Officia sanctorum civitatis et diocesis rossanensis Obtenta, approbata, et typis impressa, longo abhine tempore distributa, et exhausta Petri Cilento

발행: 1849년

분량: 220페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

accipiebant. Theologiae curriculum consecit, et solemni quatuor volorum prosessione sese obstringens , eximium regularis observantiae exemplar evasit. Pro expeditione ad Iaponiam, quam ma

tyrii cupidus in votis habuit, Neapoli retentus ,

praesecturam missionum jussu Praesulum accepit, quod non sine Dei numine factum eventus comprobavit.

Honestum.

Leelio V. Etsi enim corpore erat gracili , neque satis firma valetudine, ac praeterea carnem assiduis jejuniis, vigiliis, verberibusque macerabat , ta- me. tot onera in so suscipiens , quot serendis plures simul vix pares essent , incredibilo di.ctu est, quanta pro gloria Dei , quam unice quaerebat, egerit non solum Neapoli , sed in aliis quoque eiusdem regni provinciis , quot labores , aerumnas tulerit , quanto cum fructu in agro dominico excolendo plus quadraginta annis desudaverit. Frequentes, et saepius plures eodem die habebat conciones per vicos, compita, et Plateas, ad carceribus detentos, ad regiis triremibus mancipatos, ad milites, contra circulatores impudentes, contra publicos quosvis Peccatores , contra famae prostitutae mulierculas. Accendebant mirabilia signa , tremenda divinae ultionis adversus pervicaces documenta, scrutatio cordium, praedictio rerum suturarum, ejus eorporis diversis in locis apparitio, gratia sanitatum, annona divinitus multiplicata, vox etiam

ex ore meretricis subita morte correptae extoria , quae se apud inferos esse palam denun-

32쪽

eiavit. Ex quo fiebat , vix et unquam e superiori loco ad populum diceret , quin insignem

aliquem peccatorem Christo lucrifaceret. Interdum etiam decem, nonnumquam quindecim meretricolae simul sua crimina deflentes in concione, ad poenitentiam consa gerunt. Amavit.

Assidua eius opera fuit in aegrotis invisendis, in moribundis ad mortem rite praeparandis , in concordia animorum dissidentium concilianda, in pauperibus ope , ac solatio Sublevandis. Communionem , quam dicunt generalem , singulis cujuslibet mensis tertiis diebus Dominicis usque adeo promovit, ut saepe quin

decim millia fidelium, aliquando viginti millia,

aut eo amplius ad Eucharisticam mensam cou- venerint. Exercitiis spiritualibus ex Saneti Ignatii institutoris praescripto Saoerdotum coetus , virorum religiosorum , et virginum Deo devolarum monasteria, puellarum coenobia , studentium juvenum collegia, et seminaria, atque omne hominum genus mirifice excoluit, gravissimas dissicultates , et molestias quas illi Demon excitabat, invicta patientia superavit : nee semel maxillam percutientibus submisso animo alteram praebuit: quin et acerbissimos dolores brachio captivi Mahomelani, qui eum percusserat, a Deo ultore inflictos signo erucis repente ceSsa re secit , homineraque ad Christianam religionem adduxit. Demum in coelum a Deo evocatus placido emavit animam in Neapoli lana Pro- sessorum domo die undecima Mui anno millesimo septi gentesimo decimo sexto, aetatis Vero

33쪽

suae septuagesimo quarto. quem meritis , admiraculis clarum Pius Septimus Pontifex Moximus in Beatorum numerum retulit. Novisque signis a Deo illustratum praesertim in Patria , quibus de more probatis, Gregorius Papa XVI. solemni ritu in sesto SS. Trinitatis anno mille. simo octingentesimo trigesimo nono in Sanctorum album adnumeravit. u. Iste homo. In III. Noot. Romil. in Enang. Sint Iumbi

vestri. Di E xx V. MAII.

In sesto B. M. V. Titulo Auxilium Christianorum. Duplex Majus. Omnia tit in Festis B. M. V. ad Nives praeter

ea quae Sequuntur.

Saepe dum Christi populus cruentis Hostis insensi premeretur armis, Venit adiutrix, pia Virgo coelo

Lapsa sereno. Prisca sic Patrum monumenta narrant,

Templa testantur spoliis opimis Clara votivo repetita cultu Festa quotannis. En novi grates liceat Mariae Cantici laetis modulis referre Pro novis donis, resonante Plausu

Urbis, et Orbis. O dies felix memoranda fastis,

34쪽

Tristo post Iustrum reducem beata Sorte recepit. Virgines castae puerique Puri, Gestiens clerus, populusque grato Corde Reginae celebrare coeli

Munera certent.

Virginum virgo benedicta Iesu Mater, haec auge bona ; fac, Precamur, Ut gregem Pastor Pius ad salutis

Pascua ducat. Τe per aeternos veneremur annos,

Trinitas, summo celebranda plausu: Te fide mentes, resonoque linguae Carmine laudant. Amen. e. Dignaro me laudare te, Virgo sacrata. v. Da mihi virtutem contra hostes tuos. Ad Magnis. Ant. Ecce Maria erat spes nostra, ad quam confugimus in auxilium , ut liberaret nos, et venit in adjutorium nobis. oratis.

