corculo Amavit, ac ei fuit jucundior, Quam Lesbia passerculus,

Et quam Cupidinis parenti, Iasidi

Celerrimae mala aurea.

Effundit ab suis ocellis lacrimas Moro emuentis rivuli: Flavosque scindit unguibus crines, sua Τunditque palmis pectora. Seque impiam vocat, Vocatque perfidam Et frigidis serpentibus Crudeliorem, quod catellum amabilem Per hos dies contempserit. Negatque ullo, aut posse posthac vivere

privata tanto gaudio, Tantoque coeli munere, ac gravissima Suo minatur corpori.

Sed blandulis sermonibus tum seduin Solantur illam servulae. Quae cum doloris maximi praesentibus Notas dedisset omnibus Nam cognito casu catelli phirimi Eum in locum convenerant Lenite visa est alta ordis vulnera. At numquam ab illo tempore Ridere , vel gaudere vidimus, nec id Vidisse quenquam audivimus. Qui si Catelli fiat hujus mentio, Non temperare a lacrimis

63쪽

PALE A RII. eoteli, α adjura fore, ut dum spiritus

Tenellulos artus ruget. Contenta numquam vivata ae omnes Deos

Incusat illosque arguit Crudelitatis . quod sibi tot gaudia Tot delieiola extinxerint Quare obsecro te summe Olympi conditor, recumque reliquo coeliteS, Qui curam habetis omnium mortalium Rerum, ut catellum ab inferis Ne educere ad vitam gravemini, vel ut Formosiorem desuper

Mittatis huc, pulcherrimae si ulla amplius Vos cura tangit Ursulae. F

64쪽

CAMILLI UALE OTI

BONONIENSIS .

LIEt fluentisono remeabat ab aequore Cypris,

Natorum stipata choris, ut forte secundi Antrum ingens immane Iovis, pelagique sonantem Natales trahit unde suos Leoncesserat aulam Hic etenim primos i sic credidit alta vetustas Vagitus dedit, hic immensum Hyperionis orbem Plausit, igne caput cinctum phaetonta corusco, Spumanti prognata freto, genialibus undis. Unde etiam merito divam cognomine prisci Spumigenam dixere patres. Sex illa subinde Nutrices visura suas Clymenenque Thetin que Et Panopen nigro, flaventi crine haliam, .m quo adit, gaudetque suas invisere cunas. tunc quoque ab ceani digressa timentibus undis Idalium in nemus ibat vans, multoque calentem Tur Paphon , gravidamque suis Amathunta metallis,

Gemmato residens curru , quem Mulciber olli Saucius, multo mentem labefactu amore Ante toros dulces, ante optatos hymenaeos Ipse sua caelasse manu narratur, artis

Egregiae quodcumque fuit, rarique decoris Insumpsisse operi multaque incude peractum Sponte sua donasse Deae, flagrante Minerva Invidia, torvumque oculis Iunone tuente. Scilicet hoc uno dulces mercatus amores Mum

65쪽

Munere, raptati geniali foedera lecti.

Prosequitur lateque Deam comitatur euntem Composio Paeane cohors Inque agmine primo Procedunt discincta sinus de more fluentes otia, cindociles somno dare lumina curae Curae , quas unetim sequitur temerarius error, Error captivam rapiens per devia mentem. Tum levitas rationis inops, prodigus auri Luxus V Ebrietas teneris redimita corollis

Spirantes unguenta Comag, raucaeque precando

Excubiae, fractoque seram de poste revulsam Rixa trahens Mox uncta hilari Concordia risu, Totaque nectare perfusa liquore Voluptas, Nec procul hinc blandeque preces, Nutusqne loquaci Fronte venit, miserosque fovens Spes anxia amantes, Anxia, sed nullis umquam moritura sub annis, Anxia, sed misero praestans linent furori. Anxia , sed longo consumens gaudia Volo, Et lacrimae δε tandem laetus pietate reperta Pallor aspectu docilis mansuescere primo Ira subit, spretoque volant zrjuria coelo Ipsa Therapnaeos medio stans agmine cycnos Ire iubet, roseumque quatit per colla flagellum Marmorea Citheroa manu, quam mille secuti Hinc atque hinc pinnata cohors glom crantur Amores Armati facu' isque manus humerosque sagittis, quibus hie niveo vehitur sublimis olore, Hic picto pavone sedet, premit ille columbae Terga feroin roseisque docet parere lupatis Hunc portat fluvialis anas, hunc Phasidis ales, Strymoniam regit ille gruem stimulisque fatigat.

Ante alios, multa variatus iaspide plumas Est Pyrois, quo non praestantior alter amorum, Seu rutilas vibrare faces, seu fundere cornu Spicula, ferratis seu nectere colla catenis. Post te postque tuos arcus pharetrate Cupido: Gemmatumque humero, formos, ante ora parentis,

Fert yeculum, quo se curru despectat ab alto a Comin

66쪽

Compositam, ridetque suae Venus aurea formae. Stant prope Acidaliae Charites, certantque vicissim ossiciis meruisse deam, quas dicitur olim Eurynome genuisse Iovi, dum margine ludit Oceani, pictasque legit per littora conchas. Quarum quae Somni dulces sortit Hymenaeos.

