Vita B. Ioannis Chisii a Maciareto. ord. eremit. S.P. Augustini

발행: 1641년

분량: 152페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

21쪽

excipias : quem obscuris silenti j erutum tenebris , sacrae Tuae Purpurae auspicijs, hodie publicae luci da-i mus , vi sub Illustrissimi

NominisTui umbra,quasi sub Aiacis clypeo, Corum qui inclementes etiam sanctiores solent impetere inguas oc spicula, si quae sor-

te insurgant , auertere dc contemnere valeat. ACcipe

itaque itastrissime, ac Reuerendissime Domine; to benignoque, si placQx, vultu munuseu tu hoc rea- pse quidem perexiguum, at affectu cultuque , ρος

22쪽

Augustiniani, quanti illi

per orbem terrarum stini,

Tibi, & CHis1AE nobilissimae Tuae debent familiae ,

longe maximum, eumque ordinem semper amare, tueri, ac fouere perge, quia gente Tua, inter immo talia, eaque innumera pluria alia beneficia, Beatissimum hunc quoque surculum olim in suo vireto meruit recipere,eumque omni virtutum specie florentem educare. Atque, Vtinam, uti agnatus hic Tuus, dum omnium minimus in terris esse cupit maximus superos A L in-

23쪽

inter postea effectus est illa, Illustrahime Deminea maximis laboribus , pro Dei cultu dc honore, fortia lter exantiatis, breui in pacatissimo atque eminentissimo loco acquiescas Mon laureis opimus, felicissima huius Indigetis , in aeternum perennatura beatit in , societate perfruaris.

VITA

24쪽

B. IOANNIS CHISII,

A MAC IARETTO

semper viro

rum non doctrina modo, sed& sanctitate ςelebrium lom g e seracissima. Naturae simi

A i iis

25쪽

6 Vita B. Ioannis Chi j iis, quae ubi ab integris, absolutisque causis progressa est , ad illas, velut ad suum principium, postea semper recurrit, eisque ceu authori suo, prensim insistiti ita illa ab sanctis ssimo iuxta ac doctissimo Pa- irente orta,eius de virtutes,qu multo maximae fuerunt,proxime assequi semper elabor uit eXquo etia,velut indefessbi sinu 'unquam non sanctimonis ac eruditionis laude viros permagnos sustulit. Maxime vero prioribus taculis, quandoquidem debeamus ingenuo fateri, ad pr clara, & gener Osa virtutum facinora,posterioribus temporibus, prisca lon-

26쪽

Orae Eremit. S. Augustini. 7ge magis & propense & foecunda fuisse.

a. Quod autem non usque adeo plures ex eorum albo ΠΟ-

bis innotescant , id profecto ruditati , quae tunc extitit imputandum , uti & Ascetarum simplicitati. Cum enim in siluis, alijsque ab hominum consortio dissitis locis passim degerent, malebant viri integerrimi Deo in secreto placere, eique inhaerere , quam nescio quibus orationum flosculis, virtutes, qui bus abundabant, luce palam ese ferre easque in vulgus venditare. 3. Vnde non adeo multa adnOS peruenere, eaque non satis expedita , aut ornata : & quae

27쪽

8 Vita Τ. Ioannis Chisii. eam plane redolent antiquitatem quae fusca suapte natura &densis quasi obsita nebulis exsistit. q. Porro inter eos, qui in s cra illa Eremo floruerunt, Visum est operae pretium hunc B. Io- Α ΝNEM eX antiqua,& praenobili

Chistorum familia tipis hisce

dare nostris in regionibus, dc meliore quasi in lumine collocare , ut splendore suo maiore sit aliis ad sanctitatem incitamento. Honorabitur fortasse , al, quando sanct ς Sedis decreto, eo Beati titulo , quem ducentos

ante annos a populorum veneratione , a publicis picturis, ac praecipue in peristitio Ilicetani

28쪽

Ord. fremit. S. Augustini. 9Conuentus, a probatorum scri-l ptorum testimonijs accepit ; B. scilicet Philippi deAG A ZZ A R I A, qui anno M. CCCCXi. Venerab. Bernardi Monaldi, qui anno M. DXLVii. huius viri vitam descripsere pijs lucubrationibus, quae asseruantur adhuc in Ilice tano Archiuio; & recentioribus temporibus adm. Reu. Ambro

sj Landucij in publice impressa

Ilicetana sacra Propagine: .eX quibus nostri ordinis Religiosis & nos haec omnia fideliter hau

1. CEnis, quq primaria Etruriae OCiuitas est annum circiter

29쪽

i o Vita B. Ioannis Chio M . CCC. patre Chi sio, auo Anselmo, atauo Ranuccio Mactareti domino prope idem Castrum decimo ab urbe lapide oritur Ioannes. Consueuerant enim Nobiles illis temporibus, & in Italia, castra sua, arcesque in- .habitare antequam ict potentioris Reipublicae formam Senas sese redigerent ; ubi & Nobiles Comitatus appellabantur. Pronuntiant vero Tusci di lect o sua cognomina Chisium,

Dionysium, Aloisium, Chi-gi , Dionigi , Aluigi vulgari

sermone. Hos e igitur Claros piosque B. Ioannes sortitus est Maiores, quos Castria quo nomen habebant Ma- , Ciareti

30쪽

Ord. Eremit. S. Aulussunti uciaretti, ac postea in Hercu pari, leo Portu, alijsque, tum in di- libistione Pontiscia , cum Nea

plissime dominatos fuisse populi illius annales testantur. Neque illi domi forisque solum illustres , neque tantum toga sagoque clari, sed, quod multo ampliori laude dignum, Summis Pontificibus semper officiosi fuerunt, strenuamque firmiter 'peram , cultum, & obseruantiam erga Sedem Apostolicam comtinuo exhibuerunt ; ex quo singularis gentis illius pietas, illustris animus, & stemmatis antiquitas dignosci potest.

Porro

SEARCH

MENU NAVIGATION