Vita clarissimi viri Georgii Fabricii chemnicensis e monumentis ipsius literariis epistolisque manuscriptis, nec non aliorum ... et commentatione peculiari descripta studio M. Jo. Davidis Schreberi ..

발행: 1717년

분량: 443페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

quos

ingentibus meritis in Ecclesiam & Gymnasium late Conspicuos ljuxtaque literariam rem mirifice amplificantes duo illi Cimbriae ocelli

LUBE CA

sita ornamenta sevent ostentantque Vere eximia S. D. atque

Vitam hancce Fabricianam sacram esse cupit

dicatamque. ,

12쪽

Praefatio ad Lectorem.

Unum laude est ossicium , quod Viro Clarissimo G. Fabricio Chemescensi Petrus Albinus cum Matthaeo Dreia sero libenter persolvit,quando meritorum ipsius consulturi memoriae, ille inChronico Misenensi inter alios Mimiae doctos Viros hunc quoque produxit, cujus praedicaret virtutes, & ingenii monumentorum definiret numerum ; hic singulari Oratione ipsius laudes pie celebravit, quam ex Archiana Ciceronis quodammodo essi etam , & in hoc nostro Afraneo, in quo Rectoris tum fungebatur munere, recitatam, , in iterata Rhetoricae ejus repraesentatione

legimus, & a Melchiore Adamo cum Philo- phorum Vitas colligeret, suo huic operi

maximam partem fuisse novimus insertam. Prohibuerunt ea ratione quidem Viri Celeberrimi , ne omnis moreretur Fabricius, aut meritorum ipsius in Rempublicam gloria posteritatis oblivione prorsus extingueretur. At enimvero quemadmodum hac sua indust

13쪽

PRAEFA TIO. nec Adolphi Clarmundi prohibuerunt conatus, quominus tum in Fabriciorum Cen-νuria, tum in Vitis Curis orum in re litteraria Virorum, ejus renovarent memoriam:

ita nec ego a consilioVitam Rectoris optimi accuratius paulo & diligentius describendi eadem me passus sum absterreri. Ceperam hoc ante tria lustra integra, cum Professor quidam Academiae celebris hac transiens scholam nostram ingressus esset, & explicaritum forte Fabricii historias sacras minoris ordinis Alumnis audiens, ex me ipsius in schola hac obambulantis quaereret comite, squisnam iste fuerit Fabricius, palamque de monumentis ejus literariis nil sibi fateretur Constare. Cogitabam ea occasione, sinetis dubio & traditos in disciplinam nobis in eadem versari ignoratione, ac indignum tamen esse obliterari istius Viri nomen, qui propter beneficia in hoc nostrum Lyceum,& immo rem literariam omnem, cum admiratione suspici jugiter, & propter sanctissimas virtutes constanter diligi deberet, a que constituebam proinde imaginem vitae ejus &consuetudinis nostris declarare discipulis, utque recens Georgii memoria apud inos vigeret, meritorum ipsius conficere praedicatione. Ex ista oratione in solenni

14쪽

PRAEFATIO. tum examine, sub quod interpretationes Horatii vocandae erant, recitata, natum est, quicquid hujus Commentationis in lucem nunc demum exit publicam. Enimvero Summe Reverendus Sacrorum apud Lube . censes Antistes, Theologusque magnopere sedulus, GotZius incitabat me quoque do . vita isthac componenda cogitantem, quippe . qui in Dissertatu e de cultu Annae Fabricii vitam, itinera & scripta peculiarem mereri enarrationem pronunciaverat, & stimulos quoque admovebat Celeberrimus TenZe- .lius, hortatorque mihi erat, ut persisterem

in laudando proposito, & quod intenderam

animo exequerer gnaViter perficeremquG. Sum exsecutus ergo, quod orsus fueram, &interrupta aliquoties contexui tandem, atque monumenta literaria Clarissimi Viri, quotquot potuerunt reperiri, diligenter evolvi, cumprimiS Vero manuscriptas epia . stolas, quarum hinc inde numerum non Plane exiguum corrasi, accurato percensui

studio, decerpens inde ac suo quaeVis reponens loco, quae indolem Nostri vimque antimi & consiliorum rectitudinem ac intimiorem adeo habitum in conspectum producerent & repretesentarent 3 immo & integras interdum epistolas adiunati, memor istius '

