L. Andreae Resensdij Eborensis, Poemata, epistolae historicae, orationes. Quibus praeter exquisitum verborum ..

발행: 1613년

분량: 460페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

441쪽

REAVs INDI mcelocibus, quas Lusitani carauelas vocant. liburnicis quatuor, atque in his viris DC. Eoq; praeterito,Zocolora insula in Azanio mari attigit,caussa aquae dulcis recipiendae.

Caeterhi, quando nos etia situs mouet locorum, distat ea insula a Syagro promotorio CCCXXX. mil. p.Plinio auctore, veterib. Dioscuriada nominata. Inde classem diuia sit in parteis ante ipsum sinum, ne Turcaruclassis egredi ingredi ve, nisi visa a nostris posset. Heic quum sic es assis sparsa praeternauigaret, fortissima quaedam Chetini nauis, quam superstes adhuc e Mangatorio Mecham mi serat pipere, gario phylo, cynnamomo , Zin Zibere, nuce myristica: &macere oneratam,Hectori obuiam sit. H serunt missis utrinque harpagonibus, atq;

pulchre ab alijs defensa diu, impetita ab M

lijs. Sed priualentibus nostris capta est, ob-cisis quotquot in ea erant. Quo factum est, ut toto eo anno nihil quicquam piperis per Arabici sinus angustias inuectum sit. H buit praeter hanc, non paucas praedas alias, sed minutiores quam ut referre libeat. N5 pigeat tamen & hoc memorare. Nauem quadam Dio prosectam, resertamq; viris albis aliisque Pellaconensibus, quum conspicatus estet Martinus Caster, nauarchus

loget nauis, cui nome Diuus Hieronymus,

di adhaesiit

442쪽

EPISTOLA DEadhaesit iacto harpagone,at'ue ipse primus omnium ingressus est, alijs sequentibus. praelium diu anceps, & nauis strenue adeo defensa, ut ipse Martinus Caster & X aut XII Lusitan i alij a Turcis obcisi sint. Navis tamen sat plena diuitiis, capta est, & viri ad

unum ob cisi. Nec carii erunt suis praedis alia nauigia sparsa , sed nos celebriora r censemus. At Vero quoniam Diensis &Cambaiensis classes, adcepto nostrarum nauium nuncio egredi non audebant, H

dioris Siluaeriue classis in insula Mete siue Barbara, ut Ptolemaeus vocat, sinus Trogloditici,congregata est, ubi in fine praedarum dulces aquae Nonii Cugnae praecepto prouidendae erant. Ab eo etiam in stitutunisuerat, ut Hector iride nauigaret Adenam E regione sitam in Eud2inone Arabia,&s quas naueis, gaulosve inueniret maioris

aestimationis momenti ve caperet,ientaret praeterea Velle ine rex parere,& tributum soluere regi Lusitanorum, obcasionemq; quamcunque tempus offerret, raperet. Et autem Adena,saue ut a nostris hominibus

dicitur, Aden, urbs regia selicis Arabiae, non procul a Posidio promontorio, paulo exterius, quam ubi Ptolemaeus Saninani urbem ponit, non tam magnitudine,quam . natura & operibus munitissima. Magnitu- .

do quidem, citra larium est sex milium, ut

443쪽

REBUS INDIAE.ἀdcepi,vem tribus partibus altissimis clauditur iugis,& perpetuis, solumque auibus perviis. ipsa inter iuga montis,Vt coniectamus, Cabubathrae, quoad convallis qua sita est permittit, extenditur, atque ob maluegnius spatium, quod in latitudine crescere iaceatur,aedium celsitudine,& viarum angust a compensat Nam aedes Vlissiponensi modo illic exstruuntur. Iam ad mare, qua parte solum oppugnabilis est, muro, & castris ad miraculum fortibus ambitur.Cst rum quia in continentem nullibi patebat exitus, mons a summo iugo ad radicem vidi scissus est in gurgitis angusti modu, turribus, & serratis portis emuniti. Habet intus

cisternas complureis, ingentem Unam ex tra muros ad latus quam domum aquῖvocant: A qua camelis importatur quotidie. Lstque dies, quo cameloru duo milia, init le& DC. mille & quingentos numerare quis possit. Hi si interdiu veniunt, intus in urbe exonerantur.Sin nocte, in illa exteriore cisterna, quoniam clausis murorum portis quemquam ingredi non licet, aut egredi. In summa, talis urbs est, ut toti mari rubro, siue Arabico sinui, possit facile dom, nari, ipsaq; negante nulla classis eius maris angustias penetret. Quare nostri iam olim hanc frustra pertentarunt, expugnauerunt

444쪽

cedere coacti sunt,urbis viribus se integra- tib.Sed ad narratione reuertamur. Hector

