L. Andreae Resensdij Eborensis, Poemata, epistolae historicae, orationes. Quibus praeter exquisitum verborum ..

발행: 1613년

분량: 460페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

81쪽

stum adverbium est. Quumque eadem opera potuissemus versum explere,si dixi flemus, adplauderesiasti quia tamen, Saltim significantius est,exprimitur enim coruor urse gestus ille dc saltatio, maluimus illo vi , b na doctorum venia. RERVM prudentia maior, Λ ut datur.&ci Adlusio est ad Virgilianum illud Georg. I. Haud equidem credo,quia sit diuinitiu idis Ingenium, aut rerum fato prudentia maioris . OSCI NII US. ) Quia de augurio loque tur, augurali verbo usus est. Vocat autem augures aueis oscines, quae ore auspicium faciunt, quemadmodum alites, quae volatu. Cicero de Natura Deorum. lib. 2. Luamquam auris quasdam ct alites oscines, vino- Ibi augures adpel aut Sc. Et ad Cecinnam: Non igitur ex alitis inuolatu,nes ex camusinistro oscinis, ut ira nosse disciplina est. Ubi videtis apertam etymi viriuΩque vocabuli rationem.Nempe ab alta, alitra, a cantu oris, oscines dici. Horat. 3. carm. Oscinem coruum prece suscitabo Solis ob ortu. Ad alterum genus, adituum videlicet, pertinet, quod sequitur, Praepetis omnia penna, id autem sint aves praepetes, videre potestis apud Gellium .lib. 6.cap 6. Nam designificatione ista communi, pro veloci, nihil opus est ad notare. 11. OVATIO corvi. Et hoc ex eadem disciplina est, di proprie coruorum. Virgilius. Georg. I. ---ο-

16. ALIT UVM Oscenarum. Alites scena sunt. auctore Seruio, quae canendo aduersa significant .Fesas ctiam, quae mali ominis essent, Oficena veteribus dum fuisse ait. Hinc Aeneid. Ia . . Ne me torrete

mentem. Oscena volucres.

Heic pro immundis adcipimus. & in uilei deditis, quales sunt corvi,& quae cadauera seqv utur,Sicut Virgil. Oscenos dirit canos, Georg. i. Quod ad scit bendi ra- tioucrin

82쪽

tionem attinet. Osci, populi fuere Italiae, de qi biis Aneid. 7 . Oscorumgmanu . Hi notati Iunt 2 v ici bus, de spurcarum l: bidinum frequenta ori vii . , de verba impudentia & spurca, auctore Fello, Vendiis tr dii Oscena adpellari. Ergo in prima syllaba. B. tabel dum non est, neque diphthogus in pinnul; imp. M.; etiam si irascena deriventur, ut, Vatroni placet, amne etymologias coactiore, facit,absq; diphthongo i cribi oportet, quoniam in sena quae G:aece γκλη okitur, nulla est. Memini plura de hac re Baptistam pium in Lucretium esse commentatum. Vos siue ab Ghis, siue abscena magis probetis, poenultimam simpliat. E. scribite. De prima vero syllaba vel periB, vel si: nei,scribenda, vestro arbitrio statuite.

, . IT E RIS Iter teris, dicebant antiqui. Et is

Conquussos itere, O labefactos aera multo,

Idem . lib. 6.

Obvia disequutiat plagis, itiners seruatur daapud Plautum saepe: Manilius iteria. lib. I. Fecit S ignotis itiner commercia terris. Recentiores, in tribus casibus numeri singularis, alterum nome receperunt, nempe, iter, ab altero, declinationem reliquam. Licet poetis utrumq; raro imitari.

s. P IE AN A J Laudem, hymnum. Etsi Pean proprie in laudem Apollinis sit, qui Paan dctus est, a m

dendo. D. EFFOSSUM scretrum.)Modo extractum, terra ubi prius latebat. Plaut. Pseudolo. Ex hoc siepulcro vetere viginti mino fodiam ego hodie. Cicero off. a. Argentum ego a turpenitias ab itum. εο. CLAM socioso Clam etiam ad cusatino eleganter praeponimus. Plaut. Casina. Bona multa facta, Ham meam hanc uxorem. Cicer. in Salust. timem facinora eius clam vos essent.