15쪽

PI FATI . Demetrii Phalerei in libello de Elocutione legendi: Ἀκαιτον ἐαονα τῆς εαυτοῦ την ἐπιτολην γράφειν. Mihi jucunda profecto fuit hujus libri confectio, juvitque penitus perspicere & cognoscere planius agendi rationes ipsius omnes, & mirificam in munere diligentiam curasque juxta atque sapientiam singularem. Fateor mirabundum me in Virtutum ejus contemplatione, quarum tam exactus fuit concentus, haesisse saepius, & o Lfendentem hic illic pietatis verae & infucatae comitatisque & studii aliorum semet impendendi commodis, tum abstinentiae

quoque ac moderationis, ac super Omnia , intentae nunquam non industriae ac contentionis tam manasestas notas, optasse vehementer, ut plures conspicerentur in scholis Christianis Magistri, qui semet ipsos ad hoc recti moris & innocentiae exemplum AnaViter vellent componere. Quod Ciceroner ad Ampium Epist. ad famil. VI. 13. scripsisse

lego: Cum studium Tuum consumas in

virorum fortium factis memoria prodendis, considerare debes, nihil Tibi Uste

committendum, quamobrem eorum ,

quos laudas, Teno imisi umpraebeas;

illud & mihi, rerum a Fabricio gestarum,

16쪽

PRAEFATIO. narratori, dictum putavi, connitendumque sum arbitratus, ut, cum tantorum meritorum magnitudinem consequi nostrae non sit

tenuitatis, saltem ingenuitate, fide simplici,

candore animi, ad hanc normam memet

direxis te, Mad praescriptionem tam lucule

tam officiorum dicar perpendisse momenta. Neque ingratam aut minus utilem Commentationis hujus ire lectionem existimo, quae praeterquam quod ad memoriam Virido stissimi, iisque, qui in Germania literas

instaurarunt, addendi omnino, S revocat,& dilucidius ejus vivendi rationem exponit, quam ab Albino & Dressero fuerat factum quantumvis infra dignitatis ejus splendorem esse illam non negetur, epistolas utique plurimas aut particulas epistolarum Georgii continet, qui acerrimus castioris sermonis propugnator merito dicitur, jper non exiguum Eeculi XVI. spatium decurrit, aetatis istius doctos Viros non in uno loco commemorans, quaeque consilia ipsorum, quae laborum fuerint perfunctiones. Finirem praesentem nunc Praefationem, 'nisi duo adhuc eidem restarent adjicienda. Primum praedicanda est eorum humanitas, , qui faverunt meae voluntati ad vitam illam componendam memet accingentis, & ad

17쪽

PRAEFATIO.jutores mihi extiterunt liberales, atque e supellectile sua literaria libros communicarunt, ad negotium istud commodos, rogati plerique i quidam etiam sponte, quinta& manuscriptas epistolas, quas vel inter sua servabant, vel e Bibliothecis publicis mecum poterant communicar , non inviderunt, quibus gratias hic ago, quas possum maximas, iiSdemque memoria beneficii sempiterna me profiteor obstrictum. Sunt illi praeter Rectorem hujus nostrae Provincialis Scholae & Collogas meos honoratissimos sequentes, quorum, doctrina & meritis de Ecclesia & literariare spectatissimorum, nomina, grata celebratione nunquam non circumferenda, eo

ordine, quo initiales istorum literae semet excipiunt, hic appono. D. Ernestus Salomo Cyprianus Serenissimo Saxoniae Duci, qui Gothae sedet, a consiliis sacris,& in Proto-hmedrio Assessor. M. Jo. Gideon Gellius, Scholae Dresidensis ConR. M. Paulus Christianus Hilsicherus Pastor Palaeo-Dresidensis. M. Christianus Junckerus Gymnasii Alien- burgensis Dire stor, nunc beatus. D. Christianus Lelim annuis Pastor & Superintendens apud Freibergenses. M. Samuel Κnauthius Philologus in Saxonum ad Aliabim