Omnipotens, et misericors Deus, qui ad de- sensionem populi Christiani in Beatissima Virgine Maria perpetuum Auxilium mirabiliter eon Stituisti : concede propitius ; ut tali praesidio muniti certantes in vita, victoriam de hoste maligno consequi valeamus in morte. Per Dominum.

Ibmn. tit in I. Vesp. Leet. I. Mel. tit in festo B. M. V. ad Nises. In II. Nocturno. Leetio IV. Sermo S. Bernardi Abbatis.

35쪽

Εae Sermone de s 2. Stellis. Vehementer quidem nobis dilectissimi , vir

unus , et mulier una nocuere: sed gratias Deo per unum nihilominus virum, et mulierem unam omnia restaurantur . nec sine magno Aenore gra tiarum. Et quidem sufficere poterat Christus rsiquidem et nunc omnis sussicientia nostra ex eo est : sed nobis bonum non erat esse hominem solum. Congruum magis , ut adesset nostrae reparationi sexus uterque. Iam itaque nee

ipsa Mulier benedicta in multoribus videbitur otiosa : invenietur equidem locus ejus in hac reconciliatione. Opus est enim mediatore ad mediatorem christum: nec alter nobis utilior quam Maria. Crudelis nimium mediatrix Heva , per quam serpens antiquus pestiferum etiam ipsi viro virus in sudit: sed fidelis Maria , quae salutis antidotum et viris, et mulieribus propinavit. Ιlla enim ministra seductionis , haec propitiationis, illa successit praevaricationem, haec ingessit redemptionem. Quid ad Mariam accedere trepidet humana fragilitas Τ Nihil austerum in ea, nihil terribile , tola suavis est , omnibus osserens lac , et lanam. Revolve diligentius Evangelicae historiae seriem universam : et si quid sorte increpatorium , si quid durum , si quod denique signum vel levis indignationis occurrerit in Maria, de caetero suspectam habeas, et

accedere verearis.

ν. Sicut cedrus.

Leetio V. Quod si, ut vere sunt, plena magis omnia pietatis, et gratia, plena mansuetudinis, et misericordiae, quae ad eam Pertinent, inVeneris, age

36쪽

. . . 33

gratias ei, qui talem mediatricem benignissima miseratione providit, in qua nihil possit esse suspectum. Denique omnibus omnia facta est, sapientibus , et insipientibus copiosissima charitate debitricem se fecit. Omnibus misericordiae sinum aperit, ut de plenitudine eius accipiant universi captivng redomptionem. aeger curati Onam, tristis consolationem, peccator veniam, justus gratiam, Angelus laetitiam. Ipsa praeterita non discutit merita , sed omnibus sese exora bilem, omnibus clementissimam praebet, omnium denique necessitates amplissimo quodam miseratur assectu. Ipsa est quondam a Deo promissa mulier serpentis antiqui caput virtutis pede contritura; cujus plane calcaneo in multis versuttis insidiatus est, sed sine causa. Sola enim contrivit universam haereticam pravitatem. Contriti sunt insidiantes, conculcati supplantatores, consutati derogatores , et beatam eam dicunt omnes generationes. Iam si Ecclesia Lunae intelligenda videtur vocabulo, habes media tricem evidenter expressam; Mulier, inquit, amicta sole et luna sub pedibus eius. Amplectamur Mariae vestigia, et devotissima supplicatione beatis illius pedibus provolvamur. Τeneamus eam, nec dimittamus donec benedixerit nobis: potens

est enim.

a. quae est ista. Leetio VI. Ex pubblio. Monumentis. Praegentissimn m Dei parae auxilium ad Religionis hostes profligando Populus Christianus mirum in modum expertus est: ex quo factum, ut SS. Pontifex Pius V. post insignem victo '

37쪽

. 34 . . riam, intercedelite Beatissima virgine, a Christianis de I nrcarum Tyranno apud Echinadas insulas reportatam in Litaniis Lauretanis eamdem Reginam coelorum inter alia praeconia Auxilium Christianorum appellari constituerit. Sed illud

in primis memorabile est, atque explorati miraculi loco habendum, quod cum Romanus ponti sex Pius VII. impiorum consiliis, et armis EX Apostolica Petri Sode exturbatus, et arcta custodia, praesertim Savonae per annos quinquo, eoque amplius suisset detentus, viis omnibus penitus interelusis, ne Dei Ecclesiam regere posset, nullo similis perseculionis in priscis annalibus exemplo ; inopinato , et praeter omnium expectationem conligit , ut ingenti plausu , ac veluti universi orbis manibus Pontificio Solio

restitueretur. Quod et secundo accidit, dum ito- .rum commoto turbine, ab Urbe discedens sacro comitante Cardinalium collegio, Liguriam contendit. Verum, praesentissimo Dei henescio, cessante procella, quae grave minabatur excidium, Romam , plaudentibus prae novo gaudio Populis, reversus est. Antea tamen, quod in votis habuerat, et captivitate detentus exequi nequi. erat, aurea Corona insignem Savonae Imaginem

