장음표시 사용
101쪽
ita profecto comprimi possunt, ut sistatur sanguis, nisi tali vi adhibita, qualis spiritum, ex
toto, interCluderet. 4. Prorsus vero existimat BELLI Us, dignus auctor, cui facile accredamus, glandulam tbroideam, nondum multum tumefactam, posse impune stirpitus excidi Hujusmodi autem excisionem neutiquam post tentandam esse, quam multum jam intumuerit glandula, inter omnes ferme, qui de hac re scripserunt, auctoreS Convenit f.
l Anno millesimo septingentesimo nonagesimo primo, peritus sed infelix DE SAUL Τ1us, in Valetudinario LUTETIAE PARISIORUM, quod, ipsorum lingua, Hosta Dieu appellant GALLI, cautissime secando glandulam tbroideam, quae bronchocele eo usque increVerat, ut quinque digitos in ambitum esset, penitus exstirpavit. Providus autem futuri periculi, hic obirurgus arterias glandulae
102쪽
5. ALBUCAsis perhibet, imperitum Chiruris gum . qui glandulam tbroideam exscindere temere ausus est, intercisis amplis colli arteriis, laborantem inscienter jugulasse M. Funestae aliae complures hujus glandulae exsectiones a vetustis auctoribus memoriae produntur. 6. Duae autem ejusdem glandulae excisiones a Gooc IIIo ' memoratae, imprimis dignae sunt. ad quas animum adVertamUS. A. De harum una ni destitisset Chirurgus, laborans esset sub manibus intermortua profluvio
glandulae thyroideae, tam superiorem quam inseriorem, ministra acu adunca, prius ligavit, quam easdem intersecare ausus est. Adeo ad votum respondit haec exstir-Patio, ut uno ferme mense ulcus ad sanitatem perductum sit t. Vid. FRIEND. Hisor. Medic. p. 28 I. ' Vid. Goocu. Medi I and mirurgicia obserum
t Vid. 'Durnal de Chirurgia, tom. iii. P. I.
103쪽
fiuvio sanguinis. Re sic infecta relicta, maxima opera data est, ut sisteretur sanguis ; sed frustra. Hoc Continenter exsiliente, et decidentibus ideo viribus, infelix una hebdomada extremum spiritum edidit. B. Inter alteram, etiamsi Chirurgus et apprime peritus esset, et manu promptissimus, tamen, intersectas arterias ligandi spe semel iterumque destitutus, haud multum aberat, quin, sub ejus manibus, infelix animam Cum sanguine effudisset. 7. HUC aCCedat, quod, glandula ibroidea exsecta, malum Ulcus supervenit, et sanatu dissicillimum. Certiores nos facit TURNERUS incisae bronchocele, quae collo foeminae superincreverat, supervenisse immedicabile ulcus, quod, adhibita frustra medicina, non Cicatricem, ad mortem Usque, duxit.
104쪽
CXXVI. Selacra et UriRo.-Nonnulli putant, profuturum transfigere glandulam tbroia deam acu, cui est filum eo consilio alligatum, ut quotidie paulatim pertraheretur; aut eandem caustico quolibet admoto urere : sed timendum est, ut nobis saltem Videtur, ne, et expertracto filo et ex Urigine, aut mala signa modo CXXV. 6. 7.) dicta, aut Carcinoma, superVeniant.
CXXVII. Urinam citantia. iS, quae OVO-rum putaminibus in Calcem redactis inest, urinam citandi et tumores digerendi, fuse a quibusdam praedicata est. Imo etiam memoriae proditur, hoc medicamentum, a duobus scrupulis ad drachmam, bis quotidie assumptum Cum vino meraciore, bronchocelen uno mense
discussisse. CXXVIII. Coventrine Medicamentum.-Ιl- Iud vero CXXVII.) medicamentum alii cessit, quod
105쪽
quod esticacissimum esse dicitur ; praeclaro, nempe, Coventriin medicamento, quod diu Celatum est, et dominis magno lucro erat. Quae W1LΜER Us de hoc medicamento dixit, ea ipsius verbis Citabo.
106쪽
ss m OOΠν Etiamnum dubium est, utrum spongia ab animantibus, an ab iis potius quae terra gignuntur, ProdUCatUT. Ex sale forsan volatili pendent virtutes spongiae ustae ossicinarum. Vesiculae solius bombicis majorem hujus salis quantitatem continent.
107쪽
CXXX. 1. R Sponi ire calcinat. 3 sis. Mellis q. s. pro bola. The Preparation. Tle the best spunge up hard With Wet ' pacti thread, and calcine it in a Crucible. a. Hi boli, eodem, quo ii secundum praescriptum ante CXXIX. a. dictum praeparati, modo adhi heri debent. Quinetiam, pulveres amari, ut supra CXXIX. 3.), assumendi sunt; et evacuandum itidem CorpUS.
108쪽
CXXXI. Addit W1LΜERUS, Chirurgum Praeclarum, qui, quantum pollerent haec CXXIX. CXXX.) medicamenta, Comperit, Certiorem eum fecisse, alterutrum plus profuturum et Certius, si, dum increscit Luna, alvus aut vomituS moveatur.
CXXXII. 1. Pro ineri PuDisculi.-Certiores nos facit ΡRossERUS ', PulVistulos sequentes quam optime respondere. Per duas tresve heb domadas, eX hiS Unum mane, Una duabusve horis ante jentandi tempus, assumendum Curat; aliumque, quinta CirCiter sextave hora postmeridiem. Pulvisculi Componuntur ex Cinnab. Antim. Ut. LUUjat. Milliped. praeparat. et in puto. redact. singui. gr. XV. Spong. in calc. redacit. Bi. mistis. 2. His
109쪽
et. His CXXXII. 1.) per duas tresve hebdomadas assumptis, aeger eorum Usum per unam hebdomadam intermittere debet; dein iterum totidem et tamdiu, ut antea, assumere ;et, insuper, unaquaque nocte, hora somni, tria grana massae Compositae ex
Extrae t. Colocynib. comp. Θ iv ;Pulv. Rhabarb. 3 i. Tere hydrargyrum Cum oleo terebinthino, donec globuli evanuerint; deinde, Caeteris additis, omnia simul tere in massam. Si oleum terebinthinum nimis spissum est, pauxillo olei olivarii diluendum est. 3. Ante pulvisculos assumpto8, alvus bis terve manna cum salibus, vel alio quovis Cathartico leni movenda est , et, Cum haec mediCamenta
110쪽
menta alvum tarde cieant, tempus satis longum prius intervenire debet, quam pulvisculi adhibeantur . CXXX ΙΙΙ. Spongia usa,-urn actis Societatis Medicae Londinebis, fertur bronchocelen bis post curasse, quam alia medicamenta haud quaquam ad spem responderant. Per mensem, unaquaque nocte, hora somni devorabatur pastillus, qui sexta erat pars massulae Compositae ex
. Dosis et hujus medicamenti, et Coventriani CXXIX. a. 3.-CXXX. 1.) dim, ea est, quae adultis conveniat; quocirca, a medico, qui haec assumenda curat, ad aetatem aegrae et Vires accommodanda est.
