De notione libertatis ejusque in philosophia practica usu

발행: 1843년

분량: 27페이지

출처: archive.org

분류: 철학

3쪽

OBSERVANTISSIME INVITAT

5쪽

Omnes fere inde a Nautio philosophi in philosophia praetiea libertatis notione sunt profecti; sed in definienda ea notione non solum diversi inter se dissenserunt, sed ne singuli quidem sibimet ipsi satis constiterunt. Ita ut paucis recenSeam magnam istarum definitionum diversitatem Nautius ipse primum quidem, in libro, qui inscribitur: Erili de prakiise hen Vernulistis,

libertatem in sola omnis influxus externi in voluntatem humanam negatione poSuit, eamque ob cauSSam non tantum objectorum materialium illecebras, cupidines, passiones aliasque omnes animi assectioneS, quae ex corpore ac Sensibit originem trahunt, prorsus exclusas voluit, sed etiam subtiliores istos ac nobiliores animi motus, quibus magna hominum pars ad agendum compelli solent, benevolentiam erga alios, perfectioniS Studium, amorem generi humani, gratum erga Deum animum aliaque similia. Verum enimvero haec libertatis noti mere negativa interniam Seu trianscendentialem vocavit Nantius), ut jam ejus philo- Sophiae partis, quae Singulorum hominum actione spectat, vixdum idoneum dici potest principium quoniam, Si stricte eam exsequi volumus, omnes omnino actiones videtur excludere), ita multo minus quadrat ad eam partem, quae de hominum societate,

de justo et injusto tractat, philosophiam dico juris et civitatis.

6쪽

Sensit ho Nautius et in locunt ejus, qua in philosophia morum usus suerat, libertatis, mere negativae seu dealis, substituit aliam eui id ipsum proprium esse deberet, ut voluntatem humanam in res externas dirigeret Libertati enim inter icte, quam plii losophiae juris principium esse voluit Nanlius objecta pertinent ad eam ipsam rerui naturam materialem, quam prorSus spernebat et oeci habebat, quid dico, proscribebat, tamquam indignam homine, libertas ista transcendentalis. Videmus igitur, libertatem externam, qualem propoSuit Nautius, non, ut ipse sinxit, complementum esse libertatis internae, sed potius ejus

contrarium.

Sed ne in hac quidem libertatis desinitione subsistere potuit Naulius Libertas externa, quemadmodum eam des vivit Nantius, ita est comparata, ut, cum uni homini conceditur, reliquos omne ea carere neceSSe sit. Etenim, si ego liber sum, h. e. si mihi inde terminatum conceditur jus in omnes omnino res et inde terminata aciendi quidquid placuerit potestas, nullus alius ea libertate gaudere potest, quoniam illius libertas non posset non meam libertatem determinare. Jamvero experientia nos dο-eet, plures homines existere videmus etiam , eos inter se consociari et communibus parere legibus, quibus arbitrium suum Submittant. Conclusit ex his Nautius debere in illa ipsa libertate externa inesse legem aliquam, qua se ipsa determinaret, ita quidem, ut libertas unius hominis cum libertate alterius posset consiStere. Iline effinxit Nautius novam libertatis notionem, quam tin es rastram vocavit, positam injusta bonorum juriumque distributione , qua fieret, ut plures homines uno loco viventes certo aliquo liberialis modulo tranquilli ac securi perfruerentur. imus libertatis universalis forma externa et quasi manifestatio est civitas. omines in civitate viventes non absoluta illa libertate gaudent, quam ab initio omnium actionum humanarum sontem atque principium proclamaverat Nantius, verum libertate rationis legibus temperata et iis finibus circumscripta, quibus phias est, ut ne uniuS libertas officiat libertati alterius. In civitate non unius hominis arbitrium regnat, sed lex, communi omnium consenSu lata ac Sancita Videndum tamen est, ne singulorum liberta prorSUS p- primatur eivitatis institutis a legibus. Debemus enim Silpponere.

7쪽

li omines in eundendi civitatibus constituendaque suprema aliqua potestate non id in animo habuisse , ut prorsus libertatem suam

desponderent, Sed ut conservarent eam ac tuerentur ealenus,

quatenus erre natura Societati S. Sunt autem jura quaedam, quibus privare hominem nullo modo licet, quibus ne ipse quidem renunciare pote St, quoniam undamenta sunt et quasi substantia libertatis humanae Ilue e. g. pertinet ju personalitatis. IIorum jurium compleXu vocatur a Nantio libertas ei Sonolis. Nulla

igitur debet lex serri, quae deroget personali Singulorum libertati In universum autem leges e consensu civium serri debere jam supra diximus. in singuli cives partes quasdam habeant necesse Si in regenda civitate serendisque legibus, ne quideontra libertatem eorum arbitrario modo statuatur. IIo juS, quod unicuique civium competit, participandi de summo ivitatis imperio, Nautius vocat libertatem Oliticom.

