장음표시 사용
11쪽
lens de lentationibus, quibus vexabatur, hae via triumphavit.
Leetio V. Ρrobationis emenso curriculo, dum Prosessionem emitteret sentire visus est sibi sortiter coa stringi lumbos, et caput veluti flammis inuri , ox quo insusum spiritum sortitudinis agnovit , et expertus est. Ad Presbyteratum deinde promotus ministrum Christi , et mysteriorum ejus dispensatorem se praebuit studiosissimum. Assiduae orationi jungens quotidianam carnis macerationem laboribus, jejuniis, ferreis flagellis vigiliis, brovi religiosae persectioni laudem, et meritum sibi comparavit. Quare ordinis Praesides Eidem , prae humilitate licet invito , primum Coenobii, unius, alteriusve postea Provinciae regimen contulerunt, quibus in muneribus semper aequanimis, sortis, Prudens, atque sOlicitus occurrebat fratrum necessitatibus, et Omnium tranquillitati ila consulebat ut Angelus pacis appellaretur. Amavit.
Leotio VI. Missionarii ossicium quod Sacerdotio vix initiatus suscepit, incredibili ardore, et animarum lucro ad. obitum usque exercuit neque locorum asperitate, neque senio, neque infirmitatibus unquam praepeditus. Fracto crure inter acerbissimos dolores ut integer , et Valens conciones habuit. In omnibus sere utriusque Calabriae locis,
et tu reliquis Neapolitani Regni provinciis hae Saera legatione lanetus , ubique Apostolus di-
12쪽
cebatur recte tractans verbum veritatis. In dicendo simplex ac vehemens ita audientium captui se accomodabat , ut vel rudes illum bene intelligerent. Miris etiam ecstasibus , portentis et signis Deus servi sui sermonem confirmabat;
inter quae et illud fertur , quod cum inclinata jam die, magna stipatus populi multitudine Crucem erecturus absoluta missione montem ascenderet, tres fulgentes in aere Cruces apparuerint. Tot itaque laboribus confectus anno aetatis suae septuagesimo in haec verba re veni hono Iesu, veni D ad coelestia regna migravit: quem multis etiam post mortem miraculis illustrem Leo XII Pont. Max. Beatorum sastis adscripsit Anno Iubilaei millesimo octingentesimo vigesimo quinto. u. Iste Ilom Οὐ In III. Nocturno milia Ven. Bedae Presbrt. in Evangel. Nolito timere ut in eod. Comm. loco.
S. Boni Latronis. Duplex. Ad Vesperas. Ant. Latro Christum crucifixum. Cum reliq. de Laud. Psal. Dixit Dominus cum rei'. de Dom. et Ioeo tili. Psal. Laudate Dominum. capitulum. Isaiae. 59. Ecce non est abbreviata manus Domini , ut salvare nequeat, neque aggravata est auris ejus, ut non exaudiat.
13쪽
Et veritas sublimior , Qui confitenti servulo Reddis perenne praemium Da supplicanti coetui, Hujus rogatu noxii Remissionem criminis , Rumpendo nexum vinculi, Anni reverso tempore , Dies refulsit lumine , Quo Sanctus hic de corpore Migravit inter sidera. Ut sis perenne mentibus, Paseale Iesu gaudium :Α morte dira criminum , Vitae renatos libera.
Deo Patri sit gloria , Et Filio, qui a mortuis
Surrexit, ac Paraclito , In sempiterna saecula. Amen. e. Amavit eum Dominus , et ornavit eum ,
alleluia. Stolam gloriae induit eum, alleluia. Ad Magmf. Antiph. Ait Latro ad Latronem: Nos quidem digna factis reeipimus, hic autem quid laetit memento mei Domine, dum veneris
in regnum tuum, allel. allel. Oratio.
Omnipotens, et misericors Deus, qui justificas impios, te supplices exoramus, ut nos benigno intuitu, quo Unigenitus tuus beatum traxit Latronem, ad dignam Poenitentiam Provoces, et u
14쪽
Invit. Christum Regem crucifixum qui Latroni in cruce paradisum donat, ' Venite, adoremus, alleluia.
Hal. Venite exultemus. 4.*mn. Jesu corona celsior, ut Supra. In I. Nocturno. Ant. Beatus isto sanctus , qui confisus est in Domino , et exauditus est de monte sancto
ejus, allel. Halmi de coni. cons non Pontifur. Amavit eum Dominus , et ornavit eum , alleluia... Stolam gloriae induit eum, alleluia.