83쪽

1 N LIBRUM

POST EOO M E M

EGNA Gothorum. Notissimum est Gothos in Hispanijs diu regnasse. usq; ad tempora huius Rodorici,qui ci eorum imperio finem attulito bello infeliciter gesso cum Saracen s, a luliano comite proditore in Hispanias, pcr Herculei secti angustias intro. missis. INRUPIT ab Austro Afrorum, dcc. Conluvies Saracenorum signi Matur,ex omni Africa,tametsi praecipui exercitus Marrochiorum fuerint.

. ABDERAMEN. Exstat annalium regum Saracenorum, qui in uispanijs, post cladem Gothicam

Wgnauerunt. quem librum Itales Saracenus historiograpsus Mira uiolini Marrochiorum, Cordubae regis, Hrabice scripsit, atque ex Arabica Iingua in Lusitanam vertit Magister Machometus itidem Saracenus.Ex huius itaque annalibus conitat Abderamenem Moabiae filium,circiter annum centesimum trigesimum, ab ir uasa a Mauris Hispania, regnare in illa coepisse. In quia ius laudem, ita ille idem Rases ait. Hie adfiixi. Christianos qui in Hispaniis erant, in tantum, ut nulla fuerit ciuitiau , nullum casessum in Hissania uniuersa, quod ei potuerit res stere. Hic omnia corpora illorum quos Christiani honorant O vocant sanctos, in quos ct credunt , adcipiebat ct comburebat, ct eorum Ecclesiam sane pulcherrima , destruebat. Sua quum viderenν Chri stiani, cum his talibuου rebu3 fugiebant ad montes

peros, ct prae ipue ad Asuriam. Et pleras quε in Missandis in bonorι habιbantur a Chrsianu, secundum

84쪽

1N VINCENTIUM. Eum rarum fidem, i ea fugientes ad Muria ecum

portabant. Hactenus ille. Quuius testimonio, qυar de Abderamen is tyrannide in his carminibus scribimus.

confirmantur.

s. MVLTAE periere piorum relliquiae heroum. Declaratum est hoc in superiori adnotatione, ubi ex testimonio Rasae, diximus Abderamenem sanctorum corpora combussisse. , c. M O N T l B V S Asturicis. Prosigatis Goth rum copiis militum qualecunque robur superfuit, ad Asturum montes se recepit. Quo paulatim, quibus libertatis cura fuit, ex omni Hi: pania confluxere. De uribu3, dc eorum conuentu,& Vrbe Assurica quae nunc Morganominatur. Plin. lib. 3 cap 3.

. UNDE &restitui coepit. Duce Pelagio, rifilles Cantabrorum ducissilio, quem Hispanorum reliquiae

Tegem creaverunt.

I. SEDES mutarunt diui. Per illud tempus sanctorum reliquias a fugientibus ad Asturum inontes deportatas, praeter Raseia Saracenum, Hispanorum historiae satis declarant. Quod ad Vincentium nostrum attinet, sic Rases. Anno, inquit Saracenorum centesimo trigesimo octatio, Abderamen ab His licum ex e ritu movit, ut expugnatu iret Valentiam. Et appropinquauit Valentia. Chrisiani autoni qui ibi habitabant, habebant ibi eoum quum sitam hominis mordui. cui nomen erat Vincentitu. Et ipsi adorabant istam,tanquam Deum. Et qui eius corpu3; in ρotestate habebant. persuadebant vulgo,quod ille caeco aciebat videre, muros loqui, , claudos recte ambulare. Etsic dementabanesultamgentem. aeuum autem cogamerunt de Abderamenis a entu, timuerunt ne hac salticia detegeretur. fugerunt, corpus libus hominis secum portantes. Et rixit Alii boaces isse bonin eques Facensis, se quum qu Eam die cum suis comitibus, venationis causa, venisset