Quintuplex igitur est apud Nantium lihertatis definitio. Primum proponit libertatem infern m poSi tam in mera Sui abnegatione tum supervenit libertas oeloen seu in determinatum hominis arbitrium tertio loco haec libertas externa determinatur vel potius se ipsam determinat, unde prodit idea libertatis uri Bersialis h. e. aequilibri inter arbitria diversorum hominum; denique, ne injuste et praeter necessitatem derogetur singulorum libertati, cavetur per ideas libertatis personclis et Pol iecte. Apparet, diversas has libertatis definitiones neutiquam logico inter se cohaerere vinculo , sed subesse iis multifarias contradictiones Ita jam primum, libertas interna et libertas externa quomodo uni eidemque ii omini possint attribui, non intelligitur; illa enim hominem prorsus ab externis rebus avocat et ad Seipsum, . . ad mere intelligibilem, quam fingitiantius, sui partem ablegat, exterua vero re materiales spectat et e Sensuali hominis natura originem trahit. Non magis intelligitur, quomodo libertas externa se ipsam determinare possit arbitrium enim cum Sit per Se absolutum omnisque determinationis impatiens, tam late patere videtur, quatenus non determinatur X terna aliqua vi. Sed fac inesse hoc in ratione humana, ut arbitrium certis includat sinibus, quinam sunt hi fines Dicit quidem Nantius,

ita hoe fieri debere, ut unius arbitrium cum arbitrio alterius poS-

8쪽

sit consistere. At hoc omnino teri non posse, jam Supra demonstravimus arbitrium enim an trabsolutum est, aut plane nullum.

Contradietio igitur inest in illo Nanlii axiomate, ex quo libertas externa seu arbitrium hominis se ipsum determinare debet. Quae de libertate personali atque politica dixit Nautius, ea per

se quidem spectata bene Se habent, Sed cum antecedentibus libertatis definitionibus nullo modo eonveniunt Liberia enim ei SonaliS, h. e. iis, vires Suas libere exercendi, proprietatem sibi

adquirendi eaque utendi et , haec, inquam, libertas longe distat ab isto arbitrio in determinato omnisque legis impatienti, quod non tam adquirere ibi aliquid impenso labore, nam sine labore, Solo nutu omnibu rebus potiri atque perfrui cupit. Aut igitur antius notionem externae libertatis ita intelligi

voluit, ut non merum arbitrium seu brutum omnium rerum appetitum, Sed naturale hominis studium, vires suas libere excolendi Xercendique, Significaret quod sane ita esse multi loci in Nanti seriptis innuere videntur , aut inscius recessit ab illa, quam antea propoSuerat, libertatis externae idea et in ejus lo- eum hanc libertatis personalis notionem substituit, quae revera naturae humanae legibus longe melius convenit, quam ista bruti arbitrii idea, non recte aianti libertatis nomine honorata. ο- liticam libertatem et ipsam duplici sensu intellexisse videtur Nantius partim enim liberum esse voluit civibus, leges aut ferre aut abrogare, prout ipSi placuerit in quo deflexit rursus ad illam, aqua profectus fuerat, libertatis externae seu arbitrii indeterminali notionem); partim vero nihil decernere debere populum dixit, quod personali singulorum libertati repugnaret ita ut decemendi acultas non prorsus indeterminata esset, Sed certis adstricta regulis . Alio loco etiam civitatem non populi Suffragiis, sed unius consilio regi maluit, opinatus , uti videtur, principem optime Scire debere, quomodo Singulorum civium jura accommoda inter se sint concilianda . Igitur politica libertas apud Nantium partim cum libertate singulorum externa cohaeret, partim delinitur ac circumscribitur de libertatis universalis , h. e. ordinis cujusdam immutabilis, quem hominum societati praescribere videntur natura et ratio.

