장음표시 사용
11쪽
'aiieurysma iudicandum est : spurium vero periculosius, quod
verum plerumque diutius in eodem statu remaneat , dum spurium enumerata saepius adducat mala. Ortum a causis internis magis nocivum , quam ab externis : simplex nil funesti
portendit ; compositum , sive aliis aneurysmatibus , sive aliis stipetur morbis , aegrum saepissime in vitiae discrimen adducit. Damnosum est ubi obcalluit , ubi vastum est ac dimissim ; contra
vero , levius habebitur : varia demum pro aetate , sexu , temperamento , S c. prognosis instituenda. Ad curationem triplex patet via: compressio , ligatura , amputatio membri ; sed ad unum ex his mediis promiscue Scindiscriminatim non confugiendum ; omnis enim aegri salus saepe sepius ex prudenti inter ea delectu pendet : omne igitur ingenium , omnem sagacitatem ad id intendat Chirurgus, ut, quid morbo conveniat, quid non, judicet & eligat. Certe quidem si aegri arbitrio optio permitteretur, compressio, ut pote mitior methodus , solummodb adhiberetur , sed certis tantum in casibus admitti potest: nempe cum an eurysma recens &parvum nullis gravioribus stipatur malis : si spurium sit, cum levis est arteriae laesio, sanguisque nec latius in telam cellulosam diffunditur nec grumisia polypisque durioribus concrevit : Si Verum, cum tumor omnis undique ita comprimi potest , urnulla ex parte dissi uereovel iterum prominere possit : tandem haec, saltem tanquam palliativa, methodus ineunda, quoties in aliis nulla spes ponitur, aut omnem operationem pertinaciter
aeger refugit. ' i tQuacunque de causa' elacta fuerit, instituitur ope duarum
fasciarum quarum altera tumori, altera toti membro admovetur. Illa concavo munitur scuto ad eminentiam configurato, cujus concavitas , tumore decrescente , paulatim ita imminuitur , ut
demum ad planitiem . prorsus accedata : laxior primo vinctura
12쪽
magis magὶ tie indies constringitur, ita tamen ut liber sanguinitum per venas tum per arterias collaterales circuitus permittatur:
non nocebit tamen , si parum frangatur ejus impetus pulvillo oblongo secundum arteriam decurrente, secundaque fascia leniter constricto. Ad id quoque plurimum conferent sanguinis missiones plus minusve repetitae , parcissima diaeta , potus diluentes de frigidi : admovebuntur topica refrigerantia , adstringentia: sed , quod operae pretium , ab omni motu abstinebit aeger ; cubili veluti assixus , perfectE & animo & corpore quiescet. Haec si sedulb diuque observentur, aliquando fieri poterit ut, sive ad justam diametrum reducta arteria, sive grumo indurato laesos
illius parietes coadunante prorsus curetur aneurysma. Si , rebus attente perpensis inutilis, aut nociva compressio futura videatur, necessaria operatio ; sed antequam celebretur, pariter
videndum an felicior ex ea successus sperari possit. Nulla enim unquam suscipienda est encheiresis quin aegro , sin per fectam sanitatem , saltem aliquid afferat boni. Ab ea igitur abstinendum est: 1'. Si tumoris amplitudine nullus arteriae ligandae superstlocus; Pa'. Si ad popliteae in tibialem de peronaeam divisionem extemdatur saccus aneurysmaticus;
3'. Si ita integumentis & ossibus adhaeserit, ut ab iis nulla γarte separari queat; '. Si carie assiciantur ossa ; Q. Si naturam osseam arteria induerit; GR. Si ex latiori vasis ruptura sequatur immane vulnus , unde arteriarum collateralium destructio & anastomoseon
defectus; φ. Si multiplicia adsint aneurysmata ;Quae si absint, operatio sic instituenda.
13쪽
Paratis quae ad eam celebrandam itecessaria sunt, vinculo sei torculari ad mediam femoris partem assixo, pilaque infra Fallopiiligamentum posita, aegro in abdomen decumbente & dexteris juvantibus ministris , femore crureque contentim firmatis , suspensa de levi manu duplicata aut protensa secantur integumenta , adeo ut supra & infra tumorem uno vel duobus pollicibus superet sectio, aponeurosim & cellulosam telam sejungendo , dein , quo facilius removeantur ischiadicus nervus dc vena, flectendum est genu , quandoquidem non sine magno
periculo hae ligarentur partes. Tum resecatur saccus aneurysmaticus, ejusque cavo sanguineis grumis, quibus scatebat, depleto, spongiis vino aut aqua tepida madidis vulnus abitntur & mundatur. Superior postea arteriae ligatura ope aeus longae & pe curvae filis plurimis munitae, os inter & arteriam caute immissae ita constringitur, ut laxato torculari nullus assiuat sanguis. Inferior eadem methodo iisdemque legibus instituitur. Demum linteo carpto vel sicco, vel colophonia pulverata saturato impletur vulnus, atque mollibus spleniis, fasci que molliter circumducta involvitur. Tandem super latus vulneri obversum reponitur aeger, δίmembrum semissexum in pulvinari collocatum, laxato torculari ibidem pro re nata fixo, pannis vel mantilibus calidis coo
Si membri servatur calor, felicem sperare licet exitum : sanguineo paulatim sero vinctura tingitur, Sc serius ociusve, sed ut plurimum versus septimam diem fit prima vulneris deligatio , nisi celeriorem puris exundatio requirat , suspenso firmiter membro, caute & molliter, juxta leges artis peragenda, secunda vel tertia quaque die renovanda: tum uti postulabit vulnus ad qtiadragesimam usque diem , qua plerumque decedunt ligaturae , non nunquam tamen propter cicatricis progressus industrie re
14쪽
Caetera quae eonsultb omisimus , ex altis praeeeptis perin
Haec est, ubi favet Natura morbi, methodus ineunda si . Sin autem post operationem frigescat membrum, ac proinde lethalis immineat gangraena, si superitis memoratae absint conditiones , ad amputationem, tanquam unicam salutis anchoram, confugiendum est. Q Hujus methodi praestantiam praeclare demonstrant Operationes duae, 'nas in Regio Scholarum Hospitio feliciter instititit Clariss. Magister D. pelletan,