85쪽

ingrediretur, inuenisse ibi corpus iissim hominis cum iis qui cu ilio su erant a Valentia, qui ibi fecerant domun -

culasta quibm habitabant. Homines autem ebci isse, Huros duxisse captims, ιorpus vero hominis utara ibi r liquisse. Haec ad verbum transtulimus, ut annalium nostrorum fidem, tametsi nihil opus erat testimonio in

quod impudentissimis calumni js mixtum, religionis Christianae hostis de hac re perhibuit, iuuaremus. Uideant ergo Galli,quid in oppido Castrensi, pro reliquiis

beati Vincentii, a monacho, nescio quo non bene conficta fabula, venerentur.

cae, iuxta quem Septa Vrbs: Calpe autem mons Hispaniae. de quo priori libro. Hi duo Herculeae metae sunt existimati. PIin. in prooemio. lib 3. Proxima autem faucibus, utrimi imposset montes coercent claustra. Abla A rica, Europa Calpe. laborum Herculis meta. Similia Pomponius lib. 2. cap. 6.io. A L lBE. Libs ventus est, flans ab obcasu brumali, qui alio nomine Africus dicitur: Graeci vocant. Latini Asticum, auctore Plinio. lib z. cap. et . Vtrum qi nomen a patria, a Liba Libs, ab Africa Asricus, Et fretum nostri maris egredientibus, si ad promontorium Sacrum deflexerint; fiat a tergo A fricus.

tib 3. de Sacra promontorio loq uen s: Id autem promon torium in mare procumbens, Artemidoris nacigio aequipara t, c. Luod huic figura tres exiguas adsum t insemim, e quibus unam naualis insar rostri. O c. ra. DIXERUNT Hicron.)idcst, Sacrum. Causa redditur, qu ur Sacrum ita vocetur promontorium. a fabula notitsima Geryonis,qui inter Herculeos labores connumeratur. Ab Ilercule autem id impositum fuisse nomen, in tanta rerum obscuritate ibularum

deliramentis, delirabit prosccto qui voluerit adfirmare. Nos in eam opinionem noliris his carminibus pro-

86쪽

IN VINCENTIUM. O

pensi videmur,partim quia ita libuit, partim quia grae,ca nominis origo, nimirum a Graecis imposita, coniecturam, aut, si ita vultis, fictionem adiuuat. Et sane videtur fabulae cogruere,eo loci venisse Herculem,quando cantatissima illa bonum praeda, ex Erythem Geryonis insula contra Lusitaniam sita, facta ei Ie perhibetur. Scio, referente Plinio. lib. . cap. 2 a. Gadeis insulam ob Ephoro di Philistide Erythelam vocatam, sicurre a Pherecide, auctore Strabone. lib.3. quamquam, Ut obiter id adnotemus, libentius apud Plinium etiam Pherectrinquam Philistirin legerem. Sed quum idem Plinius addiderit; sunt qui aliam esse eam, se contra Lu sensam arbitrentur, eodem p nomine quandam ibi a pellatam, horum opinionem sumus sequuti, praetertim quum Stephanus in libris ταὶμ -5ein perlegesi Dionysius, Graecus uterque auctor, Gariis insula aliam ab Erytheia fecerint, di quod maioris momenti est, Pomponius Meti Baeticus, ac regionis eius indigena. lib. 3. cap. 6. post Gadium historiam . ita de TVtheia loquatur. In Lusitania, Erythei quam Geryone habitatam adcepimus. Nec mirum videri debet, si nostro tempore nusquamea sit, quum in exemplis earum quae perierint,sola recenseri non possit. Verum, ut auctorem nominis no adsumamus, ita religionem superstitionem sie eoru, qui nocturnis temporibus montem hunc ad ijs possideri arbitrabitur, sicut ast Strabo, causam fuisse, ut ita vocaretur, non inepte suspicamur.

13. ERYTHEI A. Poenultima huius nominis syllaba diphthonso, ei. scribenda est . atque ideo producenda. Dionysius in perlegesi.

r . NOCTE Deos, dcc. Videndus est Strabo. lib. 3. nein nugis longiores simus. s. Indigenae templum posuere. Strabo ex Artemi-dontestimonio,sic ait. Eo in tractu templum quos Her-

87쪽

Γ deilicatum monstrari. gua in re mentitum Epho rum,nec aram iEic Herculi, nec Deorum cuipiam.

