De sermone Latino, & modis Latine loquendi. Hadrianus TT.S.Chrysogoni, ... cardinal.Botoien. Eiusdem Venatio ad Ascanium cardinalem. Item, Iter Iulii 2.pont.Rom

발행: 1534년

분량: 484페이지

출처: archive.org

분류: 연설

341쪽

DE Μ DIS LAT. Lo a. 1s huius vicini proximi. Cic. Attico: C. Arrius proximus est vicinus, imo ille quidem iam contubernalis. Eidem:C.Albanius proximus est vicinus. Idem De ossiciis:Qusrit ex proximo Vicino, num feriae quaedam piscatorum essent s quod eos nullos videret. Nulls quod scia ille inquit. Iabolenus,locati & conducti: Qui domu habebat, aream iunctam ei domui vicino proxumo locauerat. Paulus de noui operis nuntiatione, lege:Nosolum proximo vicino,sed superioribus.

PERTINERE.

PExtinere non semper impersonale est,nec eodem significato.Nam pertineo reperis tur apud illos veteres,significans id quod pertingo,peruenio,contingo. Cicero De natura deoru: Paulo supra quam ad linguam stomachus annectitur,eil ad pes

mones usque pertinent.

Ibidem: Ad easdem partes iecoris coquunt, ad quas omnes eius viae pertinent. Ibidem: A corde autem in totu corpus distriabuitur per venas admodum multas, in omnes Partes corporis pertinentes.

Idem pro Murenat Latius patet illius scele,ris contagio,quam quisquam putat, & ad pluaxes pertinet.

Idem De officus: Quod eoru administratio latissime pateat,ad plurim6R3 pertineat. Caesar in coment. A finibus Treverorum ad

Nervios pertinent.

Ibidem: Equites barbaris omnibus, qui ra

342쪽

HADRIANVS CARDINALI soceanum pertinen ab Afranio imperantur. Idem: Belgae ab extremis Gallis finibus oris tantur , pertinent ad inferiorem partem flumis nis Rheni. Ibidem: Aquitania a Garuna flumine ad Py. Teneos montes, & eam partem Oceani quae ad Hispaniam vergit,pertinet. Idem .Neque nostri longius, q quae ad finem porrecta, ac aperta loca pertinebant, cedentes insequi auderent. Idem:Veragrosque misit, qpi u finibus Allo, brogum,& lacu Lemanno,& flumine Rhoda, no ad summas alpes pertinent. Idet Sylvam esse ibi infinita magnitudine, quae appellatur Bacenis,ac longe introrsus pers

tinere.

Hircius in commenta. Ait id iugum, quod trans paludem pene ad hostium castra pertineret, mediocri valle a castris eorum intercisum animaduerteret, pontibus palude constrata te, mones traducit. Titus Liuius de Bello Punico:Hi mores,easque charitas patriς per omneS ordines velut tenore uno pertinebat. Idem De bello Macedonico: Agros ad mare pertinentes evastat. Vlpianus de sonte deducendo,lege, Praetor: Quod ait Praetor,pertinet:hoc significat quod EX aedibus eius in tuas aedes pertinet,hoc est dirigitur,extenditus,peruenit. Hirciugis to . Alexandria est fere tota subasossa,specust habet ad Nilum pertinentes. Caesar in co Omnia flumina, at 3 ones rivos

343쪽

DE MODIS LAT. Lo . II 8 qui ad mare pertinebant Caesar auerterat.

Ibidem et ad earum partem munitiorem dieit,quae pertinebant ad mare. Ibidem: Qua pertingere a castris ad flumen supra demonstrauimus. Ibidem:Haec syluam quandam cotingebat.

PRAECIPITO.

VExbo praecipito veteres illi laudatissimi

Vtebatur,praecipue cxi de syderibus,vel temporibus mentio incidebar, quod cunonnulli minus obseruassent, praecipitare ampuuum pro Verbo passivo positum esse suspicati sunt. Modus enim loquendi eos latuit, qui pio Granistica & ratione apud eos authores,& in eo verbo,& aliis frequenter V surpatur. Cicero in Oratore: His aute de rebus sol me ille admonuit , ut breuior essem: qui ipse iam praecipitans,me quoque haec praecipitem pene

euoluere coegit.

Caesar in com. Multi iam menses transierat,& hyems iam praecipitauerat. Vergilius:Et iam nox humida caelo Praecipitat. PRAE VERTERE, PRAEVERTI,'

PR*uςxx 'praeverti,anteuertere, non id significant quod praecedere c ut alis qui volunt θ sed id quod praeponere,prguenire: sed no suo,imo potius prae postero, ac peruerso ordine: id est, ut quod Grat in animo, ut postea fiere fiat antea:& eo, tra, quod ante erat faciendum,pinea fiat.Sed

id quot praecipue notandu est, dativit post se

344쪽

plerunque trahere, ac deponens idem verbum etiam fieri. Ρlautus in Militer Iam nos isti rei praeuerte

mur.

