De sermone Latino, & modis Latine loquendi. Hadrianus TT.S.Chrysogoni, ... cardinal.Botoien. Eiusdem Venatio ad Ascanium cardinalem. Item, Iter Iulii 2.pont.Rom

발행: 1534년

분량: 484페이지

출처: archive.org

분류: 연설

331쪽

ximusque est. Hemuleius De emptionibus,lege, uoad seruitutos:Nisi ut optimus maximusque esset tras ditus fuerit fundus. Paulus De legatis, l.Si mihi: Vti optimi maaximIque sunt. Idem De fundo instructo, lege, Fundo Iegasto:Vt optimus maximusque est.

V m multi in nomine perpetuum, &

verbo perpetuo errauerunt, proprietastem, quae in dicendi bonorum autho. rum modo consistit, ignorantes s Est enim per, petuu inter caetera quod solidum,no concisum in frusta , sed continuatum, non interruptum, aut teporis spatio intermissum . Et eodem senam perpetuare dicitur , id est sine intermissione continuare,uti infra late ostendetur. Plautus in Rudente i Iachate exemplis plurismis misere perpetuam noctem.

Idem in Mercatore: Si quidem isti dicto soli, da,& perpetua est fides. Terentius in Ecyra: Cum milite Corinthum hinc sum profecta inhumanissimo : biennium ibi perpetuum misera illum pertuli.

Ibide:O fortuna,vinunqua es perpetuo bona.. Cicero in Verre .Vna lata via perpetua. Idem ad Atticum: Clodium praesentem fressi in Senatu,cum oratione perpetua plenissima grauitatis,tum altercatione. Cato in re Rusticat V tro citroq; sulcos per petuos ducito. Carfax in Commen.Erant perpetuae paludci

332쪽

HADRIANUS CARDINAL Is Ibidem: Trabes perpetuar collocantur. Ibidem:Palus perpetua intercedebat.

Ibidem: Perpetuae fossae quinos alis pedes ducebantur.

Ibidem: Pro vetere, ac perpetua in me fide. Cicero pro Lege Manilia i Quod ut illi pro prium,ac perpetuum sit. Idem pro Gn. Planco:Ego vero si cum illoruimpioru ferro & manu cocidissem in perpetuuRespub.ciuile praesidiu salutis suae perdidisset. Idem in Catilinam:Ignem Vestae perpetuum

ac sempiternum. Vergilius: Pascunt perpetuo tergo bouis. Idem: Perpetuis soliti patres considere mensis. Idem: solane perpetua moerens carpere iuuenta

Ouidius in Ibint Dii tibi dent,nudo si lares, inope senectam Et longas hyemes,perpetuamq; sitim. Idem de Ponto:

Sic mea perpetuis liquescunt pectora curis. Catullus: Iucundum mea vita mihi proponis amorem. Hunc nostrum inter nos,perpetuumque fore. Vitruvius: Dum in crassitudine perpetuae ta leae oleagins ustulats q creberrime instruantur. Ide: ueratur latum,si sit perpetuo solidum. Idem:Sin autem valles erunt perpetulam de clinato loco cursus dirigentur. Titus Liuius ab Ucte conditat Saltus perpe' tuis montibus inter se iuncti.

Ibidem: Modo sit perpetuus huius qua vici'

333쪽

D E MODIS LAT. LOχω mus pacis amor.

Idem De bello Macedonicor Perpetuis ora. tionibus die absumpto. Paulus De seruitutibus rusticorum praedios rum,lege, Si via: Si lacus perpetuus in tuo sun do estinauigandi quoque seruitus, ut perueniaεtur ad fundum vicinum mponi potest. Idem:Quod cuiusque uniuersitatis nomine,l. Item eorum et Nisi lex municipii vel perpetua consuetudo prohibeat. Vlpianus,soluto matrimonio,i. Si cum dote: Et si quidem interuallum furor habeat,vel per petuus quidem morbus est.

PERPETUARE.