Leosiones de Script . Oecum. u. I. Posui adjutorium super potentem :' Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium
meum consertabit eum alleluja. e. Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non no .cebit ei. Manus enim. II. Iste cognovit iustitiam, et vidit mirabilia, et exoravit Altissimum: ' Ipse intercedat pro peccatis omnium populorum, alleluia. . . Iste
inventus est in numero sanctorum. Ipse intercedat.
u. III. Amavit eum Dominus, et ornavit eum, stolam gloriae induit eum: ' Et ad portas paradisi coronavit eum, allel. e. Induit eum Do minus loricam fidei, et ornavit eum. Et ad portas. Gloria. Et . In II. NoctumO, Antiph. In voeantem exaudit Dominus sanctuin
15쪽
suum; Dominus exaudivit eum in pace, alleI. e. Induit eum Dominus loricam fidei et Ox- navit eum, allel. Et ad portas paradisi coronavit eum, allel. Leotio IV. Sermo Sancti Ioannis Chrysost. Hom. E. do Cruce , et Latrone. f. s. Scio et ante me dixisse de Latrone, sed habet diversas intelligentias Dei sermo. Iste Latro de ligno mercatur salutem : hic latro suratur coeleste imperium. Vim facit majestati, non virtute propria, sed fide vincens. Ipsius Domini vox est. Regnum coelorum vim patitur , et violenti diripiunt illud. In eruca duo latrones imago Iudaeorum, et Gentilium; Latro qui poenitet, imaginem obtinet populi ex Gentibus con .gregati, qui prius in errore ambulaverat, et post hoc veritatem agnovit. Imaginem vero latro ille obtinet Iudaeorum qui usque in finem perseverat latro. Et usque ad tempus quidem crucis viam malignitatis ierunt , crux autem divisit
Velum templi scissum est ' Et omnis te ra tremuit: Latro clamabat de Crues, dicens et Memento mei Domine, dum veneris in regnum
tuum, alleluia. e. Petrae scissae sunt, et monumenta aperta sunt, et multa corpora Sanctorum, qui dormierant, surrexerunt. Et omnis.
Leetior V. Viam namque caecitatis, et perditionis, qui non credidit, ingressus est: viam autem salutis , qui credidit, ingressus est: viam salutis ,
qui credidit, adeptus est. In cruce didicit La
16쪽
tro disserentiam viarum , quoniam novit Dominus viam iustorum : via autem impiorum peribit.
Et vide Dei justnm judicium , ut dicas et tu
cum Propheta. Iustus es Domine , et rectum judicium tuum. Propter unum peccatum damna tur Adam, et propter unam fidei vocem Latro salvatur. Unum peccatum ejecit illum , et una justitia introduxit istum, et Latro habitator factus est paradisi. O admiranda rerum materiest Neo Abrahae data est per vocem promissio paradisi. Haeredita fur quidem per fidem , repromissionem autem paradisi nemo ante Latronem accepit... Nemo repromissionem paradisi ante Latronem accepit, cui Dominus in cruce dixit: ' ΗΟ-dio mecum eris in paradiso, alleluia , alleluia. e. Domine memento mei ; cum veneris in regnum tuum. Hodie.
Iste ergo vidit Salvatorem, non super throno regali, non adorari in templo , non loquentem de coelis, non per Angelos disponentem; sed in poena sociatum latroni: videt in tormentis , et tamquam in gloria adorat: videt in cruce , et rogat quasi in coelis sedentem: videt eondemnatum, et Regem invocat, dicens: Domine , memento mei, cum Veneris in regnum tuum: Crucifixum vides , et Regem praedicas 7 In ligno Pendere cernis, et coelorum regna meditarist Oadmiranda Latronis conversio l. . . O admiranda Latronis conversio l ' Cruoi fixum videt , et Regem praedicat , alleluia... In ligno pendentem cernit, et coelorum re-
17쪽
gna meditatur. Crucifixum. Gloria. Crucifixum. In III. Noctu O. Ant. Domine isto sanctus habitabit in tabernaculo tuo, requiescet in monte sancto tuo, alleluia. it. Hic accipiet benedictionem a Domino, alleluia. n. Et misericordiam a Deo salutari suo, alleluia. Lectio S. Evangelii secundum Lucam. Leetio VII. Cap. 23. In illo tempore; Unus de his, qui pendebant latronibus blasphemabat Dominum dicens: Si tuos Christus, salvum sae temetipsum, et nos. Et reliqua. Homilia Sancti Ambrosii Episcopi. Ser. 49. de S. Latrone. Quoniam hodie Evangelii Lectio de Latrono secit mentionem, videamus quis iste Latro sit,
qui in cruce Domino constituto, non solum pec- ea lorum suorum veniam consequitur, sed etiam
paradisi amoenitate donatur; ut qui propter scelera damnatus fuerat ad poenam, propter fidem transferretur ad gloriam: fueritque illi crux quam Pertulit, non tam supplicii damnalio, quam salutis occasio. In cruce enim positus , in Christum Dominum nostrum credidit crucifixum. Et ideo qui consortio passionis utitur , consortio paradisi condonatur. Beatus enim Latro , dum supplicium patitur , regnum coeleste consequitur. Ecce reus dicitur, sicut cui damnari illud tempus expetivit. Non enim perveniret ad gloriam, si non contraditus esset ad poenam. Vi-
18쪽
deamus, inquam cur tantorum criminum reus , tam cito a Salvatore paradisum promeretur, cum alii multorum temporum lacrymis, frequentibusque jejuniis, vix delictorum suorum veniam con
v. Iste est beatus Latro , qui in cruce positus Christum Dominum nostrum credidit crucifixum : ' Et dum supplicium patitur, regnum coeleste consequitur , alleluia. e. Quem Iudas Iscariotes in hortulo paradisi distraxerat ; iste in patibulo confitetur. Et dum.
