De sermone Latino, & modis Latine loquendi. Hadrianus TT.S.Chrysogoni, ... cardinal.Botoien. Eiusdem Venatio ad Ascanium cardinalem. Item, Iter Iulii 2.pont.Rom

발행: 1534년

분량: 484페이지

출처: archive.org

분류: 연설

251쪽

languidum, vinosu .ut ex authoritatibus planum fiet. Cicero pro L.Murena:Integrorum & fortu natorum promissis, saucios & miseros credere

non oportere.

Idem Attico .Fumq; vidi plane integrum. Idem De natura deorum; Multo plura eveni rent,si ad quietem integri iremus: nunc onusti cibo,& vino,perturbata 3c confusa cernimus. Caesar in Commentari;s:Cum crebro integri defessis succederent. Ibidem:Vt integri defessis succedant. Ibidem: Non facile recentes, atque integros sustinebant. Ibidem:Integros defatigatis submittens. melius Celsus:Neque enim haec solum con siderada sunt, sed etiam morbi genus quod sit: virum superans, an deficiens materia laeserit: corruptum corpus sit,an integrum. Titus Liuius ab Urbe condita: Romanus in teger, satiatusque somno, productus in aciem,

fessum stando , & vigiliis Volscum primo im

Petu perculit. Horatius: Rancidu apru antiqui laudabat, no quia nasus Llis nulls erat: sed credo hae mete,quod ho es

Tardius aduenien Vitiatum comodius, quam lategrum edax dominus consumeret. INTEGER ANIΜI, VIT AE, MENTIS. Inde per transsationem dici coeptum est,In teger vita Integer animi,Integer mentis.

Cicero in arte Rhetorica:Integer animi fuisse demonstratur

252쪽

DE MODIS LAT. Lo . IIT Horatius: Integer est animi. Idem: Integer est mentis Damasippus. Idem: Integer vitae scelerisque purus.

SANGUIS ETIAM INTEGER

dictus est. Plautus in Truculento: Adolescens cum sis, tum cum est sanguis integer. Uergilius: Vos o quibus integer aeui Sanguis,ait. Cornelius Celsus:Si sanguis eramus, εc niger est,uitiosus est:si rubet,& pellucet, integer est.

IN LOCO.

In Ioco:Modo hoc dicendi comprehendimus id esse, quod opportune , & captato ut aiunt)

tempore.

Terentius in Heauton. Eho laudas qui heros fallunt Respondetur ci loco ego Vero. Horatius: Dulce est desipere in loco.

IN MANUM CONVENIRE.

E Penetralibus diui Ciceronis,essedi nuper

meo iudici a paucis obseruatum,quid sit in manum conuenire. A quo dicendi modo tantum posteri abfuerunt, ut nulla eius, modi quod legerim extet memoria. Cicero in Topicis:Si ita Fabiae pecunia legasta est a viro, si ei viro materfamilias esset,si ea in manu non conuenerat,nihil debetur. Genus est enim uxor . eius duae formae sunt, una maa

253쪽

n ADRIANVS CARDINALI strum familias, hae sunt quae in manum conuonerunt. Altera earum,qus tantummodo uxores habenturi qua in parte cum fuerit Fabia,lega tum ei non videtur. Ibidem: Ab effectis rebus hoc modo:Cu mus iter viro in manu conuenit, omnia quae mulie ris fuerunt,viri fiunt dotis nomine. Idem pro Lucio Flacco: In manum, inquit, conuenerat,nuc audio, sed quaero,vsu an coem Ptione usu non potuit: nihil enim potest de tui tela legitima sine omnium tutorum authoritas te diminui,coemptione omnibus authoribus. Papinianus de verboru obligatione, lege,Ex ea parte:Mulier ab eo in cuius manum conues

niebat, stipulata fuerit ducenta. quanuis memdum sit in plerisque codicibus,qui in matrimo

nio non in manum conuenieba habent.

Boetius super Topicis Ciceronis : Nunc de

proposito videamus exemplo. Uxoris species sunt duae: una matrumfamilias: altera usu,sed communi generis nomine Uxores vocantur.Fit vero id saepe,ut species eisdem nominibus nun cupentur, quibus & genera. Materfamilias vesro esse non poterat,nisi quae conuenisset in manum,haec autem certa erat species nuptiarum.

Tribus enim modis uxor habebatur , usu, far re, coemptione. Sed confarratio solis pontifi

cibus conuensebat. uae autem in manum per coemptionem conuenerant, hae matres amilias vocabantur: quae vero usu vel farre , minime.

