Disputatio medica inauguralis de bronchocele

발행: 1794년

분량: 122페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

81쪽

1ata, omnia nobis enarraVit ordine, quo prae sens viderat. B. Utraeque glandulae solito non modo ampliores erant, sed duriores quoque ; et insuper fabrica usque eo depravatae, ut speCiescirrhos, quam glandulas, potius simularent. Vasa, porro, quibus continebatur sanguis, praeter solitum, perampla erant. 4. Glandula thyroidea bronchocele tumefacta, quam ferro patefecit DE SAULTIUS, eandem ferme, quam glandulae, alibi Corporis, duratae, speciem praetulit '.

XCVI. Cum alii tumores multi sint, qui asperam arteriam, partesque huiC Contiguas, I interdum ' Vid. DEsAULT. Durnal de Girurgis, Tom. iii. P. 6.

82쪽

66 DISPUTATIO MEDICA

interdum aificiant; ita medicos CGere OPortet,

ne horum aliquem pro bronchocele improvide aut inscite habeant. XCVII. Iis, quibus stirpescit scrofula, nonnunquam accidit, ut θ baticae colli glandulae tumescant; eo usque, ut glandulae ibroidem tumefactae potius, quam glandularum per quaS fluit lympha, speciem offerant. Nobismetipsis semel contigit, LoNDINII videre, in SANCΤITROMAE Ualetudinario, infantem. Cui glandulae θmphalicae, in molem proprii capitis dimidii, intumuerant.

dularum tumores plerumque, ab iis glandulae thyroidere, permutatum specie, sede, Colore, et fgnis comitantibus differunt. . a. Glandula thyroidea, quoties intumescit, ipsa utique primum increscere conspicitur,

deinde

83쪽

deinde figuram ei tumefactae propriam paulatim induere. 3. Quinetiam, inferius in collo bronchoceleinsidet; superius, contra, serosula, et pascit potissimum glandulas circa angulum inferioris maxillae positas. 4. Ad hoc, glandulae, quas tumefecerit strolata, non decolores sunt ; simulque faciei

eorum, quos deformavit hoc vitium, constat

color naturalis. 5. Praeterea, scrofulam, non autem brOnchocelen Comitantur tumores aliarum Corporis partium ; atque, qui ad illam proclives sunt, ii labrosi plerumque sunt, Cute mollieuli, Vultu rubicundi, capillis albidi. 6. Eorum, demum, quos scrofula foedat, intrique parentes, Vel saltem alteruter, hoC iti

dem.

84쪽

dem morbo olim, dum infantes erant, laborasse percontatione reperientur. Cum vero utrique morbi eodem fere Vitae tempore accidant, nihil certi, quo, unus altero, dignoscantur, percunctando de morbis parentum reperire possumus. Quod si in memoria teneamus, in regionibus omnino, inter se, dissimilibus vigere hos morbos, et scrofulam, aliter ac bronchocelen, mares aeque ac foeminas an sicere, non judicando, uter duorum adsit, la

bemur.

XCIX. 1. Tumores quoque saccati, qui haud raro partibus asperae arteriae incumbentibus increscunt, possunt pro bronchocelehaberi. a. His verb tumoribus plerumque inest meliceriae natura; neque tam mature, primis infantum aetatulis, collo superincrescunt. Quinet, latius, quam tumor glandulae ibroidere, Patent

85쪽

tent omnem in partem. Tardius, insuper, Crescunt; et, post tempus natura Constitutum, Contentus liquor manifeste fluctuari a contrectante percipitur. Molles, porro, sunt, qualetque aliquantum Cedunt compressioni. Quippe, denique, cum in tela adipali consistant, ab una haud raro aure ad alteram simul patent; quamVis Cutis, ad extremum usque,

Colore naturalis maneat.

