장음표시 사용
611쪽
s o RERVM P. HAN s. esset paganorum dc institorum mercibus dicatus , unde Festus ait: Nundinas feriarum diem esse voluerunt antiqui, ut rustici convenirent mercandi, vendendique caussa, eumque nefasturn , ne, si liceret cuin populo agi, interpellarentur nundinatores. Quod ita & asseverat Paulus. Attamen Titum defectis scribentem, Nundinarum dies non inter serias retulisse , sed tantum solemnes vocasse &idem hoc Iulium Modestum ita
fecisse, quod nundinae non possent feri ae videri, refert sacrob. Saturnal. lib. I. e. 16. Verum id Iulius Caesar prorsus negavit. quod die nundinarum concio posset advocari , id est, cum Populo tunc agi; ideoque nec nundinis Romanorum haberi comitia potuisse : attamen & lege Homtensia effectum .iri festae essent postea , uti rustici, qui nundinandi caussa in urbem veniebant, lites componerent. Nefasto enim die Praetori fari non licebat. Alias enim apud
Romanos feriarum quatuor fuerunt genera; stativae, Conceptivae, Imperativae & Nundinae, ut notat te, . ab sex.geniat. dier. lib. s. cap. 7. vid. Roso. lib. . de aut . Rom. qui ibi etiam orizinem earum ea sermonibus Ma
612쪽
PAns ΤERTi A. Isrcrobii explicat, cum Varrone& Rutilio id faciens maxime , quod Romani instituerint nundinas, ut octo quidem diebus in agris rustici opus
facerent, nono autem die, intermisso rure, ad mercatu. legesque accipiendas Romam venirent, dc ut scita, atque consulta frequentiore populo referrcntur, quae t nundino die proposita, a singulis atque universis facile
noscebantur. Vnde etiam mos tractus est in Germaniam, ut simili modo in civitatibus passim singulis septimanales nundinae vel potius mercatus minores celebrentur, sed legibus aliis; non ut nonus sit dies; sed septimus, velut norma Scripturae sacrae & Verbum Dei id exigit, ut septimo die quies sit sancta omni carni. Vnde &septimana quidem recte, distantia tot dierum dicitur , &eae tunc celebrantur semel rusticis in singulo hebdomade nundinae, quas
inarc det vocant. Velut colum . de re p. idem comprobat ex vetustate, quod Villicus, non urbem, non ullas nundinas , nisi vendendae aut emendae rei necessariae caussa, frequentaverit. Lamb. in Aus. Plant. I 3 3. At die trinundino leges aut novae aut correctae aut repetitae promulgeban-
613쪽
ssi RERUM P. HAN s. tur, unde& tunc frequentior mu Itiis tudo plebis adfuit et Ceu eundem morem adhueisin vegeto usu retinet
civitas Magd burgensis , quum ibi Meliopolin saxonicis suis determinet , ubi undecies singulis annis proclamatio publica fit legum, quam illi Paur ing appellant. Nundinas vero' septim an alas, sive mercatus qua ibet civitas ex Magistratus sui jussu celebrare valet, quuna regalibus non adeo stricte accenseant ut , dc commet-catus quasi tunc ex concessione superioris loci illius actus putetur. Magna tamen disserentia est talium nundinarum, quae singularem solemnitatem in annuo aliquo spacio continent, quum non unius ditionis concursum mercatorum , sed plurium etiam di istaru in regionum incolas& merces, quae publicis indigent securitatibus per publicas vias , connectant , confluenti an que di distractionem commerciorum exigant, ut
immunitates multae ad tales actus maxime publicos, & negotiationes requi xantur. Ideoque merito singularis ea observatur distinato, ut Nundinae aliae sint vulgares & hebdomadariae, aliae autem annuae & solem -
Ως. , quae ab illis plane ita separatae
614쪽
PARs TER Ti A. s 3 sunt, ut illa: nihil dignitatis habeant,ta, quum solummodo ad usum commodiorem. dc sustentationem vulgi faciant, nec vici iis .carere queant, a quovis Magistratu ii ne ullo privilegio institui possint. The ur. decf.2sq . n. η Bald in funic. c. de nund. Sichard.