Coemptio vero certis solennitatibus perageba tur , & sese in coemendo inuicem interroga σbant. Vir ita,an sibi mulier materfamilias esse

254쪽

vellet silla respondebat, velle. Item muIter insterrogabat,an vir sibi paterfamilias esse vellet ille respondebat, velle. Itaque mulier viri con ueniebat in manum, & vocabantur hae nuptiae Ier coemptionem, & erat mulier materfami, ills viro loco filiae. Quam solennitatem in suis institutis Ulpianus exponit. Quidam igitur exstremo iudicio omne Fabiae uxori legauit arge, tum i siquidem Fabia ei non uxor tantum, Vesrumetiam certa species uxoris , id est materis. milias esset.Quaeritur an uxori Fabis legatum sit argentum . Uxor Fabia, subiectum est: Ie, gatum argentum,praedicatum . Quaero igitur quodnam ex iis argumentum sumere possim,ruar in quaestione sunt posita: ac video uxori

uas inesse formas, quarum Vna tantum uxor est: altera materfamilias, quae in manum consumtione perficitur.quod si Fabia in manu non conuenit,nec materfamilias fuit,id est,non fuit ea species uxoris , cui argentum omne fuit Iesgatum. Quocirca quoniam id quod de alia spe, cie dicitu in aliam dici non conuenit:cumque Fabia praeter eam speciem sit, quae in manum conuenerit,id est, quae materfamilias sit:& vir matrifamilias legauerit argentummon videtur

Fabis esse legatum .Quo modo igitur, ut dictu

est,an uxori Fabiae,omne argentum legatu sits Subiectum,uxor Fabia: Praedicatu vero, legatuargetum. Argumentu ab eo quod est in ipso de quo quaeritur,id est,ab eo quod est in uxore,de qua quςritur.Est autem in uxor de qua quaeriν tu species uxoris,ea scilicet,quae in manu non conuenit, quae ad eam affecta est. Omnis enim

255쪽

' MADRIANVs CARDINAL Is species ad suum genus resertur,id est omnis larma.Factum est igitur argumetum ab eo quod est in ipso,ab effectis,a forma generis .Maxima propositio est, Quod de una specie dicitur,ide

IΜpQxtunus, praeter manifestum sensum id obseruaui a bonis illis authotibus significatre,quod detestandum,aut execrandum. Terentius in Andriar Importunitate specta te anicular obsecro:quia compotrix eius est. Horatius: Importuna tamen pauperies abest. Cicero pro Cluentio: Repente est exorta mulieris importunae nefaria libido. Ibide:Furere crudelis,atq; importuna mulier sibi nequaqua ut sperasset ea , quς cogitasset . Ibidem: Quem propter animi importunitate nemo recipere telio, nemo audire, nemo adlinqui,nemo respicere vellet.

Ide de prouin. Consul. Propter illud insigne

scelus eoru ,& importuna,in me crudelitatem.

Ide pro Publio SextiorDuo importuna prodigia,quos egestas,quos pris alieni magnitudo, quos leuitas,quos improbitas Tribuniplebis costrictos addixerat. Ibidem:Sed putaui tame coniurarum copias veteres,& effusam illam, ac superatam Catiliinae manum importuna,nouo duce renouatam,t Idem in Pisone:Facio iniuriam fortissimo viro mortuo,qui illum,cuius paucos pares haec ciuitas tulit,cu hac importuna bellua conferam. . Idem pro Cluentio: Huius importunitatem

256쪽

matris a filis capite depellite. Idem De amicitia: Quanquam miror pro itala superbia,& importunitate, si quempia amiscum habere potuit. Idem in Catilinam: Egredere cum importusna sceleratorum manu.

Ibidem: Quis denil ita aspexit,ut perditum ciuem, ac non potius importunissimu hoste Ibidem:Mihi quidem importunus,ac ferreus, qui non dolorem cruciatu leniret. Idem in Verrem: Istius immanis, atque ima

Portuna natura.

Ibidem:Furor enim quidam sceleris,& audascis comes,istius effrenatum animum,importua namque naturam tanta oppressit amentia. . Ibidem: Niic autem ne post abitum quidem huius importunissimae pestis quisquam reperiaretur,qui sua voluntate araret. In Anton.Tu illarum aedium dus penatibus os importunissimum ostendere ausus essIbidem: Non possum aequo animo videre taimportunos,iam sceleratos hostes.

Ibidem: Quin nulla societas cum illa importunissima bellua esse posset. Idem pro Rabirio perduellione: Te ex illa crudeli, importuna, non Tribunitia actione, sed Regia,meo consilio,virtute,authoritate essse depulsum. Idem contra Rullum: Vt intelsigatis ad crestorum hominum importunam auaritiam, hoc populare legis Agrariae nomen esse quaesitum. Titus Liuius ab urbe condita: uae crudelis

simi, & importunissimi tyranni scelera in opa

257쪽

HADRIA N Vs CARDINA Lis pressos ciuo aedunt.

Ibidem: Importunos decem viros iniunxisse, Ut perennem militiam facerent. Vergilius: Bellum importunum ciues cum gere deorum, Inuim sque viris gerimuS. Ouidius: Scilicet omne sacru mors importuna profanat. Cicero De natura deoru:Varius homo importunissimus periit siet quia Drusum ferro, Me tellum veneno sustulerat.

Idem pro Publio Sylla:Itaque Publius Sylla

hoc importunissimo tum honoris,tum calamistatis socio atque comite , & secundas fortunas amittere coactus est. Ibidem Repente ista tanta importunitas in auditi sceleris exarsit. Idem pro rege Deiotaro:Cuius tantae importunitatis omnium gentium , atque omnis mesmotiae clarissimum lumen extinguere.