C.-1. Amplificationes itidem, quae sanguine reseratis arteriis effuso fiunt, Cute etiamnum integra et conglutinata, et quibus nomini sunt aneurismi, in Collo interdum accidunt, et tumorem essiciunt bronchocele quadantenus similem. a. Cum plurimae arteriae per Collum tendant, subito quolibet et valido nisu ex his aliqua lacerari potest, et sic supervenire aneuri tuus. Hanc ob rem, antiqui, qui, Propter humani

86쪽

humani corporis fabricae ignorantiam, Opi. nione morborum saepe lapsi sunt, existimarunt, luctando, tussiendo, Vagiendo, Vomendo, aliisque consimilibus nisibus, concitari bronchocelen, quam accidentalem, seu sanguinolentam, appellarunt. 3. Aneurifino autem propria quaedam signa sunt, quibus a bronchocele internoscatur. Subito sese, post nisum violentum, attollit, et compressioni cedit. Totus micat, arteriae more ; et, si amplus sit, essicit, ut, in Carpo,

arteriae percussus intermittant. CI.-I. Interna asperae arteriae membrana,

graviter tussiendo, violentove quolibet alio nisu, inter duas Cartilagines, extrusa, interdum, ut fert G1RARDUS, GALLICUS auctor, tumor emCitur, qui incipientem bronchoCelen refert. Hujusmodi tumorem bronchocelen

ventosam antiqui appellarunt. a, Hujus

87쪽

2. Hujus Vero generis tumores, aneuri 0rum instar, subito sese elevant; molles sunt ;et comprimentibus eos digitis cedunt. Neque autem, more arteriae, micant; neque aliquid liquoris intus fluctuare tactu percipitur.3. Inter ejusdemmodi, insuper, tumores et bronchocelen hoc interest, quod, tempestiva cura adhibita, extrusa membrana, quae COB constituit, retrudi in sedem potest. CII. Accidat, demum, ut retiCulata Cima collum tela Crassescat, et hinc enascantur steato mata, quibus Cum incipiente bronchocele intercedat aliqua similitudo. BELLI Us , ChirurguS apprime praeClarus, Censet, glandulam tbroideam non tam saepe male assici, quam nonnulli opinantur: Certioresque nos facit, sibi bis oblatam occasionem esse observandi, in patefactis ferro Cadaveribus eorum, quorum colla, VLL BELL. Saesem V Sueter , Vol. V. P. II 8,

88쪽

DISPUTATIO MEDICA

Colla, ante mortem, bronchocele intumuisse nonnullis visa sunt, glandulas ibroideas non modo non tumefactas, sed solito quidem minores ; atque tumores, qui, pro bronchocele, habiti fuerant, ex percrassa tela adiposa constitisse. CIII.-I. Hujus CII.) generis tumores utique accidant: sed, quali natura sint tum res colli, scire possumus sciscitando aegrum, unde ipse Venerit, et qua ipsius aetate tumores primum inceperint. a. In memoria quoque tenendum est, bronchocelen saepenumero initio figuram sibi propriam ducere, et haud rard, etiam cum mulis tum increverit, retinere.

3. Paulatim, insuper, bronchocele incipit, et, usque ab initio, doloris fere expers est ;dum tumores colli ex tela adipali crassa, prae

89쪽

ter solitum, reddita, plerumque a Vi quadam extrinsecus illata incipiunt, atque dolorem et inflammationem Capiunt. 4. Ut, demum, initio ambigua bronchoceleforsan appareat, tamen, postquam aliquantum increverit, omni alio morbo eam dignoscere in proclivi erit.

CIV. Unus bronchocele est ex morbis, de quorum eventu nihil temere praedicere medicos oportet. Utrum enim ad sanitatem, necne, perducatur, Certo praedivinare nemo potest. Etiamsi vero ita sit, tamen non omni tempore aeque infaustum est de hujus morbi eventu judicium. CV.-Ι. Si aegra tenera etiamnum aetate sit, et firma corporis constitutione ; si tumor par-VUS et mobilis, neque diu exstiterit; et si illi in potestate sit in locum salubriorem migrare :tum bonum est.

90쪽

74 DISPUTATIO MEDICA

2. Sin, Contra ea, tumor aliquandiu persti terit; magnus jam sit, et immobilis ; malum est. Μalum quoque est, si inceperit tumor in regionibus, in quibus causae LXX.) excitantes multum Valent. Pessimum, demum, est, si supervenerit fatuitas aut insanitas: tum enim neque eXpectanda est sanatio, neque Cita mors timenda.

RATIO QUORUNDAΜ SIGNORUMCVΙ. Hujus morbi nonnulla signa explicatu tam facilia sunt, quam difficilia alia. CVII. Faciei XXXIII.) color-tumore efficitur ; qui, ob magnam molem, VenaS DYulares comprimit, et sic obstat, quo minus sanguis eXpedite a capite ad cor refluat.

propriis Vasis multum ampliatis et compressis tribuendus est.

SEARCH

MENU NAVIGATION