De sermone Latino, & modis Latine loquendi. Hadrianus TT.S.Chrysogoni, ... cardinal.Botoien. Eiusdem Venatio ad Ascanium cardinalem. Item, Iter Iulii 2.pont.Rom

발행: 1534년

분량: 484페이지

출처: archive.org

분류: 연설

271쪽

MADRIANvs CARDINA LasIdem in Ecyra: Atque ea res multo maxime disiunxit illum ab illa. Cicero pro lege Manilia: Conspectus vester multo iucundissimus. Ibid.Magna ac multo maxima parte no moedo utilitatis,sed dignitatis atq; imperis caruit. Idem in Catilina: Multo vero maxima pars eorum,qui in tabernis sunt. Idem in Verrem: Nam cum omnis arroganstia odiosa est,tum illa ingenii, atque eloquellae multo molestissima. Ibidem: Qui agri Acunensis multo maxima Partem possident. Ibid.In diuitate totius Sicilis multo maxima. Ibidem: Cui quemadmodum resistam,mul to mihi anth est iudices prouidendum. Idem De Oratore: uar pars sine dubio multo maxima est. Ide De arte Rheto. Quaru tame rem multo maxima pars ad comodu corporis reuertitur. Ibidem: Et eoru multo maxima pars,quam praetores edicere consueuerunt.

Sallustius in CatilinarSi ita res esset,Rempu blicam multo pulcherrimam haberemus. Horatius in Sermonibus: Dada est Ellebori multo pars maxima auatis. Idem:Postera lux oritur multo gratissima. T.Liuius ab Urbe codita:Nouissimu bellum ab Sabinis ortum,multoq; id maximum fuit.

V nt colligitur elegantia in hoc vers

bo,Licet,ab illo qui no cutem tantum

spectat, sed qui sedulo introspicere α

272쪽

meditari curet.Na si licet mihi per te, hoc musignificatur: id est,si permiseris:vel si potero a

te non impeditus:al terti absolute, ut si in hor; tum meum intraueris,holera licebit Iegas, hoc est legere poteris: sed hoc ex iis locis quae subieci melius multo cognoscetur. Plautus in Asinaria: Asinaria vult esse si per vos licet. τTeretius in prologo Heauton.Date mihi potestatem stataria apere ut liceat per silentium. Idem in Ecyra: Uer me exquirere licet. Idem in Adelphis r Sinatis hunc facere dum per aetatem licet. Cicero Octauio: Si per tuas legiones licitum fuisset,qus nomini meo, Reipublicaris sunt inismicissimae,venire in senatum. Idem Terentiar:expectassem Brundusii,si es, set licitum per nautas. Idem de Oratore: Per me appellet Oratorem

licet.

Ibidem: Sed hoc genere, si modo per Remo publicam licebit,non accusabimur. Ibidem et Itaque Emathiam cum primum per ipsam liceat,eram remissurus. Idem in Philippicis: Petis ut tibi per me liseeat quendam cie exilio reducere. Idem contra Rullum: Aliquato serius,quam per aetatem ac per leges liceret.

Idem pro T. nio Milone: Quod si per sviriosum illum Tribunii senatui quod sentiebat,

perficere licuisset, nouam quaestionem nuc nullam haberemus.

Idem ad Lentulum: Quod prosecto faciam,

273쪽

fi mihi per eius amicitiam licebit. Idem in Verre: Sunt homines Siculi non coatemnendi, si per nostros magistratus liceat. Ibidem: Si per L.Metellum licitum esset. Idem Bruto: Quod scribis in Italia te morasturum,dum tibi literae meae veniant,si perhoi

stem licet,non erraS. .

Idem Catoni: Mitto quod inuidia, quod praricula,qubd omnes meas tempestates & subiexis, & multo etiam magis, si per me licuisset,

subire paratissimus fueris. Paulus de mortis causa,lege,Senatus: cibus per legem capere non liceret. Vlpianus de manumissionibus lege, Libertas: Cum per leges licebit,liber esto. Cice. pro lege Manilia: Nam cum antea per aetatem nondum huius authoritatem loci comtingere auderem.

Ibide:An in Clodio,qui ita iudicia, poenam que contempserat,vt eu nihil delectaret, quod aut per naturam fas esset,aut per leges liceret Idem pro Gn. Rabirio: Quod si tu audisses, aut per artatem scire potuisses.

Cato De re rustica:Et si voles insuper vinum Coum mixtum bibere,licebit bibas. Cicero in arte Rhetorica r Hanc si quis par tem putat esse orationis, sequatur Hermagora licebit. Idem Caio Memmio: Totam hominis vita, rationemque quam sequitur in philosophia,de rideamus licet.