Idem , qua senatui gratias agit post reditum suum: Si modo vultum importunum in forum detulisset. Idem ad Pontifices:Quaeritur etiam impora luna pestis ex ore impurissimo. Idem pro Lucio Murena:Illa pestis immanii, importuna Catilinae prorumpe qua poterit, Idem De responsis Aruspicum: Videbam ibiud scelus tam importunum.

IN HUNC DIEM, IN HUNC

O '' m,in hanc horam.

Vod aliqui, pro hoc die, pro hoc an n' pro hac hora inepte dicunt, Anii

258쪽

qui illi in hunc diem, in hunc annum , in hanc horam dicebant. Similiter quod dicunt, Pro die crastino, pro perendino, pro uno anno: Noli in crastinum, in perendinum , in annum diacebant. Modi dicendi sunt veterum illorum ea legantissimi. Plautus in Sticho:Alium conuiuam quaerito in hunc diem tibi. Ibidem:Nunquam aedepol viuum quisquam in crastinum prospiciet diem. Ibide:Na illi heri me vocaverant in hunc die. Idem in Trinummo:Licet tu in perendinum Paratus sis. Cato De re rustica: Si quid desit in annum

ut comparetur.

Cicero in Verrem et Ei locus ille, atque honos in illum annum ita deberi putabatur. Titus Liuius ab Vrbe condita:Designati cossules in eum annum fuerant. IbidemiVt ludi in statutu diem nouaretur. Ibidem:Vtrum in unum annum creati sint Ibidem: Exercitus in annum decreti. Ibidem:In unum annum vovebant. Ibidem: Qui prstor in eu annu creatus erat Ibidem . Magistratibus in annum creatis. Ibidem: Decemuir in annum creatus. Ibidem Stipendiu exercitui ab hoste in eum annum pensum. Ibide:Induciae in annos xl. petentibus datae. Ibidem:Inducias in xxx.annos impetrarunt

IN DIEM.

Quod autem inepte dicunt, De die in diem, vel de hora in horam, de anno in annum: vete

259쪽

HADRIANvs CARDINAL Isres in diem,in horam,in annum dicebant. Cicero in Oratore: Si barbarorum est in diem vivere,nostra cosilia sempiternum tempus speictare debent. Idem in Philip .Iam iam minime miror te ostium perturbare, non modo orbem odisse, sed etiam lucem,cum perditissimis latronibus non solum de die,sed etiam in diem vivere. Ibidem Cum seruitute premeremur,& in die

malum cresceret.

Idem in Tusculanis:Nos in diem vivimus. Horatius:Ille potens sui, Laetusque dege cui licet in diem Dixisse,vixi. T.Li. De bello Punico:In diem rapto uiuit. Ibidem i Nihil ex raptis in diem commeau bus superabat. Ibidem: Qui senescit in dies. Hircius in Commentariis:Vt omnes in dies, horasque parati essent. Cicero in Philip . Qui in horam viverent.

Si te grata quies,& primam somnus in horam Delebat. Idem: Et prouisae frugis in annum Copia. Vlpianus locati & condum,lege, Sed addes:

Si quis eum in annum habitationem conduxisset,pensionem totius anni dederit.

Pau. De vlafructu,& habitatione,lege,Fua dii Vsulegato licebit usuario eκ isno, quod id

annum duntaxat lassiciat,capere.

IN SINGULOS DIES,

Quod dicut,singulis diebus ut per singui

260쪽

na raptotam conetu

dio, singulis annis,aut per singulos annos,persverso dicedi modo: illi veteres,in singulos dies. in singulos annos dicebant. Varro libm secundo Rerum rusticarum:DOeem tibi in dies singulos denarios dare audiuisset. oc subdit: Se captum de praedio in dies sin, gulos denatium mille. Cicero Torquato:Illa in dies singulos magis, magasque opinio hominum confirmatur. Idem Attico:Sed cura,vt excuset morbi caussa in dies singulos. Idem in Catilinam: Crescit in dies singulas

nostium numerus

Lepidus ad Pontifices πικ. Iam in dies sin,

gulos eius copiae minuuntur.

Vlpianus quando dies, lege, Quanquam: Siscui in menses,vel in dies, vel in annos singulos quid legetur. Iabolenus locati & conducti, lege, Quod stlocaui opus faciendu ta ut pro Opere redeptosti certam mercedem in dies singulos darem.

Titus Liuius ab Urbe condita:Ludi in singu, Ios dies instaurati. Varro De lingua Latina: Ducere debet Di,ctator de consul in singulos annos. Cicero in Verre: Syracusis lex est de religio, ne,qus in annos singulos Iouis sacerdotem sor,tito capi iubeat. Vlpianus De vlafructu, leg Iulianus:Si ser, te usuffructus in annos singulos fuerit legatus. Marcellus De mortis causa donation.Mortis causa donatio constitui potest, ut quis stipula tur in annos singulos quoad viueret.

SEARCH

MENU NAVIGATION