Theses anatomico-chirurgicae : an lati juxta intestinum rectum suborti abscessus quandoquè simplicem incisionem, quandoquè ipsius intestini sectionem requirant?

발행: 1788년

분량: 12페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

3쪽

CELSO ET POTENTI

DE DELLEY,

ANTIQUO REGIS IN CASTELLETO ADVOCAT ANTIQUO IN SUPREMA CURIA SENATORI,

SUpREMAE RATIONUM CURIAE PRAESIDI DESIGNATO,

DICAT, VOVET, CONSECRAT

5쪽

THESE SANATOMICO CHIRURGICAE.

A N lati juxta intestinum rectum suborti abscessus quandoque s licem ancisionem , quandoque i rus intestini sectionem requirant 'D E latis ad ani marginem abscessibus dicturi, intestini rect i& viciniae Anatomiam, paucis verbis, & quantum ad propositum sufficiet exponemuS. EX AN ATOMI A. Ubi e sacco peritonaei exiit intestinum rectum, sub vesica urinaria plicatur , anterius & inferius vergit , & paululum ad dextrum latus ita inclinatur, ut vesica ab eo propulsa sinistrorsum saepe- saepius aberret. In intima ipsius fabrica nihil Oecurrit quod ad nostrum hoc propositum conducat. Id duntaxat

6쪽

advertemus fibras hujus intestini lon itudinales alibi frequentissimas in extremo longanone plurimum rarescere, crebrescere vero cirCulares, unde emergit sphineter ani internus. Per Omnem tramitem, sed praesertim circa finem copiosissima cellulari tela undique circumcingitur, quae in obelis adipe multa refertur, nec etiam in macilentis omnino desideratur. Haec praecipua sedes abscessuum qui prope anum nascuntur : per hanc cellularem telam serpunt, adipem late depascuntur, sinus& fistulas efformant, & ita quandoque accrescunt , ut hinc δc inde pure innatet undequaque denudatum, vicinisque partibus omnino separatum intestinum. Musculis inferius cingitur longanon, sphinctere scilicet cu-taneo & levatoribus. Hi musculi quemdam veluti fundulum,

seu inversam concamerationem efformant. Mediante membrana aponevrotica a pube & ischio ossibus oriuntur, hinc oblique posterilis descendunt fibrae, aliae prostatam & vesicae collam amplectuntur , aliae ad intestini recti latera procedunt,& ibi supra sphiticteres inseruntur, aliae demum posteriores &longiores majori etiam obliquitate ad coccygis latera proten

duntur.

Sub cute ponitur culaneus ani sphincter : duobus fibrarum fasciculis componitur, qui transversim ani latera, coccygem inter & urethrae bulbum , amplectuntur , ita ut duo dici possint musculi alter a dextra, alter a sinistra positus. Posterius nascuntur a coccygis ligamento , convergunt anterius , & in fasciculum acuminatum desinunt, cujus fibrae tegumentis Zc bulbo cavernoso musculo inseruntur. Longanoni & vicinis partibus sanguinem afferunt arteriae haemorrhoidales mediae & externae, a pudenda communi seu circumflexa, hypogastricae ramo , ori dae : haemorrhoidales mediae hanc intestini partem irrorant quae in pelvi continetur, haemorrhoidales extornae inferius descendunt, & in extremo longanone ut in sphinctere consumuntur. Venae cognomines sanguinem ab iisdem partibus revehunt. A tertio, quarto &quinto pari sacro anteriori nervi oriuntur.

E CHIRURGI A.

Ex dictis superilis de Anatomia facile videtur quam celeriter increscere possint abscessus qui recti intestini confinia in-

7쪽

festant. Plurimus enim ibi reperitur adeps, vacua hinc inde occurrentia undequaque replens : copiolastima adest cellularis 'tela, laxa, mollis, pervia, extensionis facile patiens; innumera hac perreptant vasa quae, & proprio situ, & partium prementium pondere, & sanguinis reditus dissicultate, saepissime ingurgitantur. Hinc promptissime subit inflammatio, viciniam

omnem depascitur, in pus convertuntur omnia , & ita corroduntur partes , ut veluti scalpello anatomico prosectae videantur.