Idem Attico: Clodium fregi in senatu tum

274쪽

altercatione eiusmodi,ex qua licet pauca degustes, nam caetera non possunt habere eandem, V vim,neque venustatem. Eidem: Quid quaeriss vel ipsi hoc dicas licet, humanitate ei meo iudicio illo die defuisse. Eide Noli inqua de uno pede sororis queri, liceae alterum etiam tollas. Idem pro domo sua: Quare istam oratione, qua est usus,omittas licet. Ibidem:quare disrumpatur licet ista furia. Idem De oratore:Fremant omnes licet, dicaquod sentio.. Idem in Philippica: Praecipias licet gaudia. Idem De ossiciis: Licet ora ipsa cernere iras

torum.

Ibide zVidere licet etiam plerosi non tam natura liberales, quam quadam gloria ductos. Idem in Tusculanis: Quare ut ad quietu me licet venias. Idem in Verrem: Dicat licet Hortensius , si Vole magno Verrem vendidisse. Ouidius de Ponto: Tota licet quaeras,hoc me non fingere dicet ossicii testis Pontica terra mei. Horatius: Sis pecore,& multa diues tellure licebit. Sabinus in epistola pro Helena: Quamlibet accuses,& sis irata licebit.

Per aetatem non potui,idem est, ac per aeta te non licuit,quod supra diximus,quo loquensidi modo nouitas,aut peruersitas potius laquc 'di introducta deprehenditur.

275쪽

Cicero Cornificio: Nullam partem per arta, tem sanae & saluae Reip.gustare potuisti. Idem Plancor Ut primum per aetatem iudi

cium facere potueritis. Ide C.Mario: Cum per valetudinem posset, venire tamen noluisti. T.Liuius ab Urbe condita: Qui per aetatem ac valetudinem poterant. Ibidem: Omnes, qui per aetatem arma serre possent. Hircius in commen . Qui modo per aetatem arma ferre poterant. Ibidem: Nel per anni tempus in mari classe sine periculo vagari poterant.

LABES.

Abe ,pene omnium ore id est quod im,

mundities aut macula: sed occultiore ac latiniore significato id certe esse videtur quod violenta quaedam, vel aquae illuuies, vel tempestatis gradinisve ruina, aut cum terra in altissimum hiatum,vel baratrum aperitur. Plau.in Captiuis: Quanta pestis pernis veni rei, quanta labes larido Cicero De diuinatione:Delata etiam ad senatum labes agri Privernatis , cum ad infinitam altitudinem terra desedisset. Ibidem: Ut multa oppida corruerint, multis locis labes facta sit,terrael desederint.

Ulpianus locati & conducti ege, Ex conda cto: Sed etsi labes facta sit, omnems fructum

tulerit,damnum coloni non esse. Labeo eo. tit.Si riuum quem faciendum coli duxeras,& feceras antequam eum probare λε

276쪽

DE MODIS LAT. LO . xisbes corrupit, tuum periculum esse Paulus re, spondit. Cic. Pro Lucio Flacco: An innocentiae labem aliquam aut ruinam fore putatis Idem ad Pontifices pro domo sua: Nam si illa Iabes ac flamma Reip .suum illii pestiferum,& funestum tribunatu humana aequitate tueri non potest,diuina religione defenderit.

LINGUA NUNCUPARE.

leres,idem significatur, quod lingua exstimere & declarare.Cu enim quid venadebatur,vitia rei venalis lingua nucupari oporatebat,& vltra nuncupata vitia venditor non tesnebatur. Leges postea addidere,ut etia ea quae non essent nuncupata,venditor praestaret. Cic.De oratore: Totum illud uti lingua nuncupasset, non in xij. tabulis, qua S tu omnibus bibliothecis anteponis,sed in magistri carmine scriptum videretur. Idem De officijs:Nam cum ex xij.tabulis satis esset ea praestare quae essent lingua nuncus

pata: quae qui inficiatus esset, dupli poena subi, retra iurisco sultis etia reticentiae poena est constituta. Quicquid enim est in prςdio vitis,id statuerunt si venditor sciret,nisi nominatim dictu

esse praestari oportere. LAEvA ET SINISTRA.LSua vel sinistra, certo modo loquendi,

qui solus orationem priscorum continet, furem aliquem esse notat.

277쪽

HADRIANVS CARDINALI sNon belle uteris in ioco atque vino.

Ide:Porci,& Socration dure sinistrae Pisonis scabies, Asconius Pedianus tractu id dicit ab Aspendio citharista, qui sinistra perperam utebatur,

carminaque occultabat Graeco inde nato pro uerbio. LIMEN SUPERVΜ, INFERVΜ.

LXmen superum,Limen insem, rari post

felix illud saeculu non solum non aixes runt, sed ne intellexerunt quidem: Cum nonnulli pro limine supero, superlimimre imeptissime dicant. Plautus:Limen superum,inferumq; salve. Varro de re Rustica:In haris ostri esse oporte limen inferum altum.

