De pernionibus : dissertatio anatomico-chirurgica, die Veneris 29â. Septembris, anno 1786, à sesqui-secundâ post meridiem ad septimam discutienda

발행: 1786년

분량: 30페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

11쪽

minimae humore mucoso concrescibili semper turgent. Hunc facile e cute infantis recens mortui levi pressione exprimas,& melius adhuc ex cute recens puerperae, in qua mere lacteus subturbidusque apparet. Ab hac constanti harum-ce cellularum repletione pendet diversitas formae in mulierum ac virorum cute, in ea quae tenellos dc laetentes circumdat, aut illa quae arida & exsucca, flaccidior pendet in senibus unde quaque. Plurimis in cutis morbosis phoenomenis comprobatur ejus structura cellularis, quas hic recensere programmatis limites non sinunt. Ex hac exposita corii structura nihil est unde in illa universali consideratione tendineas aut musculosas quaeramus fibras, quas in mobili animalium cute reperias. Quae enim plicae, quae vincula in variis cutis humanae partibus deteguntur, ea omnia ab arctata cellularum forma pendent.

Fabrica cutis in universo corpore eadem, multas tamen , sive tangenti digito, sive lustranti oculo differentias exhibet, saepe a subjectarum partium natura ac forma, sepe etiam a variis accidentibus ortas : primariae sunt illae a colore , sexu , aetate pendentes; secundariae oriuntur a constitutione uniuscujusque nativa , quales sunt tenuitas, extensilitas, &c. De differentiis illis quae a textus cellularis colore & a parte intus evoluta colorante desumuntur , hic fusius dicere, quatenus

color ille Nigritas & dithiopes constituit, a proposito pro inrialienum foret. Observasse satis erit colorem in infantibus atque mulieribus Europaeis magis albidum , splendidiori cellulas replenti muco deberi ; in maribus & viris umbratilem vitam res puentibus magis ac magis infuscari; quod a radiis solaribus

incautius acceptis evidenter repetendum est.

Ciuis quaedam. varietate

12쪽

Varia etiam est cutis pro varia corporis parte. Quam mirum artificium in humanorum digitorum fabrica ad illorum apices t Tot concentricae spinae, tot ovales circumvolutiones in bases redeunt sibi parallelas, dum in quibuscumque sulcis latent oculo acutiori non impervia foramina, quibus obversiimincumbunt & inoculantur papillae nerveae. Cur tam facile tantoque impetu nascitur in plantis pedum titillatio, cute alioquin parum sensibili λ Hic causas involucro suo tegit Natura ieffectus tantummodo sinit videri. Diversa est omnino cutis ca-

pillatae fabrica a reliqua totius corporis cute : axillae , inguina , Iabia vulvae , praeputium nonne aliam etiam sibi cutis formam vindicant, quae exhalat humorem , sepe foetore gravem , aliquandbinodorum , aut si de Alexandro Magno & Cuacio Iurisconsulto credere fas est , fragrantem ac rosam spirantem λQuanta & quam mirabilis sit cutis extensilitas sat superque probant graviditas & hydrops. Quae quantumvis ad omnem aeque cutem pertineat proprietas , non aequaliter per eamdem diffunditur, nec aequὶ extensilis est pedibus ac manibus appressa cutis, quam illa crassior & evidenter cellulosa quae totum abdomen circumvestit. Aliis in locis cutis ossibus propior distendi vix sese patitur ; & secta, praeter modum retractis vulneris vasis, hiat. Ad epidermidem potius quam ad cutis varietates pertinet eallias, siquidem in statu naturali nullus callus cutim dehonestat. Ab hujus partium successiva compressione originem repetens , quorumdam fit morbus artificum quibus volae manuum eornu duritie vincant, quales sunt illi qui anchoris cudendis operam indefessam navant. lis, teste Boerrhavio , familiare est ignita ferra impune manibus comprehendere. Comburitur cornu illud, fumum & faetorem exhalax: laminas tamen callisensus non penetrat.

VIII.

13쪽

' VIII. Per spirationis insensilis exsudationi continuo favet cutis. Sed

illa secretio non unica est aut unius naturae, pro variis cutis partibus. Plures adhuc aliae sunt vel ejusdem naturae , vel diaversae in cute secretiones , quarum mechanismo fit ut ea pro universali emunctorio habenda sit. Praecipuus vero dc late extensus cutis usus est , tactui organum praebere, sensui maxime diffuso, in digitorum apice sedem delicatissimam habente. Proprium est cutis titillationem experiri & pruritu assici :sed priori non patent omnes ejusdem partes , dum posteriorem

affectum omnes aeque experiuntur.

