고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: Catamītus, Catamītī
ergo ut te catamitum nec opinato cum ostendisses, praeter spem mulier aspiceret, idcirco urbem terrore nocturno, Italiam multorum dierum metu perturbasti? (Aulus Gellius, Attic Nights, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XI 7:14)
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, , 7:14)
mox patre deterior silvosi habitator Olympi Iuppiter incesta spurcavit labe Lacaenas, nunc bove subvectam rapiens ad crimen amatam, nunc tener ac pluma levior blandosque susurros in morem recinens suave inmorientis oloris, capta quibus volucrem virguncula ferret amorem, nunc foribus surdis, sera quas vel pessulus artis firmarat cuneis, per tectum dives amator imbricibus ruptis undantis desuper auri infundens pluviam gremio excipientis amicae, armigero modo sordidulam curante rapinam conpressu inmundo miserum adficiens catamitum, pelice iam puero magis indignante sorore, haec causa est et origo mali, quod saecla vetusto hospite regnante crudus stupor aurea finxit, quodque novo ingenio versutus Iuppiter astus multiplices variosque dolos texebat, ut illum, vertere cum vellet pellem faciemque, putarent esse bovem, praedari aquilam, concumbere cycnum, et nummos fieri et gremium penetrare puellae, nam quid rusticitas non crederet indomitorum stulta virum, pecudes inter ritusque ferinos dedere sueta animum diae rationis egenum? (Prudentius, Contra Symmachum, book 1 1:41)
(프루덴티우스, , 1권 1:41)
"Hic est, soror Panthia, carus Endymion, hic Catamitus meus, qui diebus ac noctibus illusit aetatulam meam:" (Apuleius, Metamorphoses, book 1 10:7)
(아풀레이우스, 변신, 1권 10:7)
Vidi et ursam mansuem cultu matronali, quae sella vehebatur, et simiam pileo textili crocotisque Phrygiis Catamiti pastoris specie aureum gestantem poculum, et asinum pinnis agglutinatis adambulantem cuidam seni debili, ut illum quidem Bellerophontem, hunc autem diceres Pegasum, tamen rideres utrumque. (Apuleius, Metamorphoses, book 11 8:5)
(아풀레이우스, 변신, 11권 8:5)
sane hic Ganymedes Latine Catamitus dicitur, licet Theodotius, qui Iliacas res perscripsit, hunc fuisse Belin Chaldaeum dicat et Laomedonti praedixisse, tunc perituram et civitatem et regnum Troianum, cum de monte Metios sponte fuisset saxum elapsum: (Maurus Servius Honoratus, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 28 29:9)
(마우루스 세르비우스 호노라투스, , , 29:9)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0000%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용