Ibidem: Igitur id quod agitur, nunc hoc piimum praeverti decet. Idem in Mercatore: Mandatis rebus praeuerati volo.

Ibidem:Abige abs te lassitudine, caue pigri

tu raeuertier.

:m in Captiuis: Certum est hoe principiupraevertier.

Ibidet Pol moerores mihi ateuerint gaudus. Ibidem:Ei rei primum praeverti volo.a Idem in F seud. Sed cu pietatem video amori tuo praevertere,omnes tibi patres sunt. Ibidem:Hoc praeuertat principio:illa omnia missa habeo,quae antea agere Occepi. Idem in Persa et Stultitia est, si cui bene esse licet, eum praeverti litibus: posterius ista haec te magis agere par est. Idem in Cistellaria:Ρraeverti hoc certum est rebus aliis omnibus. Idem in Mercatore:Saepe ex te audiui pater, Mandatae rei omnes sapientes primum Preuerti decet. v Idem in Bacchidibus:Rebus aliis anteuertat Bacchis,quae mandas mihi. Idem in Casina: Omnibus rebus .ego amore credo, & nitoribus nitidis anteuenire. Cicero De diuinatione: Si vacas animo,ne

que habes aliquid quod huic sermoni praeuer tendum putes.

345쪽

DE MODIS LAT. Lo . 1s 9 Ibidem: Atl idipsum,cum tecum agere coΦnarer,Fannius anteuertit. Horatius cu vellet notare vitia amicarum corrupere amatores: dixit,bluc praevertamur. ac si dixisset, prius erat notandu amatores deocipere amicas, sed praepostere dicam de vitiis

amicarum.Ait enim,

Illuc praevertamur,amatorem quod amicae Turpia decipiunt carcu vitia, aut etia ipsa hare Delectant. Titus Liuius ab Urbe condita: Nec posse cuhostes prope ad portas essent,bello praevertisse quicquam. Ibidem: aegre imperatum a tribunis,ut bessium praeverti sinerent. Ibidem: Nec rem aliam praeverti censere. Idem de bello Punico: Aut morte volutaria, aut fuga praeverterent metum suppliciorum. Idem ab Urbe condita: Conati noui cosules

omnibus eam rem praeuerti.

Ibidem : Si Punicum Romano praevertisset bellum. Idem De bello Macedonicor Aliud in praessentia,quod magis instaret,praeuertendum sibi esse duxit. Ibidem: Praevertendos animos u suspicione

talium consiliorum ratus. PONERE LN Lv CRO, ET IN L UCRIS.

Ponere in lucro,modus hic loquendi tum dicebatur,cum aliquid boni praeter spem

eueniebat.

Cicero pro Lucio Flaccor Quiescant igitur, R me in hoc Iucro ponere , atque aliud aserc

346쪽

HADRIANVS CARDINALI spatiantur. PARVO NEGOTIO, NULLO negotio,

quendi illorum felicium temporum,id significat quod imperiti,paruo labore, nullo labore dicunt. Cicero Attico: Cato qui Siciliam tenere nubio negotio potuit.

PRO TEMPORE, PRO RE, Pro loco.

PRQ tempore, pro re, pro Ioco significat

quod inepte dicunt,pro qualitate temporis,ret,loci. Modi sunt loquendi doctissis mi illius saeculi. Caesar in commentariss:Consilium pro temapore,& pro re caperet. Vergilius in Bucolicis: Nunc te marmoreum pro tempore fecimus: Sallustius in Iugurthino:Ρro tempore benis gne respondit. Ibidem:Deinde ipse pro re ac loco paulatim

procedere.

Cic. Attico : Nam pro malis recte habebat. Sallustius in Catilina: Quod singuli pro opis bus quisque quam plurimas uxores,denas alis alii plures habeant.

DEPRECANDI.Μo D v SPER FOR. tunas, per caput,per fidem,per deos,per homineS.

PEx fortunas,per fide,per deos, per hombnes,modus est deprecandi elegatissimus, u literatis celebratus ab aliis neglectus- .

347쪽

Plautus in Menechmis: Per ego vobis deos, atque homines dico. Ibidem: Per ego te haec genua obtestor. Terentius:Per ego te deos oro,ne illi animuinducas. Cicero Atti corPer fortunas,quonia Romae manes,primum illud perfice.

Eidem: Subueni igitur per deos, idq; quam

primum.