In est adhuc cuti, praecipue viventi, tensio quaedam sive vis tonica , qua, si cutim vivam reseces , hiat illa praeter modum de utrimque discedit tanquam in actu elaterii, magis in juvene quam in sene in cute arida quam in laxa , in inflammata quam in sana. Usus certe per totam cutim expanse proprietatis illius summus est : scilicet magnae est utilitatis, tum in impedienda hostilium dc irritantium atomorum intromissione per bibula & hiantia cutis vasa, tum etiam in coercendis humorum in perspirabilia vasa eslluviis, tum demum in concipiendis atque emittendis sudoribus criticis.

PERNIONUM etymologiam, graecam & latinam reperimus

i) Lib. s. Epidem. Lib. 2. Cap. 1 9. 1 In Defin. Medi c. suo loco. 3ὶ Lib. de Tumor. parti c. cap. 3 c.

Cutis usus Sc promprietate . pernionum etymologia.

14쪽

rio si , & pluribus aliis Perniones graece dicuntur stiμgua vel αυμή λα , imo etiam apud antiquas editiones Dios docidis &Pollucis , genere feminino. Haec ab hyeme denominatio desumitur , quod scilicet tempore hiberno producti perniones saepius visantur. Si etymologiam latinam spectemus , videtur pernio derivari posse a pernicie, secundum opinionem pactae Macri , herboriae rei Scriptoris , qui capite de Colubrina ., magno uno ejusdem vitii si e stato symptomate , ratione gangrenae, nec roseOS &aliorum sic canit :Esse pedum dicunt vitium, cui pernio nomen : Est a pernicie membri patientis id ipsum.

Apud nos, a primo quo saevierunt tempore, perniones dicti fuerunt mutis aux talons s dc nunc vulgo dicuntur evetur 4.

Ne autem, sicuti id proverbio dicitur , putamina tantum nos resecuisse videamur , ipsum nucleum nunc proprius attingemus ; unde necesse est ad ipsam pernionum naturam atque definitionem realem accessum facere. Hoc jam nomine vulgatus morbus , ad quodnam generum ab auctoribus constitutorum referri debeat, haud plane discretum est, indefinita adhuc re, num tumor, num ulcus habendus pernio sit. Porro , Galeno auctore: χ) , cum tumor sit incrementum

Pern onum definitio realis , Sc speciale morbi ejusdem ge-

i De Diaria ae Therap. pueri. tit. de Pernion. a Lib. de Tumor. praeter naturam.

15쪽

Farticula. cujuspiam ia longum , latum 6 profundum, tumor est

Isare Arantio 3), cum tumorum familia censitus ac tractatus e Pernio. Verumtamen a Celso sine ullo nomine proprio des cribitur ), inter ulcera a frigore pendentia. Hyeronimus m etinaciis in sua definitione hunc , nullἱ tumoris habita ratione, nuncupavit ulcus , propterea qubd , quatenus tumor est, eatenus nullam inferat noxam s l. Alu morbum per inflammationem definire malunt, ut Semnertus, 6) Nodericus a Fronseca, Sachsitis 8ὶ alii per rubores pruriginosos cum Petro Borello 9ὶ , per rimas seu fisi 1uras cum Plauro Ioὶ , & Paulo iamineta si I). Quidquid sit, est liberum hoc aut illud opinari , vel potius alterutrum opinandum , modo Pernionum tempora & gradus apprime distinguantur. Per tumorem tamen concinne definiri posse Pernionem confirmat auctoritas celeberrimorum Artis

Procerum & inter hos Ion sonis si χ) & M. Aur. Severint, qui dicit : si 3 Perniones sunt tubercula in pedibus manibusque in

Q Lib. de Tumor. praeter Naturam. 1 Lib. de Tumor. praeter naturam.

16쪽

Iammatoriam O ulcerosam assectionem referentia. Magis verbnobis adhuc arridet sequens Mulieri definitio , qua pronuntiat s 1 Perniones es se tumores partium extremarum , manu mo pedum cumprimis , a sanguinis in poris earumdem coagula tione majori vel minori per frigus inducti. Hac porro & 5eνerini definitione multos a pernionibus affectus discreveris, vid licet intertriginem , paronychium , tophos podagricos , clλVOS, callos , pluresque alios hic non recentendos.