Plautus in Pseudolo:Non est iustus amator, nisi qui perpetuat data. Cic.de Oratore: Ut si cui sit infinitus spiritus

datuS,tamen eum perpetuare verba nolimus. Idem pro P.Sylla: Semper Cecilius in calamitate fratris sui iudicum potestatem perpetuamdam, legis acerbitatem mitigandam putauit. PRAESTARE C V L P Λ Μ, D Osium,& huiusmodi.

CVm legissem variis in Iocis in Cicerone,

apud iurisconsultos,& authores alios,pes nes quos videtur quodammodo Latinae linguae proprietas resedisse, praestare culpam, dolum , vim, casum, vitium, & alia huiusmo, di:& quasi caecutientibus oculis quid eo modo dicendi significaretur,hallucinarer: cotesissemsque simul plura loca ex iis,quo id melius intera nosceremi visum est mihi id esse praestare culapam,vitium,& caetera id genus,quod ad culpa

334쪽

HADRIANVS CARDINALI steneri. Et ut significantius dicam , id mihi vi, detur culpam praestare, quod stare pro culpa: uti clarius ex i1s,quas subieci,authoritatibus dea

monstratur.

Cicero in Epistola C. Torquator Simus Uistur ea mente,quam ratio & veritas praescribit: ut nihil in vita a nobis praestandum praeter cesspam putemuS. Ide de Ora. Perge vero Crasse,inquit Mucius: istam enim culpa,quam vereris,ego prςstabo.' Ibidem : Defendebamus quicquid fuisset in. commodi in mancipio,id si venditor scisset,ne, que declarasset,praestare debere. Ibidem: Demostrare grauissimis verbis,mulatos Lepe impetus populi non iniustos esse,quos praestare nemo possit.

Idem Papirio Peto:Sic video philosophis placuisse us,qui vulgo soli videtur vim virtutis tesnerer nihil esse sapientis praestare, nisi culpam, qua mihi videor dupliciter carere. Idem in Topicis: Omnibus est ius parietem directum ad pariete conmunem adiungere sos 1idum vel fornicatum. At si quis in pariete comuni damni infecti promiserit, G debebit prs stare quod fornix vitii fecerit. Idem pro Publio Sextio:Fa conditione gesses

ram,ut meum factum semper omnes praestare, . tuerique deberent. Ide ad 4Fratre: Quos vero,aut ex domestiocis colunctionib', aut ex necessariis apparitionibus tecti esse voluisti,qui quasi ex cortiorte Pro totis appellari solent,horu non modo facta,sed etiam dicta omnia praestanda nobis sunt.

335쪽

Idem De Officiis: Si autem dictum non omne praestandum estiquod dictu non est,id prae standum putas Caesar in commen.Neq; periculum praestare

eorum,sed totam rem ad Pompeium reiIcere.

Cicero De ossiciis et Nam cum ex xij.tabulis satis esset ea praestare,quae essent lingua nuncupata,quae qui inficiatus esset, dupli poenam sua hiret: a iurisconsultis etiam reticentiae petena est constituta. Quicquid enim est in praedio vitis, id statuerunt si venditor sciret,nili nominatim dictum esset,praestari oportere.& subdit: Cum in vendendo rem eam scissiet,& no pronuntias, set emptori damnum praestari oportere. Papinianus De rei vendicatione, lege, Si nasuis:Periculum nauis possessor petitori prsstare non debet.

Idem De administratione & periculo, l. Tu

tores: Nominum paternorum periculum prae

stare cogendi non crunt.

Idem eodem titulo,& eade Iege:Victus praea teriti temporis periculum praestabit. Vlpianus:Nautae, caupones &c.Iege,Si quis: Factum non solum nautarum praestare debere, sed & vectorum. Idem De tutelis,l. Si filiussamilias: IEFuri est,ut eum duntaxat dolum pater praestet, qui commissus est ante emancipationem filii. Idem De Magistratibus, i. In ordinem: Non enim debent magistratus futuros casus,& fors tunam praestare pupillo.