Magua, fratres, et multiplex causa est. Primum, quod iste Latro devotione fidei iam ru- Pente mutatus est , ut praesentem poenam despiceret, ac de sutura veniam precaretur: et magis crederet, utile sibi esse, de aeterno iudieio Petere quam de temporali supplicio postulare.
Reminiscens enim scelerum suorum, et poenitudinem gerens, plus incipit dolere quod sperat, quam sentire quod patitur. Ρoluit enim nisi defuturis amplius cogitasset, qui in Chistum semel crediderat, de praesenti magis supplicio deprecari. Deinde illud ad gratiam rius majoris est meriti, quod in Christum in cruce positum credidit, et passio quae aliis scandalum fecit , illi ad fidem proseeit. Crucis enim passio multis scandalum fuit, sicut dicit Apostolus: Nos autem praedicamus Christum Crucifixum, Iudaeis quidem scandalum , Gentibus autem stultitiam. Recte ergo meretur paradisum , qui crucem Christi non putavit esse scandalum, sed virtutem ;dicit enim idem Apostolus: Ipsis autem Voedus
19쪽
Iudaeis, atque Graecis Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam. e. Iste est, qui crucem Christi non putavit esse scandalum sed virtutem, ideoque paradisum meretur: ' Ipse intercedat pro peccatis omnium Populorum, alleluia. e. Isto est qui honorificat patientem, quem Iudas prodidit osculantem. Ipse . Gloria. IPSe. Leetio IX. Recte plane et Dominus huic donat paradisum, quia quem Iudas Iscariotes in hortulo paradisi distraxerat, hic in crucis patibulo confitetur. Mira rest Confitetur Latro , quem discipulus abnegavit. Mira inquam res t Latro honorificat patientem, quem Iudas prodidit osculantem ; ab hoc pacis blandimenta venduntur , ab illo Crucis vulnera praedicantur. Ait enim: Memento mei Domine, cum veneris in regnum tuum. Haec est fidei plena devotio, ut cum de vulneribus Domini profluens sanguis cernitur , de potestate ejus Venia postulatur. Cum vide. tur ejus humilitas, tunc magis timeatur eius Divinitas: cum morti addictus putatur, tunc regis
illi honorificentia deseratur. Iste enim fidelis La- liro non credidit moriturum, quem annuntiat regnaturum et non putat subdendum inseris, quem dominaturum confitetur in coelis : non arbitratur eum apud tartarum detineri, a quo se etiam
postulat liberari. Cernat licet ejus hiantia vulnera, spectet ipsius sanguinem prostuentem: Deum tamen credit, quem reum nescit: iustum saletur, quem non meminit Peccatorem.
20쪽
Antiphonae q. Latro Christum crucifixum videbat, et Regem invocabat, dicens: Domine, memento mei, cum veneris in regnum tuum, alleluia. Psalm. Dominus regnavit, cum reliq. do Domin. 2. Qui me consessus suefit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, allel. 3. Cum conturbata fuerit anima mea, Domine, misericordiae memor oris, alleluia.
4. Salvum me fecit Christus Redemptor: quia dixit: Hodie mecum eris in paradiso, alleluia, alleluia, alleluia. 5. Illo qui talis ad crucem venit ex culpa , ecce qualis ex cruce recedit ex gratia, alleluia,
Iesu Redemptor omnium Corona confitentium , In hac die clementius Indulgeas precantibus. Tui sacri qua nominis Consessor almus claruit, Hujus celebrat annua Devola plebs solem uia. Hujus beniguus annue Consessionem nos sequi :Hujus precatu servulis Dimitte noxam criminis: Ut sis perenne mentibus Paschale Iesu gaudium; A morte dira criminum Vitae renatos libera.