Pasithea, aureolium ne ventilet aura capillum, Idalias infigit acus et tu spargis odoro Nectare anhelantes dulci sub pondere cycnos Euphrosine, ut blando valeat superesse labori. Tertia ne nitidos violentia solis ocellos Praestringat, nimioque genas ardore coloret , Picta serenatae praefert umbracula fronti. Ridet humus gradiente Dea, passimque beatis Luxuriat calcata rosis quacumque relicta est orbita, fragrantes pingunt violam campos, Totaque puniceis vestitur terra rosetis. Ipsa etiam quaecumque subit nemora alta Dione Ambrosium spirante trahunt de vertice odorem, Sideream flexo venerata cacumine Divam. Erumpuntque antris immania pantherarum Agmina, erigerique sues, currumque sequuntur Ursique , horrentesque lupi, vastique leones Saeva Citheriaco perculsi pectora thyrso. Exultat tacite secum dulcique renidensore Venus . nunc aligeris blandit ut alumnis, Nunc comites lasciva suos, pompamque sequentem Respicit. fastu crescit tumefacta superbo. Haec tum Ledaeis invecta volucribus aedes Attigerat Paphias δε centum altaria Cypri, Cum procul aerio redeuntem a vertice Cynthi Sminthea suspensamque humero pharetramque fidemq; Vidit incaluit, tumidas vi semper in iras Femineum proclive genus, stat corde repostum, Indicium vetus in monstrati injuria furti. Nec dum Lemniacae ceciderunt mente Catenἔ2. Primo igitur stetit aspectu paulumque Volantes

Pressit aves, mox signa dedit messest furoris,

67쪽

Purpureas turbata cnas, subitisque serenam Nubibu , ,& nigro frontem circumdata nimbo. Atque ita pro segnis animi, pro femina dixit. Saturni mentita genus, no jam amplius usquam Digna coli postquam foeda , atque infanda tot annos

Ferre potes, nec tanta movent opprobria mentem.

Iunonis cur non etiam invisaeque Minervae Servitium jam sponte subim cur mater Amorum Nulla trahis inter famula data pensa catervas pQuandoquidem nil jam superest,' multa tulisti, Quae neque Hamadryades, neq; rustica numina Nymphae Sustineant, socio quae dedignamur Olympo. Hic ne impune ferat, turpi de pellice natus; Quem propter sed enim, pudet hiscere, fabula coelo Nota diu risusque fui, monstrata Deorum

Concilio, dum nuda meum comple Xa tenerem, Inter blanditias, luctantiaque oscula Martem. Proh pudor indicii memorans temeraria poenas Sustinui differre diu, ceu parva potestas Nostra foret, nullasque meus torquere sagittas Nosset Amor, rapidasque faces, At nempe Potentes Coelicolas , Erebique Deos, pelagique tyrannum Perdomuit. Quaenam ergo animis ignavia sedit Tanta meis Poteram jam pridem imponere sonti

supplicium, si stulta mei memor ipsa fuissem,

Nunc etiam Cur , lura licet Vindicta moratur pΤalia jactantem jamdudum torva tuentem , Circumstant volucres pueri, pharetrisque sagittas Depromunt, nixique genu sibi quisque sonantem Incurvant arcum in flagrantem lampada quassant, omnibus ulcisci laesam subit ira parentem, omnibus invisum hoebi exhaurire cruorem

Ardor inest. Primusq: Phlegon , Quin protinus inquit, Aggredimur, quid stamus adhuc jamque eminus ipso Pectora contento fixisset Apollinis arcu, Sed vetuit gavisa parens natosque furentes

Alloquitur vestra o pueri i mihi creditet vestra es Haec Pietas jucunda nimis furor iste voluptas

68쪽

Est meari laudo equidem, nec me genuisse pigebit

Tam dulces natos tam caro matris amanteS.

Verum si qua mei reverentia, parcite flammis, Parcite, Multrices arcu prohibete sagittas. vos superos violare nefas, quamquam ille scelesta Titanum de stirpe satus, tamen alta frequentat Tecta Jovis, nostraque solet discumbere mensa. Ultio ferales vocet ista cupidinis iras. O pueri sedate animos, lenite furorem, Solus enim domuisse Deos , domuisse Tonantem Fas habet ecquis enim sinuare valentius arcum Novit abducto melius vibrare lacertDLampada captivosque pedes vincire catenis pScitis enim, meritosque ultro cessistis honores, Iamque adeo et vasta poli convexa requiram,