Idem De Legatis primo,lege,Quid ergo:Sed si animal legatum occiderit,puto teneri,non Vi

336쪽

HADRIANVS CARDINALI scarne praestet, vel cstera,sed ut praestet pretiu. Pompeius Denegoths gestis,lege: Si negotiuabsentis,& ignorantis geras: & culpam,& dos Ium praestare debes. Sed Proculus ait: Interdu& casum praestare debet.

Pomponius Soluto matrimonio,lege:Si mos ra per mulierem fueri quo minus dotem recis piat,dolum malum duntaxat in ea re, non etiaculpam maritus praestare debet. Iciem in eodem titulo,leg In partem: Desti& culpam in eo peculio vel acquirendo,vel conseruando maritus praestare debet. Ide eod. tit.l.Etia: Licet in dotalibus rebus nosolum dolu, sed dc culpa maritus p*stet: cum tame quaeritur in iudicio de dote,an facere posssit,dolus duntaxat comprehenditur.

Paulus eodem titulo,lege, Si filiolamilias: Si post diuortiu res dotales deteriores factae sint, ct vir in reddenda dote mora fecerit,omni mos do detrimentum ipse praestabit. Idem De Fideiussoribus,lege:Haeres eius qui

non iure tutor, vel curator datus administraationi se non immiscuit,dolum & culpam praesstare non debet. Iabolenus eode titulo, lege: In iis rebus,quas praeser numeratam pecuniam doti vix habet, dolum malum & culpam praestare eum opor

tere Seruius ait.

Ulpianus legati & conducti,lege, Ex conduεcto: Seruius omnem vim,cui resisti non potest, dominum colono praestare debere ait, utputa fluminum, gracculorum,sturnorum,& si quid simile acciderit.

337쪽

ΡR pqsitio Proelegatissime a bonis illis

authotibus ponitur cum coparationem quanda inducit:vt Prs nobis beatus vis aeris,id est,plus nobis beatus. Aliquans do tamen ad coparationem, ut aliqui etiam dis erunt.Ρlautus & Terentius prspositione hane prs,componunt cum quam,quandoch cum ut, ut clarius infra videbitur.

Plautus in Aulularia: Sed hoc etiam pulchruest,prae quam ubi sumptus petunt. Idem in Mostellaria: Video te nihili pendes re omnes homines prae Philolache. Ide in Stichor Iuniores omnes relictas habeo prae quod tu nolis. Idem in Milite: Qui non sum dignus prae te, qui figam palum in parietem. Ibide: Prae illius forma quasi spernas tuam. Ibid.Nihil hercle hoc quide prete ut alia dica. Idem in Menechmis:Modestior nunc quidem est de verbis prae ut dudum fuit. Idem in Mercatore: Pentheu diripuisse aiunt Bacchas, nugas maximas fuisse credo prae ut quo pacto ego diuersus distrahor. Ibid.Sanus si sim prs te medicu mihi expeta. Terentius in Eunucho:Hic ego illum colemapsi prete me. Ibidem: Qui si occeperit amare , ludum ios cumque fuisse alterum dices illum,prs ut huius rabies quae dabit. Idem in Adelphis:Omnia postponenda putaruit prae meo commodo.

Ibidem: Ato huic aliquid paululum prae ma

338쪽

HADRIANVS CARDINALI snii dederis. Cicero Seruio Sulpitio:Non tu quide vacuus molestias,sed prae nobis beatus. Idem in Verrem .Omnici minas atque omnia pericula prae salute sua leuia duxerunt. Ibide: Ut ipse cosului hac causa prς me nimis, etia si fieri possit, quam priuatus esse videatur. Ibidem: Atque ut intelligatis ab isto prae Ius cro,praedat praesenti nec vectigalium, nec posteritatis habitam esse rationem. Ide in Rul lu:Qus si in illo minima fuissent,iamen prs tuis facultatibus maxima putarentur. Idem in Bruto: Isq; se ita putat Atticum, ut veros illos prς se pene agrestes putet. Caesar in Comentariis: Gd omnibus Gaiolis prae magnitudine corporum suorum breuistas nostra contemptui est. Horatius: Cuncta ne prae campo & Tyberino flumine sordents 'Τitus Liuius ab Urbe condita: Qui omnia prae diuitiis humana spernunt.