Vi i tine scit, nouit eo adverbio Lam

ne, id quom ostendi, quod aperte,cla re,plane:quae res notanda,& memoris mandanda est. Cicero in Verrem:Latine me scitote,non meusatorie loqui. Idem in Philippicis Antonium quem gladiatorem no ita appellaui ut interdum etiam M. Antonius gladiator appellari solet,sed ut appillant i1,qui plane,& Latine loquuntur. Vergilius,uel alius,in obscoenis carminibus; Simplicius multo est,da latine dicere.

IN MANIBUS, INTER MAN v S&c, V Exsari inter manus,conferre manus, abferre manus,inferre manus,in manu,inmam,in manus, in manibus, de mari

278쪽

DE MODIS LAT, Lo Q - 136bus, ad manum,ad manus,sub manu,sub masnus per manus,prae manibus, prae manu, dare manus,lendere manus,tollere manus,inter manus,inucere manus,admouere manus,manu assserere, abstinere manus, continere manus,quomodo loquendi praestantissimi illi authores usi sunt,frequentissime positum reperi: id etia obsseruatione,& imitatione maxime dignum. IN MANIBvS EST, Hoc EST, P A ratum,& in promptu est. Cicero Attico: Non quo aliquid me iuuene posses,quippe us est in manibus: tu aute abes longe gentium, Ibidem De libris oratoriis r Factum est a me diligentissime. Diu multumi in manibus laea

runt.

Ibidem: Ex iis libris quos in manibus habeo.

Ibidem:Sic enim commutatus est totus sciis piis meis,quae in manibus habemus. Idem Lentulo: Clodium sic amplexabantur, sic in manibus habebant,sic me praesente osculabantur,non illi quidem, ut mihi stomachum facerent, quem ego funditus perdidi, sed certe ut facere se arbitrarentur. Idem De amicitia: Sed ὁ Scaevola di Fanni affuistis,& in manibus est oratio. Idem in Bruto: Sed ecce in manibus vir , &praestantissimo ingenio, & flagrante studio,&doctus a puero C.Gracchus. Titus Liuius ab Urbe condita:Cum tantum belli in manibus esset. Ibidem: Id quod in manibus erat coegerunt bellum. siI.

279쪽

Idem de bello Macedonico:Omissa de mani,

bus res est. Horatius: Naeuius in manibus non est,& metibus lis et. Plautus in Rudete:Macipia habeo pro meis, nec manu afferuntur. quod est vendicare, &in libertatem producere. IN MANU E S T, HOC EST, IN P intestate est.

Plautus in Amphitryone:In illis fides est,quibus est ea res in manu.

Idem in Rudente:In manu mihi est mea. Idem in Mercatore: Quia illi suam rem esse

aequum est in manu.

Ibidem: Quia tibi in manu est quod credas: at ego quod dicam id mihi mea in manu est. Terentius in Ecyra: Tibi in manu est ne fiat. Sallustius in Iugurthino: Sed quonia parum tuta per se probitas est,nel in manu mihi fuit Iugurtha qualis nunc foret. Ibide zVerum id seustra an ob rem faciam, in manu vestra est Quirites. Titus Liuius ab Urbe conditarin sua cuique

Respublica in manu esset. Idem de bello Punico:Cum in eorum manu res Siracusana esset. Idem ab Urbe condita: Sit an non sit in vostra manu posuerunt. Idem de bello Maced.Et vos in manu, & tu teIa, non in seruitio debetis eas habere. Idem ab Urbe condita:Lacerata Rempubli cam per magistratus,quorum in manu sit. Caelius Ciceroni: Quam velis eum obligare

280쪽

DA MODIs LAT. LO Q. in tua manu est.

In manus dare,incidere,venire,notae signυficationis est, sed ij modi loquendi obseruandi

sunt.

Plautus in Trinummo: Quid interest dare te in manus argentum amanti huiusmodi adole scenti animi impotis Cic.in Bruto: Nunq enim libri illi in manus inciderunt. Sallustius in Iugurthino: Existimans Iuguratham ob suos tutandos in manus Venire. Plautus in Trinummo:Dedi minas quadras ginta adolescenti ipsi in manum. Inter manus,est collatis simul manibus aliquem sublimem ferre. Aliquando per transastione Inter manus id significat quod esse in potestate. Versari vero inter manus,est in usu esse. Modi sunt dicendi elegantissimi. Plautus in Mostellariat Arripite hunc intro

actutum inter manus.

Cicero in Verrem .Itaque erant exitus eiusmodi, ut alius inter manus e conuiuio tanquam e praelio auferretur,alius tanquam occisus relino queretur Titus Liuius ab Urbe condita: Inter manus domum allat .

Vergilius: Ante ocuIos,interi man' sunt omnia vestras. Idem: Miraturi interi manus & brachia versat. Caelius Ciceroni: Gener tamen quod ad ius pertineat,didascolam quandam ut versetur inster manus habeat.

SEARCH

MENU NAVIGATION