Variis de causis ortum ducere possunt illi absces us, sedulti& attente considerandis , quandoquidem inde pendet δίprognosis statuenda, & curandi methodus eligenda. Cum autem status intestini quid faciendum , quid cavendum imperiose jubeat, generatim dividi debent cin causas quae ab intestini

morbo nascitiatur , & causas quae aliunde deducuntur. Inter hasce numerantur omnes quae aut exterius in morbi sedem

impinguntur, aut a morbo quolibet symptomatico pendent. Hinc ictus, lapsusve in anum aut in ani confinia, acuS, aciculta, spina , aliave corpora vel contundentia , vel perforantia , hycviolenter adacta abscessui ansam praebere possimi, seu quod sanguis in telam cellulosam effuscis resolvi nequeat, de mox subsequenti inflammatione in pus convertatur, & simul attritae partes ita subsideant & comminuantur ut ad vitam reduci non possint , pariterque in pus aut materiam puriformem abeant ;1eu quod corpora extranea aut ipsa in vulnere remanserint, aut saltem sola continui solutione eadem adduxerint accidentia. Hinc post febres putridas & malignas critici juxta intestinum rectum tumores suboriuntur ; post partum , ubi lochia &lacteus humor naturalem praetergrediuntur viam, hinc dc inde serpunt , diffunduntur , & nonnunquam in ani confiniis , praetextus cellularis laxitate , colliguntur. Abscessus tandem qua cunque de causa seu in partibus vicinis , seu etiam longius , putaversus abdomen & thoracem ad nati, per telae cellulose areolas si)aliquando obrepunt, & in inferiorem pelvina ad anum usque

delabuntur. Ex causis quae ab intestini morbo nascuntur frequentior nulla , quam corpora extranea quae cum alimentis deglutita, pharyngem , ortophagum , ventriculum , dc tubum in-

1 Urinae in perinaeum infit tratio ita nonnunquam Versus anum defluit, ut abscessum a longe alia causa ortum mentiatur. Obs celeberr. Fouberi, Aet. Chla. Acad. T. III, p. 47 .

8쪽

testinatem impune pererraverunt, sed prope anum haerent, &intestini tunicas perforant. Inde sequitur rima, pro corporis perforantis mole , plus minusve dehiscens , qtim majorem minoremve stercoralibus humoribus viam permittit. Primo casu gangraeno sit; secundo, an ammatorii nascuntur abscessus. Si enim parva tantum quantitate transierit stercoralis humor, cellularem textum duntaxat irritabit: hinc fluxio, ingurgitatio, & dein abscessus mere inflammatorius : sin majori copia per latius iter transmittatur, longe latinue in viciniam se se insinuabit, &, ut ad putreduninem sponte sua vergit, facile in eamdem perniciem confinia attrahet. Ad intestini etiam morbum referendi sunt abscessus ab hae morrhoidibus internis rectumo e laedentibus oriundi , sed hic annotandum , ubi corpore extraneo ut osse, acicuta , &c. perforatur intestinum , subitum acerrimumque ingruere dolorem, lentiorem vero & mitiorem si ab haemorrhoidibus nascatur i . Externae tandem cauta superius enumeratae ita quandoque ingravescere possunt, ut ipsius intestini morbum adducant. Si verbi gratia, tardius adaperto abscessu, diutius ibidem pus remaneat, acre & putridum fiet, Viciniam omnem corrodet, intestinum denudabit, tunicas emaciabit, corrumpet; tandemque trectum uno in puncto gangraena correptum , escharra cadente, perforabitur, faecesque alvinar seu saltem earumdem fluidior pars in viciniam transudabit, & eadem, quae secundo casu, nascentur accidentia. Ex dictis patet multum inter se differre majores abscesssus prope anum subortos. In aliis enim perforatur intestinum rectum, in aliis Dinae sunt & integrae ipsius membranae : unde

in complicatos, & simplices dividi debent, & propriis singuli signis distingui.

Enimverb si simplices sint , & a causa eXterna oriantur, commemorativis, uti vocant, signis innotescunt. Tunc igitur sedula rerum quae morbum praecesserunt inquisitione, fidelique

i) Meliorem hanc divisionem, clariorem diagnosim , Veramque curandi methodum celeberr. hujus Coll. Magistro D. Caron debere confitemur, qui suos de hoc morbo labores cum regia Chirurg. Acad. communicavit. Hic magni momenti materiam leviter tantum perstringimus, summam rerum duntaxat consectando; sed fusius copiosicisque haec doctrina in ejus dissertatione explanatur, quae, si typis mandata, publicam in lucem prodiret, male hiic usque cognitum morbum novo lumine collustraret.