Pernionum sedes ab omnibus non una refertur. Qui nominis etymon sunt secuti, pedum hoc vitium fecere privatum 'sed non rejecerunt ab hoc ordine manus alii ; dc haec est fere universalis opinio. His Fallapius aures addidit ac nares. Experiebantur revera id apud Xenophontem α) milites, quorum quidam aures & nares adustas a frigore amittcbant. Narrat Severinus , Franciscum Romanum, Medicum & amicum suum , cum brumali tempore Cisalpinam Galliam forte- fortuna peragraret, Perniones circa cubitos & carpos, nasum labia partim se , partim comites suos plerosque graviter expertos. Hoc etiam malo pudenda nonnunquam assiciuntur. Perniones recte a Celso in duos gradus distinguuntur, quorum primus tumorem simplicem designat, necdum apertum , alter vero tumorem ulceratum. Sub duobus autem istis gradibus plures comprehenduntur differentiae rimosorum , fistulos rum , crusta seu eschara tectorum Pernionum. Simplex Pernio

17쪽

ille dicitur, qui a causa simplici in corpus bene moratum

incidit: m,lignitatem huic addit aut causa: pervicacIa , aut corporis prava admodum dispositio , cachectica , scorbutica, melancholica , &c. Perniones simplices , & non aperti, tumorem tantum exhibent eximie rubrum , rubore sub digito omnino evanescente. Raro admodum lati sunt, & spatium tantummodo digitale occupant. Sed multiplicantur, dc aliquando magna eorum copia ita pedem, calcaneum, digitosque occupat, ut pro uno& eodem tumore haberi possint. Cum pueris praecipue , feminis, atque negligentioribus m tum illud accidat, protrahitur serpe prae neglectu. Pernionibus,

iisque rebellibus potissimum , subjiciuntur illi quibus pedes

atqae manus humore perpetuo madent, &c.

Plures alias differentias Pernionum stabilire haud dissicile. alii majores ; alii sunt parvi, universales & particulares: aluaeris , alii aquae naturae magis debentur.

Causa Pernionum tum mitiorum , tum seviorum , ex omnium auctorum consensu , frigus est. D Non quidem , inquitis celeb. Med. Lor i , quod frigus certam congelationem is attulerit , sed quod perspiratio suppressa prae vasorum inertia is a frigore inducta hic haereat , J partim ab cretallino va- is serum , partim ab haerentia liquidi , tumorem essiciat erysiis pelatosum , eadem ratione , eodem mechanismo quo causan illa gravior facta gangraenam ibi glacialem essiceret. Variae fuerunt de Pernionum causis 3c procreatione scri-

pernionum causae. i De morbis culaneis, p. 66 I.

18쪽

I bentium opiniones. Quaedam proposuit Seuerinus tum ad eia fectricem causain, tum ad materiam spectantia. Prima causa, omnium consensu, frigus est & bruma. Quoad Pernionis materiam

dixit Fallopius i) Perniones esse sanguinem purum : sed Severinus rores sanguinis , id est , flores ejusdem & vivia dissimam portionem pro morbi materia assignat. Duplicis generis esse possunt Pernionum causae, de distingui in causas mediatas proximiores , quae sunt frigus δc bruma, & in

causas mediatas remotiores, quae sunt temperamentum frigibdum & humidum , tenerae Sc humidiores carnes, porique nimium patuli, habitus corporis serosior. Puellas, quibus menses nondum fluxerunt , huic malo magis obnoxias pronuntiat Fallopius. Ηyem alia tempora ob frigora urgentia atque intensa

sunt Pernionum feracia, praecipue si nivosa, & boreas plus justo saeviat. Morbus hic in Norvegia , Grone landia , Illandia, & aliis regionibus sub arcto sitis, ob abundantiam nivis ac penetrabile frigus, admodum est frequens , imo quasi

endem ius. Tanto plures vero aer frigidus inducit Perniones , quo pluribus moleculis aqueis remixtus est, qualis est circa flumina , stagna S mare ipsum. Si humidis tegumentis corpus in tegatur. longe praesentius frigoris tyrannis hinc incutitur. Concedens in sylvam servus, teste mltero, tibialibus non probe siccatis indutus sub ocreis, iisque levioris texturae , domum se recepit cum in utroque pede Pernionibus ultimi gradiis , digitis omnibus nigri cantibus, & in

ichorem resolutis sub vesiculis contentum , uno verbo nec rolim

pastis. Ut ergo aer frigidus per se injuriam hanc facit extimis partibus ; ita facile patet tanto praesentius id heri , si praesidia