Dei parae Virginis sub titulo Matris Miserico diae solemni ritu, propriisque manibus decoravit. Quam mirabilem rerum vicissitudinem idem Ponti sex Maximus Pius VII. totius eventus intime conscius, cum intercessione SS. Dei Genitricis, cujus potentem opem et ipse impenso imploraverat , et ab omnibus Christi fidelibus implorari curaverat, acceptam merito referret,

38쪽

. 35

in ejusdem Virginis Matris honorem sub appellatione Auxilii Christianorum solemne sestum indixit perpetuo celebrandum die mensis Maii vigesimo quarto, si ustissimi sui in Urbem reditus tinniversario, approbato etiam ossicio proprio, utianii benescii distineta , et perennis extet memoria et gratiarum actio... Ornatam monilibus. R III. Nocturno.

Lectio saneti Evangelii secundum Lucam. Leetio VII. cap. 11. In illo tempore: Loquente Iesu ad turbas , extollens vocem quaedam mulier de turba, dixit illi: beatus venter, qui te portaviti Et reliqua. IIo milia S. Bernardi Abbalis. In Natisitate B. M. V.

Inluere, o homo consilium Dei, agnosce consilium sapientiae, consilium pietatis. Coelesti rore aream rigaturus, totum vellus prius insudit. Redempturus humanum genus, pretium universum contulit in Mariam. Altius ergo intuemini, quanto devotionis assectu a nobis eam voluerit

honorari , qui totius boni plenitudinem posuit in Maria: ut proinde si quid spei in nobis est, si quid gratiae, si quid salutis, ab ea noverimus redundyre, quae ascendit deliciis asiluens. Totis ergo medullis cordium, totis praecordiorum assectibus, et votis omnibus Mariam hano eneremur , Auia Sio est voluntas ejus qui lo-ium nos habere voluit per Mariam. Haec, inquam, voluntas ejus est, sed pro nobis.

o. Felix namque es.

Leelio VIII. In omnibus si quidem, et per omnia provideas

39쪽

miseris, trepidationem nostram solatur , fidem excitat, spem roborat, diffidentiam abigit, erigit pusillanimitatem. Ad Patrem verebaris accede-rs, solo auditu territus, ad solia fugiebas; Iesum tibi dedit mediatorem. Quid non apud talem Patrem Filius talia obtineat7 Exaudietur utique Pro reverentia sua, Pater enim diligit Filin m. Sed forsitan et in ipso majestatem vereare divinam, quod lidet sactus sit homo , manserit tamen Deus. Advocatum haberwvis et ad Ipsumὶ

Ad Mariam recurro. Pura si quidem humanitas in Maria, non modo pura ab omni contamina. tione, sed pura. singularitate naturae. Nee dubium dixerim exaudietur et ipsa pro reverontia sua. Exaudiet utique Matrem Filius, et exaudiet Filium Pater.

u. Beatam me dicent.

Filioli haec peccatorum scala, haec mea maxima fiducia est', haec tota ratio spei meae.

Quid enim l Potest ne filius aut repellere, uulsustinere repnisam 7 Non audire , aut non audiri Filins pol est y Neutrum plane. Invenisti, ait Angelus, gratiam apnd Deum; feliciter. Semper haec inveniet gratiam, et sola est gratia, qua

egemus: nimirum sola est gratia qua salvamur.

Quid nos alia coneupiseimus Fratres 7 Quaeramus gratiam, et per Mariam quaeramus, quia, quod quaerit, invenit, et frustrari Non potest. Quaeramus gratiam, sed gratiam apud Deum ;nam apud homines gratia sallax. Quaerant alii meritum, nos invenire gratiam studeamus. Quid enim Z Non gratiae est, quod hic sumusὶ Prose

40쪽

. ' . . .. 37

cto misericordiae Domini est, quod non sumus consumpti nos. Te Deum laudamus.

AD LAUDES.

mnuεω Te Redemptoris, Dominique Nostri Dicimus matrem. speciosa Virgo, Christianorum decus, et levamen Rebus tu arctis. Saeviant portae licet inferorum, Hostis antiquus fremat, et minaces, Ut Deo Sacrum populetur agmen, Suscitet iras. Nil truces, possunt furiae nocere Mentibus castis, prece quas vocata Annuens Virgo fovet, et superno Robore firmat. Tanta si nobis faveat Patrona, Belliei cessat sceleris tumultus, Mille sternuntur, fugiuntve turmae, Mille cohortes. Tollit ut sancta caput in Sionne Turris, arx firma labricata muro, , Civitas David, clipeis, et acri Milite tuta. Virgo sit sortis Domini potenti Dextera, coeli cumulata donis,

A piis longe famulis repellit

Daemonis ictus. Τε per aeternos Veneremur annos,

Trinitas, summo celebranda plausu, Te fide mentes, resonoque linguae Carmine laudent. Amen.

SEARCH

MENU NAVIGATION