ad rubr. ibid. n. 2. Cuiac. in parat. a. t. Eocer . de regal. c. 2. n. 2 9. Ideoque
recte hanc dicto loco distinctionem iex cuiac. parat. d. C. de nund. observat , Quod etiam heic Nundinae dc Mercatus disterant. Nundinae, inquit, sunt celebr: ores Imperii vel unius provinciae mercatus , qui habentur certis, statisque temporibus maximo conventu mercatorum in his locis,
quibus jus eos habendi datum est beneficio Principis , aut longa consuetudine , quales in Germania sunt nundinae Franco furienses,tlapsenses, 'Naum burgicae, Magde burgicae die Mauritis quotannis, &c. J Mercatus
vero sunt parvae nundinae unius ci Vitatis, aut vici , non ita celebres ut nundinae. Cuia c. in parat. d. t. Atque hae nundinae mercatus omnino
nequeunt sine ullo privilegio aut Principis summi concessione aut licentia , dictas ob rationes, qnod regalia quoque eius ingrediantur , in-
615쪽
s s RERUM P. HAN s. si tui. Imo solus Imperator maximEsolemnes annuas concedit. I. Mn. c. demnd.ii Saxib. 3.art. 66. O lib. 2.art.
26. Ac potest etiam eas civitati aut loco alicui pro lubitu cum paussa auferre alio transferre. Gail. 2. obf. n. 24. Tegor. decisa n. 2. Velut ipsi ius erigendi civitates competir, quod concedendi nundinas sive mercatus publicos in sese complectitur,de quibus textus sunt expressi in L r. . davnd. ibi, nundinis impetratis a Prin
huc facit, quod ferias solus Imperator indicerequeat. defr. Nundinae enim sunt feriae , ut supra ex Macrob. patet , quod Iul. Caesar omnino voluerit, ut etiam novenales
essent feriae, quod lege Hortensia simul approbatum fuit,& id liquidius
nundinis quasi sacrum quoddam tempus iuridice adiectum est cum privilegio quasi singulari, ne merca tores in exercendis commerciis Mnegotiacionibu a liberis, quae bono
616쪽
in nundinis nemo conveniri sub praetextu privati debiti , ac molestiam pari, piaecludique, seu . ut nunc loquuntur arrestari possit. I. uη, C. nund. er const. EDI. p. i. 3O. Moster. ibi . Quapropter hoc sedulo obser-Vatur , quod persona aut bona debitoris in nundinis arresto detineri haut valeant, priusquam illarum finitarum signum per campanam publice ad certum tempus detur. Aiate.
Eam quoque ob causam , ne talibus publicis commodis quid imp dimenti aut nocumenti improvide obiiciat Imperator , tam caute in eo procedere solet, & usus ita quoque communis id obtinuit, quod Caesar aut Princeps summus nunquam alicui nundinarum talium privilegium dare consuevit, nis prius adiacentibus & vicinis civitatibus & pagis
aut eorum Dominis. quorum inter
esse posset, auditis. Gail. 2. Obs. 69.
n. 29. Socer . d. l. Proptereaque ho
die in Gallia privilegium nundina- Iura a Rege impetratum ad Balli vos Vel
617쪽
Iςl Sencschalios dirigitur, ubi auditai 'tercessione vicinorum Omnium, ex litteris regiis ius nundinarum admittitur vel denegatur Godbo'. ad i. i Q. de nund. DUid. tra'. de Reg. cap. 2. n. a. Alias entin ni ita legitime res talis obtineatur, ik maxime ex intercessione vicinorum, plerumque
dolus heic Aib nimio proprii commodi studio sepultus latet. Ideoque certe privilegium Magdeburgensium
cum eorum fundatione tanti momenti est, ut omnibus dignitatem dc Palmam cum summo honore in his auferat , quum ex totius populi saxonici imploratione talia privilegia nundinarum & reliquarum concessionum ab imperatore i O tone illis sint impetrata. Ac nisi solemnitas haec subsit , merito dici potest.