16. HERCULIS Argivi Hoc ideo, quia Graecus ne Thebanus Hercules fuisse dicitur, is, qui Geryonem debellauit. At in Gadibus, templum fuit Herculis AEgyptij, a Tyriis conditum, ut ait Mela. lib. 3.

p. 9.sy. NUMINE Vectoris. Vector etiam dicitur, is, qui in aliena vehitur naui. Cicer. 7. Philipp. Etsummi tubernatores in magnis tempsalibus avectoribus admoneri solent.1 r. Τ EX VER UNT. J Vulgo iam innotuit pc nultima tertiae personae praeteriti exacti, in plurali numero, breuem interdum poni. ut Virgilio, tulerunt. i . CITRA delicias,) id est, sine delicijs, quibus ante sorte vixerant in amoenissima urbe Valentia. Sic Plinius. lib. 3. Cit fasidium nominentur. xo. FALCIFERO sub rege. sub Saturno. xi. G L A V C V S. Epitheton ptuni,sopter marinas undas, quae viridi colori admistu in habent albo rem. De coloribus vero glauco,cam,se carucio, alio lo- eo egimus diffusius,contra Antonium Thylesium.1 a. P L E N V M mare, plena maloiu Terra. Gn me est, graecis celebratissima.

ctum est,ad notatione octaua.

a . PANNONIO genitore satus. θ Alphon sus-Is est beatus ille & nunquam satus laudatus Alphon Henricus, Henrici comitis filius, primus Portugalliarrex,qui uniuersam sere Lusitaniam a statio Maurorum dominatu in libertatem adseruit. Nosti i historici Pannoniae regis filium fuisse dicunt, Hispani Lotharin-gum iaciunt. Si quis eius legerit gesta, is, laudationem nostram non solum intra modum stetisse,sed etiam cie a constitisse iudicabit.

88쪽

telligimus. Plinius lib. 3 cap. i .ex Varrone. Lusum enim Liberi patris, ac D am cum eo bacchantem, nomen d kisse Lusitania. Quorum verborum hic ist sensius. Lusum Liberi Patris filium, non autem socium, ut quidam contra loquendi usum intor pretantur, una cum

Usa, nimirum Liberi socio, nomen Lusitaniae nostrasdcdis se. Filium vero debere intelligi, ostengunt ilia. Deiphobe Glauci, Aiax Oilei. & in sacris, Alexande Philippi. Igitur tam a Lusio, quam a L a, regio nomen adcepit. Et a Luse quidem, Lusitania dicta est. A L a vero sitania. Vtroque enim modo adpellatur, teste Stephano. Et is de censom. L. In Lysitania, Pacensero Emeritenses, iuris Italici sunt. Eborae marmore

Lapis est elegantissima itera, in quo sic legimus. LABERIAE. L. F. GALLIE FLAMINICAE. MVNIC. EBORENSIS FLAMINICAE. PROVINCIAE LYSITANIAE.

Et reliqua quae sequuntur. Haec probabiliora existimamus de nominis patriae nostrae origine, quamquanugatur Ioannes Annius cum suo sititio Beroso. Vida quae libro i. Antiquitatum Lusitaniae adnotauimus. Σ3. INTER Anam rutilumq;. J Tagus Lusitaniae fluuius est nominatissimus, a quo nos ausi sumus harenomina derivare. Taganm , ut ad Britonium Ita Ium: Gantum oe, Ignares vadaper Uberina Tagano

Vinceret, ut vincit cant m onocrotatis.