18쪽

bim Academia. M. Jo. Georgius Martius, Mitvveidensium Pastor. D. Io. Burchardus 'Menchenius, Consiliarius & Historiographus apud nos Regius, nec non in Academia Lipsiensi Historiarum P. P. M. Samuel Mollerus,& M. Daniel Mulierus, ille Frei-bergensis Gymnasii,llic ChemnicensisScholae Rector, Christianus Schlegetius, in aula Gothana Antiquarius. M. Henricus Augustus Schumacherus Gymnasii Grimmensis ConR. milhelmus ErnestusTengelius Consiliarius apud nos Regius & Historiographus, itidem beatus. Georgius Andreas Uinholdus Scholae Cygneae Rector, & M. Christianus Fridericus Wilisthius Altcnburgensis Gymnasii Director. Deinde laudibus efferenda est benevolentia, qua me Viri , Summe Reverendi atque Excellentissimi DN. G. H. Gotrius & DN. Jo. Albertus Fabricius jam longo a tempore prosequuntur. Illius, Scholas privatim Lipsiae aperientis, Philologicis Lectionibus interfui ante annos fere triginta & donis literariis Lubeca huc missis identidem sum exhilaratus , hunc Lipsiae similiter amicum habui prorsus egregium , sumque gavisus magnopere, quando istius nostrae familiaritatis servari memo

riam e Bibliographia ipsius Antiquaria di

dici.

19쪽

PR EFATIO. dici. Utriusqtie diligentia, merendiquo de re literaria indefessum studium, maximam omnibus movet admirationem, utque persuasus sum non damnatum iri hanc fiduciam meam, qua subnixus istam iis Commentationem inscripsi: Ita neque Tu inficiaberis, Benevole Lector, veneranda summorum virorum nomina non inepte in . hujus Fabricianae Vitae frontispicio conjungi, quorum Memoria & Elogia in nostris manibus sunt, & in colligendis asservandisquo bene meritorum Vitis labor enituit conjugatus. QDd ergo Clarissimus Vir Iacobus

Burchardus de fatis Lat. L. in Germania c. VII. p. FSo. non pridem ita monuit Gisicia etiam nomen quod magis magisque obscurum flat Germanis, ab oblivione vindicandum δώ-- genter , id a me praestitum Tu comiter su-

scipe, Amice Lector, & spem eam ides mihi ostende, non fore ingratum Tibi, si Praefationum Fabricianarum, quas collegi, semi- centuriam posthac etiam typis proferam idescribendam. Misenae V. Calend. Iun. lanno CHR. MDCCXVI.

20쪽

Conspectus rerum in Vita G. Fabricii

pertractatarum.

I. Georgius Fabricius Chemnicii die Georgii anno millefmo quingentesimo decimo sexto natus II. Parentibus Georgio Gold-shmid. tremetare Psenis. III. Fratres habuit Blassumta Iacobum, Andream , IV. Et Scholas frequentasit in patria Heraelii ars Sculteti,ae An bergae deinde necnon Freibergae Risit. V. In Academia Lipsiensiβώ- XVIII. modestus etiam N tam Bomeri siectator eordiae strean studiosus, M. Comesque merab ri Da- XI X. quiaAersa saria pie aetiam petentis , patienter Iulit. VII. μbi Patasti plurimunias XX. Librosque dedit doctos tempus consumsit, sed Ro- plurimos mam tamen etiam re Ne iXXI. tum a se consectos Comis polin aliingspectasit urbes. mentarium in Genefixtis, VIII. Pius ubique , dianus δε- Summam Gangeliorum,s fiassenis Viris, o solers an- Historia ac π,ιiqusrum monumentorum iXXII. rerum in Germaniatis indagator , magna memorabilium re

α. redux in patriam a , Misicarum libros, Origines eum Beuehungi substituset Saxonicis'deseriptionem aliquamdiu,dicti enheri Helberga;

fratres Argentoratum d iXXIII. Partitiones Gramma duxit, licas, Syntaxin Partium X. Et ex hae Academia Mise- Orationis Graeca, rudimennam ad Rectoris munus so- ιa Dialectic de Insentiona

, lenam Faustam, aliquot elica.deinde utrimquesexu. libν--Elegantias ex epistolis rorum Irm. Guronis. Elegantias ex

XlI. Vir, quia sistutes ejus s sitae consuetudinem attinet, serapima

XIII. Dii etiam ethnicismumseu aFersatin, XIV. laboriosius re temperans sXv. otium non nisi in honestisterens recreationibus sXH. aliis infersiensparatissimo animo sXVII.prudentia ad Scholam regendam instruuus fingularis

SEARCH

MENU NAVIGATION