Eidem et Ne prouincia nobis prorogetur per fortunas dum ades , quicquid prouideri potest

provide. -

Eidem:Sed propera per deos,scis quatum sit

in temporibus,quantum in celeritate. Eidem: Per fortunas, &omnem tuum amos rem,quo me complexus, omnemq3 tua prus dentiam,quam me hercle in omni genere iudisco singularem, confer te ad eam curam, ut de omni statu meo cogiteS. Eidem: Ad quae recuperada per fortunas, inscumbe,ut facis. Idem Terentiata Per fortunas etiam atq; etiaVide,ne puerum perditum perdamus. Titus Liuius De bello Punico: Por ego te insquit fili quaecunque iura liberos iungui parens tibus,precor quaesoque. PARS, PRO VIRILI PARTE, pro virili.

parte,pro portione: hic est idem dicendi modus, qui pro virili parte: quadosque absolute, pro virili, quod meo ius

dicio a viritim descedit: ut sit pro virili parte,

348쪽

HADRIANVS c ARDINALI sid quod viritim diuisum aliquem contingeret. Cicero Metello Celeri: Atl etiam ut ita fici Iet pro mea parte adiuui. Iciem in Verrem: Praecipue quod in sis arti bus pro mea parte versor,quarum illa princeps

fuit.

Idem in Philip .Tum me esus beneficio plus quam pro virili parte obligatum puto. Idem De legibus: Ac post de eius haeredibus aliquis exegisset pro sua parte. Idem in Verrem Est aliqua mea pars virilis, quod eius ciuitatis sum. Ouidius de Ponto: Gaudia Caesareae mentis pro parte virili

Sunt mea.

Cic. in somnio Scipionis:Hic est,inquit ille, qui interuallis c5iunctis imparibus,sed tamen Pro rata parte ratione disiuitis,impulsu & motu ipsorum orbium conficitur. Iciem in TuscuIanis r Omnia ista perinde ut data sunt pro rata parte a vita, longa aut bres uia dicuntur. Caesar in com . Agros ex suis possessionibus

pollices quadraginta in singulos iugera,& prorata parte centurionibus,euocatisque.

Varro de re Rustica:Vt & lac pingue habe ant,& multum proportione. Ibide:Remittendu in datione pro portione. Ibidem:Et bubulci pro portione addendi. Cato de re Rustica: Pro portione omnia ea facito. Cicero de Oratore:Sed oportet ut aedibus ac

templis vestibula dc aditus,sic causis principia

349쪽

DB ΜODIS L A T. Lo . 16t pro portione rerum proponere.' -

Τ.Liuius ab Urbe cocita: Nec impensa gina uis est,cum plusqua pro virili parte libi quens capere principium viderint. Ibide t Illius gloriae pars virilis apud omnes milites sit,suae victoriae neminem socium esse. Ibidem : Plus sibi quam pro virili parte an

nitendum esse.

Vitruvius: Praecinctiones ad altitudines Theatrorum pro rata parte faciendae videntur. Pars etiam pro ossicio plurimum candoris habere solet. Cic. de Oratore Iib.i1.Sed tamen hoc cecidit mihi peropportune, , tran lactis iam meis partibus ad Antonium audiendum venistis.

PROXIME, PROPIvs.

PRO ime cum praepositio est, accusativo

iuncta,quandoque reperitur:quae & ipsa sermoni Latino no parua affert elegatia. Idem fit de comparativo Propius. Varro de re Rustica:Villici proxime ianuam Cellam esse oportet. Cicero Metello Celeri: Tu ipse velim iudicessatIsne videatur ijs omnibus rebus tuus aduens tuS , cum proxime Romam venisti mutuo re.

spondisse. Idem Attico: Ossicium meu esse putaui quam proxime hostem esse. Idem in Anto. Operam det, ut cum fuis coipijs quamproxime Italiam sit. Cassius Ciceronii Sunt tibi M. Tulli liberi, propinquit,digni quide te,& merito tibi cha. rissimi esse etia debent in Republica: proxime y-j.

350쪽

HADRIANUS. CARDINAL Is hos chari, qui studiorum tuorum sunt aemuli. Vitruviust Quod no proxime calcem mali, quod est loco centri,sea in summo longius,&ab eo progressa recipiunt in se vela ventum. Caesar in commentariis: Quod propius Mimanos accessisset.

Hircius in commenta.Cum propius hostem accessisset. Titus Liuius ab Urbe codita: Vt propius urbem Romam exercitum admoueret.

Ibidem: Castra propius hostem mouit.

PERVADERE.

Ari candore, & prope dulcedine quada& hic loquendi modus confectus vides turricum peruadere incendium per fata, peruadere tempestas per vineta, peruadere ius ror irati aut crudelis alicuius per populos , ab illis Latinitatis conditoribus scriptu reperitur. Cic.in Uerrem: Quacunt iter fecit, eiusmos di fuit, non ut legatus populi Romani, sed ut quaedam calamitas peruadere Videretur. Ibidem: Quantu incendium non solum per agros, sed etiam per reliquas fortunas aratoruisto praetore peruaserit. Ibidem: Te tanq aliquam calamitosam temo pestatem,pestemi pervasisse demonstro. Ibidem: Locus intra Oceanu iam nullus est, neque tam longinquus,neque tam reconditus, quo non per haec tempora nostroru hominum

libido peruaserit. Ibidem: Nec cum in Sicilia quidem fuit,eo dem interuallo pars eius belli in Italiam ulla peruasit.

SEARCH

MENU NAVIGATION