Fieli litis et ipse libertatem trans pendentalem philoSophiae

9쪽

rruetieae principium esse statuit. Absilutum enim Ego, quo omnia profluere dixis nihil est . nisi absoluta omnis omnino determinationis negatio. In eo thineia Eielitius diseessi : Nautio, quod libertatem externam, i. e. studium hominis indefinitum, vires suas in rebus exiernis exercendi easque voluntati suae sub jieiendi, ex ipsa illa libertate interua seu ideas derivare conatus est. Non datur, inquit, ubsoluta roti Ego activitas, nisi dantur si inui et objecta externa, in quae agas et alia subjecta, quibus- eum in agendo concurrat Absoluta et oi Ego aesivitas sibimetipsi objecta et quasi obstacula creat, in quibus superaudis vires suas periclitetur debet igitur ro Ego quodammod i ex Semel prodire debet stetivitatem suam dirigere in mundum ei dilem, ita tamen, ut ad se ipsum redeat, objectis externis sibi subjeetis

et in sua in ipsius essentiam eonversis. In qua libertatis seu aetbvitalis definitione duae insunt ideae, omni ixtae inter Se atque eonfusae. Ab altera enim parte libertas hominis videtur in eo

poni, ut vires Suas periclitetur in rebus externis, ut mundi imsensibilem sibi dedititium reddat, ut terram colat, ut seras bestias

mansuefaciat, ut naturae vires cognoscat iisque at ex eo tendam ornandamque vitam Suam uti dis eat ab altera tamen parte hoe inesse in absolutabo D Ego natura videtur, ut Supra objecta externa SeSe extollat et illam Urαοκίαν affectet, in qua

jam Stoici posuere virtutem. Ilarum dearum modo hanc modo illam praevalere vide inus in iis Fielitii scriptis, quae de hominis natura, de sine vitae humanae, de historia generis humani agunt. Inii autem, quae tractant de jure et civitate, Fictilius ab eadem sere, a qua Nanlius, libertatis notione profectus est dicit enim, hominem, a natura inlinito libertatis studio praeditum , sponte huic libertati absolutae renunciare, ea lamen conditione, ut reliqui homines idem saetant, ut aequis omnes teneantur legibus aequisque ruantur juribus. Sed in eo discessit Fie litius a Nautio, illud Nautius civitatem ita institui voluit, ut singulorum arbitria

immutabili quadam rationis lege temperarentur atque conlitterentur, Fie litius contra omnia ad therialem Singulorum revocandarens uil. Ita singulis civibus jus concessit, opponendi Sese au-lori lati legum et magistratuum, ubi easti libertati suae repugnare eLStimarent, provocandique ad populi Suffragia , quibus

10쪽

unoquoque momento de abrogandis legibus, de destituendis magistratibus, de mutanda totius civitatis forma decerni us asque esset. Ab altera tamen parte Fictilius libertatem singulorum valde quam attrectavit a paene irritam reddidit, investiendo magistratus paene indeterminata invigilandi in privatam civium vitam potestate. Ita e g. jus iis concedendum censuit, praeScribendi Siliguli civibus, quod quisque laborum genu exercere deberet, interdicendi iis omni cum aliis gentibus commercio, determinandi mercium pretium te Putavit scilicet Fictilius, utut derogaretur singulorum libertati per tantas magiStratuum praerogativas, nihil tamen periclitari libertatem publicam, dummodo illi ipsi magistratus coacti essent, e communi omnium civium aut

certe majoris eorum partis conSeuSu agere.

Ηerhartius quam proposuit libertatis deam, non vaga illaeSt ac mere negativa, qualem finxerat Nantius sub nomine libertatis transcendentalis, verum continet in se certos quoSdam

agendi sues, definitos claris ac distinctis rationis praeceptis seu ideis praeti eis, idea persectionis, idea benevolentiae, denique ideis justitiae atque aequitatiS.

Quae quidem ideae Seu regulae agendi eum non meram naturae hominis empirieae negationem, sed certos quosdam ac desinitos fines respiei aut et ad objecta externa referantur, perfectionem atque cultum generis humani, felicitatem aliorum hominum, juStum aequamque honorum materialium partitionem

sane multum distare videntur ab illa, cui philosophialantiana inhaesit, libertate mere ideati, et ad illorum potius principia de-ssectere, qui ex empirica hominis natura depromendas boni justique leges censuerunt, qualis fuit opinio Wolffi Cumberlandi, Sinithii et reliquorum, qui vulgo dicuntur, philosophorum colorum. Ab altera tamen parte IIerbartius haec, quae propoSuit tamquam bona atque laudabilia, non ideo expetenda cenSuit, quoniam cum naturae enSualis legibus congruerent, Sed quoniam a ratione commendarentur igitur dei praeticis eandem fere autoritatem vel realitatem a priori adscripsit, quam Nantius adScripserat libertati transcendentali. Itaque libertatis noti abier-bartio proposita intermedia fere est inter libertatem tranScendentalem Nanlii et sententiam eorum, qui in ipsa homini natura

SEARCH

MENU NAVIGATION