Sidereasque plagas, ubi nunc seni fallimur Dipsum

Exultat vicisse Iovem, facilemve domari Ignigenam, nostrumve ferit fortasse Gradivum. Vos mea blanda cohors Paphios remeat penates. Idaliasque domos, opima novalia Cypri. Desierat Cytherea loqui jamque agmen Amorum Praeceptum carpebat iter, sed lumina terrae Fixa tenent, siccisque pudet remeare sagittis: Ceu lupus, aggressum quem nocte mapalia, di

Latratu pepulere canes, vestigia retro Pressa legit, nemora alta petens, caudamque remulce Hirsutam, vacuoque dolet discedere rictu

Cypri Anticlaros magnum per inane jugales Flectit, rastriferum dicto prius intrat Olympum. Stellanti tum forte Iovis lascivus in aula Stabat Amor, stabatque puer qui pocula miscet

Raptori jucunda suo, decor unus utrique, Una eademque aetas mensuraque corporis una est; Ac nisi quod nullis humeros circundatur alis

Phryx puer ipsa etiam potuit dubitasse Cythere,

Quem natum puter esse suum, quem credat Amorem. Illi inter sese fulvo radiantibUs auro.

Astragalia Iudundi sed enim lusisse cupido

69쪽

Dcmior est miscetque dolos pueriliter atte Improbus, is ictum salibus Phryga ridet amaris. Hinc ubi progressa est Venus, taedit oscula nato Blanda suo, per ego hane pharetram carissime, dixit.

Perque arcus quos ipsa dedi, Pone. Dro, parum Per Hos lusus, matrique operam concede precanti. Non te iterum Ascanii faciem mortaliaque ora Induere, aut caecis Medeam incendere flammis Nate precor, nec torva Jovis penetrare profundi Pectora AE ad Stygios nostrum usque extendere fines Imperium fuerant olim haec quoque vota refluxit Dum melior fortuna mihi nunc te oro per istiud Dulce caput, quo non aliud formosius usquam est, Hoc tantum, ne me ulterius patiaris inultam

Esse diu, nec enim mihi usta piacula solvit

Phoebus adhuc, qui me duro cum Marte jacentem Nil Iunonigenae timuit monstrare marito. Illum ego care puer vidi, puduitque videre: Nuper Oronte perfusus odore decoram Caesariem cytharaque humeros insigni eburna Ibat, eredi tumidum se fronte ferebat. Ast ego quae te utero talem, pula herrime rerum, Concepi, qui cuncta domas elementa Deosque,

inli piget, ingredior quoties stellantis Olympi

Atria Lemniacas exprobrat acerba catenas

Pallas, infami digito Saturnia monstrat. t Quod si nate tuam movet haec injuria mentem. Tolle moras, laesique ulciscere damna pudoris, Actutum, luat ille mihi temerarius index Supplicium , discatque tuam non temnere matrem. Talibus orabat dictis r nec plura loquentem Passus Amor, dosiste queri desiste precari

mater, ait poenaeque moras ne necte querelis.

Dixit Mastragalos Utanta est puerilibus annis Simplicitas in matri multum commendat warcum Suspendit fulgentem humero, stipatque pharetram, Insignemque auro medicatis felle sagittis,

Fati forasque manus multa face fervidus implet -

70쪽

Mox iter ad vasti flammantia tendit Olympi

Moenia stant geminae ferrato cardine portae, Ingentes coeli portae, quarum altera terris

Nigrantes densa effundit caligine nubes. Altera collectas revocat, sudumque reducit. Has vigili statione tenent, longumque per aevum Florentes servant spatiis equalibus Horae, Horae, quas hemis, ut perhibent, nixa Tonantis

Amplexu , obliquas eandri fudit ad undas. Huc postquam dilapsus Amor , mirabile dictis . Sponte sua ingenti vectis stridore sonantes

Panduntur portae, volat ille per aera , ventis Ocyor,in caeca velatus nube cacumen

Invadit Parnasse tuum, stantemque vetusti Pro foribus templi frondoso vertice laurum Insedit ramisque latet de more volucri Chalcida quam superi, vulgus mortale Cymindin Appellant, montesque ferunt mulcere Canendo. Expavit tactum propensa Cupidinis arbos, Et visa est vitasse Deum, traxitque comantes Per ramos frondesque novum concussa ruborem, Scilicet antiqui nondum immemor illa pudoris. At ferus ut dulci modulantem carmina plectro Thymbraeum conspexit Amor, circumque novenas Stare Deas, tumidam sese exhortatus in aram, Stridentem exturbat nervo impellente sagittam. Ingemuit volucri trajectus arundine costas

Delius, atque illi pariter plectrumque fidesque

Attonita cecidere mani subitusque cucurrit PMque artus, perque ossa tremor, penitusque atebras Intravit caecas animi, furor igneus instat. SVVus amor, pariterque faces, pariterque agittas Spargit, insano nunc pascitur igne medullas, Nunc avet adducto praecordia rumpere cornu, Exercetque truce plusquam pueriliter iras, J'mque gravem jaculis pharetram vacuaverat, ardet Acer adhuc, seque incusat, capitique precatur

SEARCH

MENU NAVIGATION