Item patronymicum semininum,d agis. i . ut δε obitu Beatricis Allobrogum reginae.' ba etiam Tagides, nympha Oceanitides omnen Et Culaganus, Transtuanusi, de quibus mox. Tamam autem mediam siccat Lu litaniam, vero Lu-

89쪽

sitaniam a Baetica separat. Regio inter utrumque amnem, optima Lusitaniae pars,Adentagio vulgo dicitur. Nos Transietanam fecimus, & populos Transsaganos, sicut veteres dixerunt, Transsa nos, dc Transihenanos. Et contra, C se Canos adpellauimus Olysipponenses,Scallabitanos,&reliquos usque ad Durium,qui olim veteres dicebantur. Ratio est,quod hor- tugalliae regnum, in initio, intra Durium is Minium quasi in suis incunabulis continebantur. Deinde usque ad Mundam fluuium propagatum, urbem Conimbri- eam his diebus ab Diuo Ioanne huius noministertio celcbra bonarii omnium artium academia exornatam, eaput regni habuit. De qua urbe, deque eius vetustateci nomine, aliquando non vulgaria neque obuia nos

dicturos pollicemur, si vita suppeditaverit. Ergo qui in

eis erant locis, merito Cutvanos, dc Transeaganos, eos qui cis Tagum dc ultra Tagum incolerent, nominabant. Mansit vetusta ea consuetudo etiam mutata regni sede, post expugnatam sic regno adiectam utramque hanc regionem.

a 6. ISMARIO. J Videat historiam Diui Alphon-s Henrici, qui plenius rem velit cognostere . VANDA LlAM. Gothi non una gens. Diuersie enim nationes fuerunt, etsi vulgo uno adpellaris 'leant Gothorum nomine. Nam Hispanias G thi, Vandati, Alani, O, Sueui inuaserunt. Ex quibus, Sueui Cassarciam, Alam maxima ex parte Lusitaniam , Vandali Baeticam , Gothi reliquum Hispaniarum tenuere. A Van alis ergo, Baetica Vandalia facta est, inde Vaniatica, postremo corrupta Voce An- lucia.

8. P E R F V S V M Oceano regnum.) Lusitania,

inquit Mela, Oceano tantummodo obiecta est, DE lateran septentrionem,stante aἀοbcaseum. α9. VBI paruus in anguem Contortus rigat arua

Chalius. Topographia est, agri orichiensis, in quo

90쪽

memorabilem illam Alphonsi Henrici regis, aduersus

Ismariu m, & quatuor alios Saracenorii reges pugnam, victoriamque fuisse legim us. Porro Chaliis, is fluuius est, qui ex agro Pacensi corriuatus, ac primum emendicatis aquis ignobilis, inde paulatim crescens, Sal ciensem intrat ii num,iam spatiosus ac nauigiorum capax. Raphael Volateranus illum iuxta Aradum, dc PM cem Iuliam fluere dicit. Sed quam Araiam ibi λmniet, non intelligo. Hic, nisi fallimur. Ptolemaeo Cali pus ad pellatur, quum in eo tractu alius nullus sit,qui debuerit nominari. 3o. Quarto seclo.) Saraceni circa annum seruatoris nostri septingentesimum quinquas inum, Hispanias inuaserunt. At Alphon sus hic noster, paulo post annum milleiunum centesim uiri, regiam in Lusitania potestatem est auspicatus. 31. NON procul hinc.) Ab Oricho ad Sacrum promontorium vix bidui iter est. 3 α. LIBIT l NA. Plutarchus in vita Numae Pompilii, a uctor est, Libitinam adpellari, deam inspectricem corurre quae mortuis iusta praestantur, quam alii Proserpinam,abi Venerem crediderunt,ad illam quae ad ortum obitumque pertinent, reserentes. Idem Pluta chus in problematis. Quid causae est,quod in aede Lilu-riva, quae ad sepulturam pertinent vendere consueuexunt, Libitinam nihil aliud , nisi Venerem esse existimantes3 &c. Ponitur ego Libitina aliquando pro ipse

morte. Horat. epistolarum. lib.2.

Miraturs nihil, nisiquod Libitina sacrauit. QIuuenalis sal. ia. si bitinam euaserit ager, Aliquando projfretroac funerali lampa. iloratius.

lib. 3. caiminum. ς

Non omnis moriar, multas par1 mei Vitabit Libitinam. Aliquando pro conlegio eorum qui ex cede Libitinae, soneribus necessari suas ite operas, seruorumve, loca-

SEARCH

MENU NAVIGATION