19쪽

IS contra frigus concessa negligantur , si fomenta ejusdem gcneris aquea admittantur , si inaequalis magis aeris occursus fuerit. Quo loco meminisse lubet aurei, huc quoque applicandi, dicti Cardani si) : o Sunt duo incommoda , inquit, quae maximam partem is humani generis tollunt , plusque satis quam bella aut crapula :,, aestuantem exponere se aeri frigido , de hum Idos ac madidosi, pedes diu ferre. D

Ubi semel Perniones ad apicem incrementi pervenere, tunc ' Pcrnionum exi- decrescente sensim inflammatione , dc colore cutis redeunte , vel 'R 'sanantur vel aperiuntur. Sanescentibus decidit epidermis, dc saepe in squam mulas abit. Plures , alia post aliam , laminae epide r-midis a se invicem secedunt successive , donec perfecta sanatio

sit. Ubi vero aperiuntur 3c ichorem emittunt Perniones, tunc HCelso atque Severino notantibus, erysipelatum fere omnium in morem, phlyctaena fit, quae aperta paucum admodum humorem

fundit at phlyctae me ipsius fundus, ichore spissiori imbutus,

crudus apparet & inaequalis. Ichor interea in latera extenditur ; dc vicinas partes attingens , rubore , pruritu , ardore pungente dc pulsatione obscura assicit. Sed etiam alia observatur aperturae forma in Pernionibus: finditur scilicet pluribus in suis partibus tenuissima cutis, quae tumorem in suo sinu fovet', tuncque a cellulis , hac cute rupta, funditur , non quem ab eximio rubore expectare fas erat, sanguis, sed ichor perpaucus, tenuissimus , ita ut nullo in alio affectu adeo evidenter fabrica cutis vere cellulosa, a nobis in Positionibus anatomicis descripta, appareat. Hoc in rerum statu,

si Pernio simplex fuerit, de nulla alia laedens causa subsit, brevi ,

i Lib. is , cap. 63 , de Rer. Variet.

20쪽

pauco emisso ichore, omnia mitescunt, si praesertam a causis Pe niones inducentibus removeris aegrum ; at ubi latet aliqua malignior causa, omnia pejorem in morem vertuntur, sicuti accidit in Pernionibus qui in corpora cacochyma atque piaeserti uacachectica incidunt.

ofis. Pernionum 1ndicia vel ligna diagnostica iam latis luperque exsuperius dictis patefiunt. Haec primus inter Latinos certis Mpropriis verbis exposuit Celsus, quae rem brevi planeque exprimunt, quae sunt scilicet, rubor cum inflammatione mediocri, pustulae interdum , exulceratio, dolor autem modicus , prurigo major, nonnunquam humoris excretio , sed non multi, qui referre vel pus vel saniem videtur. Haec Celsi singula explanavit Severinus , ex Commentario quem in hunc Auctorem conia cripsit traducta , quibus rigores & alia addit ue febres plurimum Perniones exacerbati movent, ac nonnullam quoque maciem atque pallorem quibusdam invehunt. Quando laxior est cutis textus, perspiratio haerens ad cutem , nec per vim inertioris naturae exire apta, stagnat facite, unde cutis , tunc humentior , facile etiam corrumpitur & Perniones

facit, qui per patentes cellulas serpunt eo facilius , quo illis humore scatent dilutiori : unde, ubi phlyctama sena et superficiem erysipelatis occupavit , perserpit illa & diffunditur. Pr terea vero cum qui ibi affluit humor crudus, cruditatem per petuet, nunquam laudabile pus ibi sperandum est. Verum a

fundo ulceroso & irritato manat ichor, nunc paucus , nunc maiori cop:a : sed seria per tum a nativa qua Utate , tum a sta-glaatione vicina exedit imo aliquando, si acrior sit , elidit Ian-

SEARCH

MENU NAVIGATION