9쪽

aegrotantis renuiatiatione causa & proinde natura mali cognos

citur : si, verbi gratia, post ictum lapsumve , post malignam febrem, lochiorum suppressionem, &c. abscessus ingruerit, pro simplici jure ac merito habebitur. Complicatos , seu qui ab intestini morbo pendent, distingues

quod vehemens subitusque praecesserit dolor, certistimum perforati intestini signum : mox subsequuntur tenes mus , prurigo, calor, quae omnia aegri vel minimis motibus exasperuntur, sed non nisi paulbpost prima haec symptomata pus colligitur. Ex his autem abscessibus alii, ut diximus, inflammatorii, alit gangraeiaos: priores communibus inflammationis signis distinguuntur ; posteriores prodit durus & profonde latens tumor, intra breve temporis spatium mirum in modum increscens ,rubedo cutis & in medio lividitas, cuticulae a subjecta cute incentro tumoris recessio , tandemque alta & dubia, nec nisi expertissimo digito percipienda fluctuatio. Quantacunque sit puris collectio, quantacunque intestini recti denudario, si parietes illaesi remanserint, simplex morbus judicandus erit; modo ne pure diutius in vicina putrescentegangraenae periculum immineat , quo casu, subsequenti recti perforatione, in complicatum degeneraret. Si nascitur abscessus ab intestini perforatione, gravius malum. Si parva perforatio, inflammatorius; si magna, gangraenosus erit abscessus : hic illo periculosior : tandem funestissimi ominis pronuntiabitur , si longius ab intestino distet exterior abscessus hiatus , si callosi & sinuosi tramites liberum utriusque aperturae iter praecludant, si maxima sit intestini recti corruptio, si foramen interius altius situm explorationem eludat. Duplex de horum abscessuum curatione generaliter opinio invaluit. Et quidem, celeberr. D. Saviard perfectam obtineri curationem non posse putat. quin intestinum rescindatur, & observatione hoc praeceptum confirmat. Viae novissi. edit. ann. 2784, p. Ι 84, & seqq. Idem censet Ηeisterus, p. II i', ubi is nonddm interrupto intestino, sed ejus tunicis valde erosis, & quasi resolutis, D curationem constantem sine secto intestino nunquam obti-

,, neri is pronuntiat.

Item, pag. II 23, is abscessus ani saepe redeuntes ut fistulae,, curandae, nam non nisi secto intestino & ani sphinctere

ιν curantur c .

Inferius demtun eadem pagina addit: v quando in fistula

10쪽

6is externa, vel etiam abscessu , paries intestini recti ab ulcera-

D tione ita erosus est, ut digito in anum , specillo autem in ,, fistulam immissis , valde tenuis deprehendatur , malum nonis curatur, nisi intestinum eo loco una cum sphinctere disci ,, datur, quamvis intestinum ab ulcere non sit perforatum G. Et haec erat quoque opinio celeberr. D. Faget. Viae ejus

Dissert. in Actis Reg Chir. Acad. T. I, p. 389, & seqq.

Contrariam deinde opinionem amplexus celeberr. D. Fou-bert, aliam curandi methodum inivit, & , quaecumque fuerit abscessus origo , nunquam simul intestinum incidendum pronuntiavit. Viae ejus Dissert. in Actis Reg. Chir. Acad. T. III,

Sed in errorem pariter inciderunt utriusque doctrinae sectatores , & ex certis quibusdam casibus generalem ad omnes alios casus consequentiam falso deduxerunt ; ac proinde neutra promiscue & indistincte amplectenda, utraque tamen identidem , pro variis rerum circumstantiis adhibenda. Quod si igitur externa sit abscessus causa , & ab intestini morbo neutiquam pendeat, ipsumque intestinum quantum quantum denudatum, sanum aliunde & integrum remanserit,

simplex lassiciet incisio, curationi nihil obstabit intestini denudatio, & evacuato pure facile sanabitur ulcus. Qui partium coadunationem eo casu fieri non posse contendebant, falsis jam dudum recognitae carnium generationi, dccommentitiae recti membranarum in se ipsas contractioni immerito Innitebantur. Sublato enim corpore extraneo pure scilicet) quod exteriores intestini membranas vicinis partibus admoveri prohibebat, mox simul confervent, conglutinantur , & pristinum recuperant statum : ideo autem erraverunt ejus opinionis fautores, quod valde dissimiles simul confundebant casus, & abscessum ab externa causa productum, a fistula recti interna & inde subsequentibus accidentibus non satis distin guebant. Id aliunde Observationibus I , a & .3 , a celeberri D. Foubori in Actis Acad. memoratis abunde comprobatur.

Vis dictam ejus di T.

Licet plerumque ad ejusmodi abscessitum curationem, cutem sola velutii punctione incidere susticiat, sunt tamen ca sus; quibus late undique scapello seviendum : nempe ubi pro- fondas radices egit morbus, ubi sinus, fistulae, cuniculi, rotidem puris receptacula, una & eadem incisione comprehendi nequeunt: singuli tunc aperiendi recessi is, habenulae, & reti-

SEARCH

MENU NAVIGATION