Idem De bello Macedoni. Sed quid ista prae. iis, quae a te misi quotidie alia super alia faciti

nora arduntur O. 'PRAEIUDICARE.

ΡRaeiudicare,apud eos,qui nouum,no anstiquum dicendi modum inscite setiatur, est id quod damnum aut iacturam dare: veluti si dicat i solet:In hac re mihi valde prs iudicatur,aut hoc non sine meo prsiudicio fieri potest. i modus dicendi u procul absit ab ve. ra, elegantique Latinitate, infra perspicietur. Nam praeiudicare est aliquem exemplo alieni

339쪽

D A MODIS L AT. L om rues Iudico damnare . Hoc enim iudicium a praeiudicio differt. Iudiciu est quod ex causa ipsa fit. Praeiudicium autem quod iudicibus exemplupostea praebet ad iudicandum in eadem causa, vel paribus causis,uti clare in oratione Ciceros nis pro Cluentio colligitur: qui duobus praeiu dici 'uno in Scamandrum,altero in Fabritium eadem veneficii causa factis, pianicum dam 'natum esse demonstrat. Cic.pro Cluetio: Cum Oppianicu iam perdistum,& duobus iugulatum praeiudiciis videret Ibidem: Tum denti cum duobus proximis .

praeiudici1s condemnatus esset. .

Ibidem: Nisi quae praeiudicia de eo facta esse

constarent.

Ibidem:Deinde ea de eo prsiudicia esse facta ab ipsis iudicibus a quibus condemnatus estivi non modo ab eisdem,sed ne ab alis quidem vistis absolui ullo modo posset. Ibidem: Cognoscite nunc ita reum citatum esse illum,ut re semel ait iterum praeiudicata, condemnatus in iudicium venerit. Ibidem: Et qui caeteros nullo praeiudicio is, Eho,tamen ex ipsa causa condemnassent. Ibidem: Cu iis duobus praeiudiciis iam dam natus esset. Ibidem: Patefactum est illo iudicio reum cc. demnari,praesertim ab eisde iudicibus,qui duo lpraeiudicia fecissent. , Idem pro Lucio Murena:Si existimabit iudicium accusatoris in reum pro aliquo prsiudicio

valere oportere.

340쪽

HADRIANVs CARDINALIS

quare cum de ea iudicetur , de aliquo maiore maleficio, de quo iudicium comparatum sit, praeiudicetur. Idem in Verrem:De quo non praeiudicium, sed plane iudicium iam factum putatur. Ibidem: Hoc miror, qui de hoc homine praea iudiciu voluerit fieri, per recuperatores de hoc ipso non modo prsiudicarit,verum grauissime,& vehementissime iudicarit, M.Brutus Ciceroni: Quod enim nondum Sonatus censuit, nec populus Romanus iussit, id arroganter non praeiudico nech revoco ad arbi

trium meum,

Titus Liuius ab Vrbe condita:Praeiudicium iam de reis, & a senatu & a populo Romano,& ab ipsorum collegis factum esse.

PROXIMUS ET VICINUS.

NVlli dubium est,quin inter Proximu Sc

Vicinum disterentia sit,licet prima facie videantur ide. Nam qui vicinus est,pros ximus certe videri potest: & contra, qui proxi, mus,esse idem qui vicinus. Est tame Proximus. is,quem nemo antecedit,& quo nemo vicinior est. Vicinus autem proximus, dc idem no proiximus esse potest. Sed ea duo nomina coniun. Eta antiquo modo dicendi,quo discrimen intersnosceretur,elegantissime reperiuntur.

Ulpianus De suis Sc legitimis haeredibus, Ie

ge:Is est proximus,quem nemo antecedit:& is vltimus,quem nemo sequitur. PIautus in Mercatore: Tuus amicus & soda tis,simul vicinus proximus.

Terentius in Ecyra: Despondet ei gnatam

SEARCH

MENU NAVIGATION