Siluceria a Mete insula praedas misit Mast ten oppidum situm in promotorio Corodamo,altero sinus persici. Na huc se vent rii ex A dena socijs declarauerat. Profectus igitur a Mete peruenit Adenam nonis Aprilibus. Vbi iactis ancoris, regij nuncii aduenerunt aduentu i ςius gratulatum, adserentes ad naueis boues & arietes multos,

frugumq; copiam, regio mu nere. A tq; per duos ciuiu nobilissimos, rex Hectoris Silus ris animu requisiuit, quidna velici quidve facere proponeret. Hector, misso etiam munere quo regem intellexit gauisurum, respondit, semissuma Nonio Cugna duce Indis maximo designato, in ipsius regis a xilium contra Rhoma os& Turcas, quonia rescisset ipsam ab illis oppugnari.Siquidem Rhomaei X. triremibus actuariis nauibus& gaulis XL improuiso Adenam obsisderant mari, terra vero equitatu & pedit, tu maximo, copiis videlicet auxiliarib .Naipsi Rhomaei DC.erant,plus minus. Dura. uit obsidio menses quinque. Oppugnab tur quotidie mari pr*cipue,atque adeo terra, exstructo in modu muri tabulato cotoxtis trabib. ad exteriore cisternam, & to mentis

445쪽

R E B V s I Nn I s. mentis conlocatis, quorum quatuor erant basilisci, tormentora omniu genus impe tuosissimu,quibus murum totum ea parte diruerant,propeque expugnauerant urbε, nisi defensa pertinacissime suisset. At ut rescitum est classem nostram ad uetare, Rh

muri obsidione leuata discesserui,desider tis ex ipsis CC. praeter eos qui ex auxili, mortui sunt. Ciuium sere turba pauperior fame & liti perijt. Addebat etiam Hector, se maiorem classem duxisse, verum quia in insula Zocolora leuatam audi jsset obsidionem,partem classis alio cum prςdis misisse. Nuc si ipse rex vellet parere & soluere honestum aliquod tributum Lusitanoru regi. vi&alij reges Indiae, pro certo haberet se

semper a Lusitanis cotra Rhomsos,sit Tu cas, aut quamcumq; aliam nationem, tuta-dum. Ad haec rex, Dicite, inquit, Hectori. me dignum memet arbitrari cui gratia ii beatur, quod bellu sustineam contra Rho-maeos no tam mihi,quam ipsis Lusitanis in-sestos.Rhomsos hoc agere,ut aut amicitia, aut vi Adena potiantur, unde tuto in India nauigare possint, tutarique contra Lusit nos mare rubrum. Quare satis superque Grai me cum Rhomaeis,& Turcis amicitiam

nolle, interdicere illis urbe & regno me at Lusitanoru cupere amicitia & societate,

446쪽

re etia parere & soluere tributum exigari Cui contra respondit Hecitor, illud esseverissimum, Rhomaeos conari illa cirrumpere in Indiam contra nostram voluntatem, idque adeo Venetos & Turcas eniti l maxime. Uerum si a Lusitanis iam omnino profligati & destructi non erant, in caussa esse, nusquam certo loco eosdem inueniri. Quod si A dena in Lusitanorum esset arbitrio, haud dubium, quin aut profligarentur, aut penitus indicam contentionem relinquerent, quum nullibi certius quam ad angustias eius maris intercipi possent. Ddeoque ipse videret, & sibi consuleret, quodque optimum sectu iudicaret, mat a ius eligeret. Haec& ii milia respondente Hectore, additis blande minis, & iterum iterumque nunciis hinc inde commeantibbus, adquieuit rex, ut pareret Lusitanorum regi, solueretque quotannis, iure tributi Seraphinorum decem milia pod cris & v loris ornatizij. quae regia urbs est, cognominis insulae inter linus Persici angustias. Ea summa latina supputatione quingenta facit sestertia, Gratis etiam dedit starim Seraphinos mille quingent ri, id est, seste tia LXXV. ut Ormu Zij ex puriori auro fieret corona, quam resi Lulitaniae mittit

447쪽

Pis super ea re sunt rabit lar, subscribentibus xege & Hectore Siluaeria , quutus exemplum Nonius Cugna ad legem Lusitaniae misit. Id ad nos perlatum non est.His ita se habentibus, rex X aer ij scripsit ad Hecto-Tem, De grauaretur regnum ipsius adcede-τe, quod est in exteriore flexu Arabici sinus in regione Homeritarum, iuxta Ptole- amari traditionem, se pariturum Lusitano-Tum regi, &pensurum tributum ut conii, tueret. daturum praterea quidquid to

mentorum aeneorum X aeri j & Dopharij haberet Prosectus igitur Hector, petentς rege, ibi liburnicam unam reliquit cupa triginta viris Lusitanis Quae sinita hyeme Cana norium adpl icuit cum literis regis ad Nonium Cugnam, quibus nunciabat Rho-maeos post Adenen ἐς ira obsidionem partim reuersos I udam, quae est circa Mechanain intina o Elanitis, siue Arabici sinus recesu. partim& plureis, quum reuerti Iudam non auderet, obciso proditorie duce