quod per sub & obreptionem quid
sit extractum. Namque in genere omnia iura civitatum a Sacra Caesarea Maiest. & imperii supremitate dependent : Iura autem specialia cO sensu populi introducta sunt. Paulb. iu dis capi. Corn. Barbiens. Ac nisi ita
Constent,non caret extremo vitio. Velut etiam sic. acriter icles nudinationes,n M. . Ant. Philip . a. reprehendit, amo ad fraudulentat actioner eius rei icit
618쪽
PAas TERTIA. F7iicit. Cuius domus, inquit,quaestuosissima est, falsorum chirographorum ossicina, agrorum, oppidorum, im- IN unitatum, Victigalium , flagitiosi Gsissimae nundinae. dec. I t. Imperium populi Romani huius domesticis nundinis imminutum cst, &c. & s. Phil. Ori t. de eodem haec repetit D In
intcriore . edium parte totius Rei p.
nundinae &c. tantum videlicet damnum tota Imperio & Reipubl. unius hominis aut civitatis saepius nundinatio fucata vel inferre potest, nisi cautio legitima adhibeatur. Qu)s igitur non iam claris hoc .pe: spicit oculis, quid proprie genuina sua acceptione sint Nundinae t
hele submisceri aut subintelligi
queat ius stapulae, aut Emporii quoddam continui, universalitatem qu n-dam cotinentiae secum induceri si Vbi determinatio rei certa , ibi sane nec indefinita potest accipi, quum mutuo sibi contrarientur, nec temporis intercapedo possit dici aut accipi de continuo. Vide Gars Ma Iril. de Maia Sp. ib. 3 . cap. I o. num. I i. ct seq. Verum paucis quoq; nunc patebit,
quid sit ius stapulae aut Emporii, sive
ii hoc tua valde fuerit se persu u
619쪽
su, dccum ipsis a principio cum commerciis florere inceperit : tamen inter Ictos vix sunt aliqui, qui ex pro fesso quid de eo conscripserint. Vnde etiam adeo confuse a multis accipitur, ut neque id, quod Emporii vigor exigat, recte diiudicetur. Inter I Ctos
Germaniae inveniuntur tamen nonnulli neoterici qui parce satis eam
quibus Vatia addi potest consit. 6 17.
Alias enim antehac no adeo hoc ius stapulae secundum eam appellationem in usu fuit; sed ex Emporiis Hanseaticis in consuetudinem traductum est, ut proprium eorum dicatur verbum, ceu Stapeten nil aliud est,quam
merces exponere, dc iterum compingere. Inde quum ius Emporii etiamst apulae in caussa Hamburgensi vocaretur , illis est 1 Camera Imperii impositum , ut novo libello id explicarent. Meden. in Resist.sea pag. 9 9. Notius alias enim est nomen Emporii, ut videre est apud Cic. lib. s. ad Att. Epist. a. ubi mentionem Emporii Puteolanorum facit. Ast hodie quae Dauthius de hac stapulae conscripsit materia, nondum videre lucem. Velamen
620쪽
PAns TERTIA. tamen aliquid perfectius percipiatur, ante omnia Synonyma dc locutiones genuinae sunt observandae. In iure ei clibit dico Saxonum art. 9. refer tur, quod Mercatores Caesarem solli citarint, ut illis ius altius commercii concederet . & habet textus haec verba: Atque tunc Rex concedat illis alia sublimiota & talia iura, qualia dipse cotidie in sua observabat aula.&c. Dauthius, qui prae reliquis lCtis in talibus fuit accuratus, ex compa ratione Coloniensis civitatis , quae cum Magde burgensi in eadem collationis paritate, art. r. Uriubb. constituitur , rite tali Iuri adscribit jus Emporii, Geranii, sistendi, praesentandi & exoneradi stapulae, &. vocat hoc forum Mercatorii contra distinctu a foro caulsarum, ceu illud rite ex ipso textu art. 9. d. expeditum sapienter reddidit. Signum autem huius i uri sat tributum est speciale in Empori alibus aedibus, fave forentibus talibus, quas textus weicheu ser dicit. Ceu
etiam Iohan. 2. υ. I 6.-εμ eas domus mercatus talis locus Vocatur.
Quod vero aedes ejusmodi forenses sint. id glossa in triplici significatione ibidem plenius explicat. &C. Ex quiba manifeste apparet, quod domus