Turca designato, Zebiben ad ijsse, oppidum in continenti. sic eorum lingua, ab V-uis passis. quibus abundat, ficto nomine. a que ex his nonnullos obcisos in itinere ab incolis terrae illius. Nam eorum depraed tionibus fatigati incolae, su mmo eos odio

448쪽

prosequebatur.Horum praecipuos Musco-phaau, Sosicum, Rei solemanum,&Zopha- rem thesaurariu eius, adijsse Camarum insula in interiori sinu,procul ab angustiis,&ibi adcepisse eos nucium magni Turcae exiti

gentis omnia tormenta aenea,& treceta du

catorum m ilia, id est, centies vicies seste tium, quae ab ipso adceperat ad bellum Lusitanis inseredum .Quod nisi facerent, nunquam euasuros minabatur, quin ultimum Iuerent supplicium. Ipsos vero nuncio hoc

interfecto XXX. milia, hoc est sestertia mille ducenta misisse Cairi gubernatori,

quo intercedente reconciliarentur Tu cre. Cepisse quoque ad XXVI. nauigia me catorum, quae ab India Mecham nauigabant,quibus imposuerint magnu tormentorum numerum, quorum multi erat basilisci. Verum ad egressum angustiaru rubri maris perijsse illis nauem,in qua maior bo-hardarii pars vehebatur, & indxprpsectos versus Indiam. Atq; haec quide rex ad Noniuscribebat. Caeterv liburnica, illos circa Xaerij litus inuenit gyris & flexibus colendentes promontorium superare,resistente Vento. Quin ut continui sabant subsolani,& vulturni, eo anno minime Dium ado re possent. idem quoq; retulit Hector Sil

449쪽

R E B V s INDIAE. septembris praeternauigauerat exspectans illos. Proponebant hyemare Xaer ij quam uis dubij num facerent, rege nostram amicitia expetente. Quod si prohiberentur .l

cta ora Aetio piae Monabaram contende

rent. Quaedam tamen nauis cum centurn

ex illis, Cambaiae adpulit mense Augulto,

nec in urbe Dio recepti sunt, ut retulit Iu- deus quidam, quem Nonius ad explorandam Dium miserat. lubebat illos rex Cam-bataeire Surrate. Quin alij sere C C. quos rex secerat prstorianos milites defecerunt ad regem Maiulium. Sunt autem Maiules,cens Tartarorum, a Persidis confinio, per Gedrosos,& Arachosios efusi,viri bellic si nimis, & qui regnum Sindae expugnauerint, quod inter ipsos&Camba iam omniuregionis eius est maximum. Pervaduntiam Cambaiae regnum paulatim. Atq; UDO praelio,militum regis Cambaiae XXX. milia consecerut Qui propterea triliis & perterritus est,quii praecipue Rerbuti; Manili bus iungantur. Id si fiat, non longo rem pore regnum Cambais expugnabunt eternut ad Lusitanos redeat oratio Hector Siluaeria quum proficisceretur Mete .ut anto

dictu est classem cupridis iusserat ire Masicaten, relieta ibi liburnica una cum naul quadam ex captis. Quod ut Maeomaei resci-

450쪽

EPIs Τ Ο L A D Eueri int, mittunt illuc triremem cum virii XXX Rhomaeis, siclopeia rijs,&sagittar ijs,& Arabibus decem. Nostrorum quindecim,qui in liburnica erant,conspicati trire men procul, putatesque cile ex nostris quapiam, egrediuntur ad illos. At cognito errore δε comparant ad pr lium, iactis Ytrinjque uncis. Praestatum est tot horis, quoad utrisque sublato signo ad halitum recipici dum quiescere placuit. Deinde instaurato praelio,triremis capta est, viri omnes ob ci-s prster Lusitanum quendam cognomine lBoccarrum, quia Christiana religione ad iipsos Turcas defecerat. Hic in undas desiliens clamore maximo seruari flagitabat. quia Christianus esset. Ductus est Goam. luiturus capite supplicium publice. Ex nQ-stris desiderati duo, caeteri omnes Vulnera' ti euaseruntiCongregata itaque classe apud

Nascatem, Ut conuenerat, Hector Can norium reuersus est. Dedit in aerarium re

gis Lusitanorum ex praedis XXXI I. mili

num um aureorum, quos Indi parda os vo- lcant, ad latinam rationem, duodecies se-stortium. Urbs Dium, ut scribit Nonius, in sua manet fortitudine & superbia secura Lusitanorum, quos non credit commissuros, Ut se oppugnent. Atque adeo haec considentia Nonio placet,datque Operam prun

SEARCH

MENU NAVIGATION